Hannibali et nostris ducibus regique Molosso Horum maiores ac dorso ferre cohortes Partem aliquam belli et euntem in proelia turrem. Nulla igitur mora per Novium, mora nulla Pacuvium, quin illud ebur ducatur ad aras Et cadat ante Lares Gallittae victima, sola Tantis digna deis et captatoribus horum. Alter enim, si concedas, mactare vovebit
De grege servorum magna et pulcherrima quaeque Corpora, vel pueris et frontibus ancillarum Inponet vittas, et si qua est nubilis illi Iphigenia domi, dabit hanc altaribus, etsi Non sperat tragicae furtiva piacula cervae. Laudo meum civem, nec comparo testamento Mille rates; nam si Libitinam evaserit aeger, Delebit tabulas, inclusus carcere nassae, Post meritum sane mirandum, atque omnia soli Forsan Pacuvio breviter dabit, ille superbus Incedet victis rivalibus. Ergo vides quam Grande operae pretium faciat iugulata Mycenis. Vivat Pacuvius, quaeso, vel Nestora totum;
Possideat, quantum rapuit Nero; montibus aurum Exaequet; nec amet quemquam, nec ametur ab ullo. 130
116. et pw, ut P, aut s. 128. tantum s.
EXEMPLO quodcumque malo committitur, ipsi Displicet auctori. Prima est haec ultio, quod se Iudice nemo nocens absolvitur, inproba quamvis Gratia fallaci praetoris vicerit urna.
Quid sentire putas omnis, Calvine, recenti
De scelere et fidei violatae crimine? sed nec Tam tenuis census tibi contigit ut mediocris Iacturae te mergat onus, nec rara videmus, Quae pateris; casus multis hic cognitus ac iam Tritus et e medio Fortunae ductus acervo. Ponamus nimios gemitus; flagrantior aequo Non debet dolor esse viri, nec vulnere maior. Tu quamvis levium minimam exiguamque malorum Particulam vix ferre potes, spumantibus ardens Visceribus, sacrum tibi quod non reddat amicus Depositum. Stupet haec, qui iam post terga reliquit Sexaginta annos, Fonteio consule natus?
An nihil in melius tot rerum proficit usu?
Magna quidem, sacris quae dat praecepta libellis,
4. fallaci Ps, fallacis pw. 5. 12. viri pw, veri P.
omnes Pw, homines Ribbeck. 6. fidei 18. usu Pw, usus S.
Victrix Fortunae sapientia; ducimus autem Hos quoque felices, qui ferre incommoda vitae Nec iactare iugum vita didicere magistra. Quae tam festa dies ut cesset prodere furem, Perfidiam, fraudes, atque omni ex crimine lucrum Quaesitum et partos gladio vel pyxide nummos? Rari quippe boni, numero vix sunt totidem quot Thebarum portae vel divitis ostia Nili. Nunc aetas agitur peioraque saecula ferri Temporibus, quorum sceleri non invenit ipsa Nomen et a nullo posuit natura metallo; Nos hominum divumque fidem clamore ciemus, Quanto Faesidium laudat vocalis agentem Sportula. Dic, senior bulla dignissime, nescis Quas habeat veneres aliena pecunia? nescis Quem tua simplicitas risum vulgo moveat, cum Exigis a quoquam ne peieret et putet ullis Esse aliquod numen templis araeque rubenti? Quondam hoc indigenae vivebant more, priusquam Sumeret agrestem posito diademate falcem Saturnus fugiens, tunc, cum virguncula Iuno Et privatus adhuc Idaeis Iuppiter antris. Nulla super nubes convivia caelicolarum, Nec puer Iliacus, formonsa nec Herculis uxor Ad cyathos, et iam siccato nectare tergens Bracchia Vulcanus Liparaea nigra taberna. Prandebat sibi quisque deus, nec turba deorum Talis ut est hodie, contentaque sidera paucis Numinibus miserum urguebant Atlanta minori Pondere. Nondum aliquis sortitus triste profundi
26. numero vix sunt pw, numerus vix est s, numerum si totidem P. 28. nunc P, nona pw, nova s.
Imperium aut Sicula torvus cum coniuge Pluton, Nec rota, nec Furiae, nec saxum aut vulturis atri Poena; sed infernis hilares sine regibus umbrae. Inprobitas illo fuit admirabilis aevo,
Credebant quo grande nefas et morte piandum, Si iuvenis vetulo non adsurrexerat et si Barbato cuicumque puer, licet ipse videret Plura domi fraga et maiores glandis acervos. Tam venerabile erat praecedere quattuor annis, Primaque par adeo sacrae lanugo senectae! Nunc, si depositum non infitietur amicus, Si reddat veterem cum tota aerugine follem, Prodigiosa fides et Tuscis digna libellis, Quaeque coronata lustrari debeat agna. Egregium sanctumque virum si cerno, bimembri Hoc monstrum puero et miranti sub aratro Piscibus inventis et fetae comparo mulae, Sollicitus, tamquam lapides effuderit imber Examenque apium longa consederit uva Culmine delubri, tamquam in mare fluxerit amnis Gurgitibus miris et lactis vertice torrens. Interceptă decem quereris sestertia fraude Sacrilega? quid si bis centum perdidit alter Hoc arcana modo? maiorem tertius illa
Summam, quam pătulae vix ceperat angulus arcae? Tam făcile et pronum est superos contemnere testes, Si mortalis idem nemo sciat Aspice quanta Vocě něget, quae sit ficti constantia vultus: Per Solis radios Tarpeiaque fulmina iurat Et Martis frameam et Cirrhaei spicula vatis,
58. tum Iahn. 65. et P, vel p, aut rantis s. 70. miniis Porson.
« PredošláPokračovať » |