Obrázky na stránke
PDF
ePub

paene non legisse tantum, verum etiam scriptitasse libros eorum, sibique adparuisse nullo contra disputante et convincente, quam esset illa secta fugienda; itaque fugisse. Quae cum ille dixisset, atque illa nollet adquiescere, sed instaret magis deprecando, et ubertim flendo, ut me videret et mecum dissereret: ille iam substomachans taedio, Vade, inquit, a me, ita vivas; fieri non potest, ut filius istarum lacrimarum pereat. Quod illa ita se accepisse inter colloquia sua mecum saepe recordabatur, ac si de coelo sonuisset.

LIBER IV.

C. I. Per idem tempus annorum novem, ab undevicesimo anno aetatis meae usque ad duodetricesimum, seducebamur et seducebamus, falsi atque fallentes in variis cupiditatibus; et palam per doctrinas quas liberales vocant, occulte autem falso nomine religionis. Hic superbi, ibi superstitiosi, ubique vani. Hac popularis gloriae sectantes inanitatem, usque ad theatricos plausus et contentiosa carmina, et agonem coronarum foenearum, et spectaculorum nugas, et intemperantiam libidinum: illac autem purgari nos ab istis sordibus expetentes cum eis, qui adpellantur electi et sancti, adferremus escas, de quibus nobis in officina aqualiculi sui fabricarent angelos et deos, per quos liberaremur; et sectabar ista, atque faciebam cum amicis meis, per me ac mecum deceptis. Irrideant me arrogantes, et nondum salubriter prostrati et elisi a te, Deus meus; ego tamen confitear tibi dedecora mea in laude tua. Sine me, obsecro, et da mihi circumire praesenti memoria praeteritos circuitus erroris mei, et immolare tibi hostiam iubilationis. Quid enim sum ego mihi

sine te, nisi dux in praeceps? Aut quid sum, cum mihi bene est, nisi sugens lac tuum, aut fruens te cibo, qui non corrumpitur? Et quis homo est quilibet homo, cum sit homo? Sed irrideant nos fortes et potentes; nos autem infirmi et inopes confiteamur tibi.

C. II. Docebam in illis annis artem rhetoricam, et victoriosam loquacitatem victus cupiditate vendebam. Malebam tamen, Domine, tu scis, bonos habere discipulos, sicut adpellantur boni; et eos sine dolo docebam dolos, non quibus contra caput innocentis agerent, sed aliquando pro capite nocentis. Et tu, Deus, vidisti de longinquo lapsantem in lubrico, et in multo fumo scintillantem fidem meam, quam exhibebam in illo magisterio diligentibus vanitatem, et quaerentibus mendacium, socius eorum. In illis annis unam habebam, non eo, quod legitimum vocatur, coniugio cognitam, sed quam indagaverat vagus ardor inops prudentiae: sed unam tamen, ei quoque servans thori fidem, in qua sane experirer exemplo meo, quid distaret inter coniugalis placiti modum, quod foederatum esset generandi gratia, et pactum libidinosi amoris, ubi proles etiam contra votum nascitur; quamvis iam nata cogat se diligi. Recolo etiam, cum mihi theatrici carminis certamen inire placuisset, mandasse mihi nescio quem haruspicem, quid ei dare mercedis vellem, ut vincerem; me autem foeda illa sacramenta detestatum et abominatum respondisse: nec si corona illa esset immortaliter aurea, muscam pro victoria mea necari me sinere. Necaturus enim erat ille in sacrificiis suis animantia, et illis honoribus invitaturus mihi suffragatura daemonia videbatur. Sed hoc quoque malum non ex tua castitate repudiavi, Deus cordis mei. Non enim amare te noveram, qui nisi fulgores corporeos cogitare non noveram. Talibus enim figmentis suspirans anima, nonne fornicatur abs te, et fidit in falsis, et pascit ventos? (Hos. 12. 2.) Sed videlicet sacrifi

cari pro me nollem daemonibus, quibus me illa su perstitione ipse sacrificabam. Quid est enim aliud ventos pascere, quam ipsos pascere, hoc est, errando eis esse voluptati atque derisui?

