Obrázky na stránke
PDF
ePub

Continet atque duas tantum res anxius optat,
Panem et circenses." Perituros audio multos."
"Nil dubium, magna est fornacula; pallidulus mi
Bruttidius meus ad Martis fuit obvius aram."
"Quam timeo victus ne poenas exigat Aiax
Ut male defensus! curramus praecipites et,
Dum iacet in ripa, calcemus Caesaris hostem.
Sed videant servi, ne quis neget et pavidum in ius
Cervice obstricta dominum trahat."-Hi sermones
Tunc de Seiano, secreta haec murmura vulgi.
Visne salutari sicut Seianus? habere
Tantundem atque illi summas donare curules,
Illum exercitibus praeponere? tutor haberi
Principis augusta Caprearum in rupe sedentis
Cum grege Chaldaeo? vis certe pila, cohortes,
Egregios equites et castra domestica? quidni
Haec cupias? et qui nolunt occidere quemquam,
Posse volunt. Sed quae praeclara et prospera tanti
Ut rebus laetis par sit mensura malorum?
Huius, qui trahitur, praetextam sumere mavis,
An Fidenarum Gabiorumque esse potestas
Et de mensura ius dicere, vasa minora
Frangere pannosus vacuis aedilis Ulubris?
Ergo quid optandum foret, ignorasse fateris
Seianum; nam qui nimios optabat honores
Et nimias poscebat opes, numerosa parabat
Excelsae turris tabulata, unde altior esset
Casus et impulsae praeceps immane ruinae.
Quid Crassos, quid Pompeios evertit, et illum,
Ad sua qui domitos deduxit flagra Quirites?
Summus nempe locus nulla non arte petitus,

80

85

90

95

100

105

110

82. pallidulus mi pw, pallidus mihi P. 93. augusta Ps, angusta s.

[graphic][merged small]

Magnaque numinibus vota exaudita malignis.
Ad generum Cereris sine caede ac vulnere pauci
Descendunt reges et sicca morte tyranni.

Eloquium aut famam Demosthenis aut Ciceronis
Incipit optare et totis quinquatribus optat,
Quisquis adhuc uno parcam colit asse Minervam,
Quem sequitur custos angustae vernula capsae.
Eloquio sed uterque perit orator; utrumque
Largus et exundans leto dedit ingenii fons.
Ingenio manus est et cervix caesa; nec umquam
Sanguine causidici maduerunt rostra pusilli.
"O fortunatam natam me consule Romam!
Antoni gladios potuit contemnere, si sic
Omnia dixisset. Ridenda poemata malo,
Quam te conspicuae, divina Philippica, famae,

Volveris a prima quae proxima. Saevus et illum
Exitus eripuit, quem mirabantur Athenae
Torrentem et pleni moderantem frena theatri.
Dis ille adversis genitus fatoque sinistro,
Quem pater ardentis massae fuligine lippus
A carbone et forcipibus gladiosque parante
Incude et luteo Vulcano ad rhetora misit.

Bellorum exuviae, truncis adfixa tropaeis
Lorica et fracta de casside buccula pendens
Et curtum temone iugum victaeque triremis
Aplustre et summo tristis captivus in arcu
Humanis maiora bonis creduntur. Ad hoc se
Romanus Graiusque et barbarus induperator
Erexit: causas discriminis atque laboris
Inde habuit. Tanto maior famae sitis est, quam
Virtutis. Quis enim virtutem amplectitur ipsam,

114. aut famam P, ac famam pw. 116. parcam P, partam pw.

115

120

125

130

135

140

Praemia si tollas? patriam tamen obruit olim
Gloria paucorum et laudis titulique cupido
Haesuri saxis cinerum custodibus, ad quae
Discutienda valent sterilis mala robora fici,

Quandoquidem data sunt ipsis quoque fata sepulcris.
Expende Hannibalem: quot libras in duce summo
Invenies? hic est, quem non capit Africa Mauro
Percussa Oceano Niloque admota tepenti,
Rursus ad Aethiopum populos altosque elephantos.
Additur imperiis Hispania, Pyrenaeum

Transilit; opposuit natura Alpemque nivemque :
Diducit scopulos et montem rumpit aceto.

Iam tenet Italiam; tamen ultra pergere tendit:

66

145

150

Actum," inquit, "nihil est, nisi Poeno milite portas 155 Frangimus et media vexillum pono Subura."

O qualis facies et quali digna tabella,

Cum Gaetula ducem portaret belua luscum!
Exitus ergo quis est? O gloria! vincitur idem

Nempe et in exilium praeceps fugit atque ibi magnus 160
Mirandusque cliens sedet ad praetoria regis,
Donec Bithyno libeat vigilare tyranno.

Finem animae, quae res humanas miscuit olim,
Non gladii, non saxa dabunt, nec tela, sed ille
Cannarum vindex et tanti sanguinis ultor
Anulus. I demens et saevas curre per Alpes,
Ut pueris placeas et declamatio fias!

165

Unus Pellaeo iuveni non sufficit orbis;
Aestuat infelix angusto limite mundi,

Ut Gyari clausus scopulis parvaque Seripho:

Cum tamen a figulis munitam intraverit urbem,
Sarcophago contentus erit. Mors sola fatetur

145. fici Ps, ficus w. 150. altos Ps, alios w

170

Quantula sint hominum corpuscula. Creditur olim
Velificatus Athos et quidquid Graecia mendax
Audet in historia, constratum classibus isdem
Suppositumque rotis solidum mare; credimus altos
Defecisse amnes epotaque flumina Medo

Prandente, et madidis cantat quae Sostratus alis.
Ille tamen qualis rediit Salamine relicta,
In Corum atque Eurum solitus saevire flagellis
Barbarus, Aeolio numquam hoc in carcere passos,
Ipsum conpedibus qui vinxerat Ennosigaeum?
Mitius id sane, quod non et stigmate dignum
Credidit. Huic quisquam vellet servire deorum!
Sed qualis rediit? nempe una nave, cruentis
Fluctibus ac tarda per densa cadavera prora.

175

180

185

Has totiens optata exegit gloria poenas!

“Da spatium vitae, multos da, Iuppiter, annos!"

Hoc recto vultu, solum hoc et pallidus optas.

Sed quam continuis et quantis longa senectus

190

Plena malis! deformem et taetrum ante omnia vultum

Dissimilemque sui, deformem, pro cute pellem
Pendentisque genas et talis aspice rugas,
Quales, umbriferos ubi pandit Thabraca saltus,
In vetula scalpit iam mater simia bucca.

195

Plurima sunt iuvenum discrimina; pulchrior ille
Hoc, atque ille alio, multum hic robustior illo:
Una senum facies, cum voce trementia membra
Et iam leve caput madidique infantia nasi,
Frangendus misero gingiva panis inermi.
Usque adeo gravis uxori natisque sibique,
Ut captatori moveat fastidia Cosso.

175. constratum pw, contractum P. w, hoc alto recto P. 197. ille om. P.

200

189. delebat Heinrich, hoc recto

« PredošláPokračovať »