C. III. Ideoque illos planos, quos mathematicos vocant, plane consulere non desistebam, quod quasi nullum eis esset sacrificium, et nullae preces ad aliquem spiritum ob divinationem dirigerentur; quod tamen Christiana et vera pietas consequenter repellit et damnat. Bonum est enim confiteri tibi, Domine, et dicere: miserere mei, cura animam meam, quoniam peccavi tibi; (Ps. 41, 5.) neque ad licentiam peccandi abuti indulgentia tua, sed meminisse dominicae vocis: ecce sanus factus es; iam noli peccare, ne quid tibi deterius contingat. (Ioh. 5, 14.) Quam totam illi salubritatem interficere conantur, cum dicunt: de coelo tibi est inevitabilis causa peccandi; et: Venus hoc fecit, aut Saturnus, aut Mars; scilicet ut homo sine culpa sit, caro et sanguis et superba putredo, culpandus sit autem coeli ac siderum creator et ordinator. Et quis est hic nisi Deus noster, suavitas et origo iustitiae; qui reddis unicuique secundum opera eius, et cor contritum et humiliatum non spernis? Erat eo tempore vir sagax [Vindicianus, de quo v. 7, 6.] medicae artis peritissimus atque in ea nobilissimus, qui pro consule manu sua coronam illam agonisticam imposuerat non sano capiti meo, sed non ut medicus. Nam illius morbi tu sanator, qui resistis superbis, humilibus autem das gratiam. Numquid tamen etiam per illum senem defuisti mihi, aut destitisti mederi animae meae? Quia enim factus ei eram familiarior, et eius sermonibus (erant enim sine verborum cultu vivacitate sententiarum iocundi et graves) adsiduus et fixus inhaerebam. Ubi cognovit ex colloquio meo, libris genethliacorum esse me deditum, benigne ac paterne monuit, ut eos abiicerem, neque curam et operam rebus

utilibus necessariam illi vanitati frustra impenderem; dicens, ita se illam didicisse, ut eius professionem primis annis aetatis suae deferre voluisset, quà vitam degeret; et si Hippocratem intellexisset, et illas utique literas potuisse intelligere; et tamen non ob aliam causam se postea illis relictis medicinam adsecutum, nisi quod eas falsissimas comperisset, et nollet vir gravis decipiendis hominibus victum quaerere.,,At tu, inquit, quo te in hominibus sustentas, rhetoricam tenes; hanc autem fallaciam libero studio, non necessitate rei familiaris sectaris; quo magis mihi te oportet de illa credere, qui eam tam perfecte discere elaboravi, quam ex ea sola vivere volui." A quo ego cum quaesissem, quae causa ergo faceret, ut multa inde vera pronuntiarentur: respondit ille, ut potuit, vim sortis hoc facere in rerum natura usquequaque diffusam. Si enim de paginis poëtae cuiuspiam longe aliud canentis atque intendentis, cum forte quis consulit, mirabiliter consonus negotio saepe versus exiret: mirandum non esse dicebat, si ex anima humana, superiore aliquo instinctu nesciente quid in se fieret, non arte, sed sorte sonaret aliquid, quod interrogantis rebus factisque concineret. Et hoc quidem ab illo vel per illum procurasti mihi. Et quid ipse postea per me ipsum quaererem, in memoria mea delineasti. Tunc autem nec ipse, nec carissimus meus Nebridius, adolescens valde bonus et valde cautus, irridens totum illud divinationis genus, persuadere mihi potuerunt, ut haec abiicerem, quoniam me amplius ipsorum auctorum movebat auctoritas; etnullum certum quale quaerebam documentum adhuc inveneram, quo mihi sine ambiguitate adpareret, quae ab eis consultis vera dicerentur, forte vel sorte, non arte inspectorum siderum dici.

C. IV. In illis annis, quo primum tempore in municipio, quo natus sum, docere coeperam, comparaveram amicum societate studiorumi nimis carum,

coaevum mihi et conflorentem flore adolescentiae. Mecum puer creverat, et pariter in scholam ieramus, pariterque luseramus. Sed nondum erat sic amicus, quamquam ne tunc quidem, sicuti est, vera amicitia; quia non est vera, nisi cum eam tu adglutinas inter inhaerentes tibi caritate, diffusa in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Sed tamen dulcis erat nimis, coacta fervore parilium studiorum. Nam et a fide vera, quam non germanitus et penitus adolescens tenebat, deflexeram ego eum in superstitiosas fabellas et perniciosas, propter quas plangebat me mater. Mecum iam errabat in animo homo ille, et non poterat anima mea sine illo. Et ecce tu, imminens dorso fugitivorum tuorum, Deus ultionum et fons misericordiarum simul, qui convertis nos ad te miris modis, ecce abstulisti hominem de hac vita, cum vix explevisset annum in amicitia mea, suavi mihi supra omnes suavitates illius vitae meae. Quis laudes tuas enumerat unus in se uno quas expertus est? Quid tunc fecisti, Deus meus, et quam investigabilis abyssus iudiciorum tuorum? Cum enim laboraret ille febribus, iacuit diu sine sensu in sudore letali. Et cum desperaretur, baptizatus est nesciens, me non curante, et praesumente id retinere potius animam eius, quod a me acceperat, non quod in nescientis corpore fiebat. Longe autem aliter erat; nam recreatus est et salvus factus. Statimque ut primum cum eo loqui potui (potui autem mox, ut ille potuit, quando non discedebam, et nimis pendebamus ex invicem), tentavi apud illum irridere, tamquam et illo irrisuro mecum baptismum, quem acceperat mente atque sensu absentissimus, sed tamen iam se accepisse didicerat. At ille ita me exhorruit ut inimicum, admonuitque mirabili et repentina libertate, ut si amicus esse vellem, talia sibi dicere desinerem. Ego autem stupefactus atque turbatus distuli omnes motus meos, ut

« PredošláPokračovať »