Obrázky na stránke
PDF
ePub
[blocks in formation]

2288596

Cry 201

[blocks in formation]

Interea Roma Gothorum irruptione, agentium sub rege Alarico, atque impetu magnae cladis eversa est: cuius eversionem deorum falsorum multorumque cultores, quos usitato nomine Paganos vocamus, in Christianam religionem referre conantes, solito acerbius et amarius Deum verum blasphemare coeperunt. Vnde ego exardescens zelo domus DEI adversus eorum blasphemias, vel errores, libros de Civitate Dei scribere institui. Quod opus per aliquot annos me tenuit, eo quod alia multa intercurrebant, quae differre non oporteret, et me prius ad solvendum occupabant. Hoc autem de Civitate Dei grande opus tandem viginti duobus libris est terminatum. Quorum quinque primi eos refellunt, qui res humanas ita prosperari volunt, ut ad hoc multorum deorum cultum, quos Pagani colere consueverunt, necessarium esse arbitrentur; et quia prohibetur, mala ista exoriri atque abundare contendunt. Sequentes autem quinque adversus eos loquuntur, qui fatentur haec mala, nec defuisse unquam, nee defutura mortalibus; et ea nunc magna, nune parva, locis, temporibus, personisque variari: sed deorum multorum culam, quo eis sacrificatur, propter vitam post mortem futuesse utilem disputant. His ergo decem libris duae istae vanae opiniones Christianae religionis adversariae refelluntur. Sed ne quisquam nos aliena tantum redarguisse, non autem nostra asseruisse, reprehenderet, id agit pårs altera operis huius, quae duodecim libris continetur. Quanquam, ubi opus est, et in prioribus deco quae nostra sunt asseramus, et

[ocr errors]
[ocr errors]

2

Tertii

in duodecim posterioribus redarguamus adversa Ondecim ergo librorum sequentium primi quatuo▶ continent «egʊstum duarum Civitatum, quarum est una Deis er fruibis, nran dia, Secundi quatuor excursum carum sive procursum. Ita omnes viginti et vero qui et postremi, debitos fines. duo libri, cum sint de utraque Civitate conscripti, titulum tamen a meliore acceperunt, ut de Civitate Dei potius vocarentur. In quorum decimo libro non debuit pro miraculo poni in Abrahae sacrificio flammam caelitus factam inter diVisas victimas cucurrisse: quoniam hoc illi in visione monatratum est. In decimo septimo libro quod dictum est de Samuele, Non erat de filiis Aaron: dicendum potius fuit, Non erat filius sacerdotis. Filios quippe sacerdotum defunctis Nam in sacerdotibus succedere, magis legitimi moris fuit. filiis Aaron reperitur pater Samuelis, sed sacerdos non fuit; nee ita in filiis, ut cum ipsc genuerit Aaron; sed sicut omnes illius populi dicuntur filii Israël. Hoc opus sic incipit: Gloriosissimam civitatem Dei, etc.

[blocks in formation]

De suscepti operis consilio et argumento.

Gloriosissimam civitatem Dei, sive in hoc temporum cursu, cum inter impios peregrinatur ex fide vivens, sive in illa stabilitate sedis aeternae, quam nunc exspectat per patientiam, quoad usque iustitia convertatur in iudicium, deinceps adeptura per excellentiam victoria ultima et pace perfecta, hoc opere a te instituto, et mea promissione debito, defendere adversus eos, qui Conditori eius deos suos praeferunt, fili carissime Marcelline, suscepi. Magnum opus et arduum: sed Deus adiutor noster est. Nam scio, quibus viribus opus sit, ut persuadeatur superbis quanta sit virtus humilitatis, qua fit ut omnia terrena cacumina temporali mobilitate nutantia, non humano usurpata fastu, sed divina gratia douata celsitudo transcendat. Rex enim et Conditor Civitatis huius, de qua loqui instituimus, in Scriptura populis suis sententiam divinae legis aperuit, qua dictum est, Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Hoc vero quod Dei est, perbae quoque animae spiritus inflatus affectat, amatque sibi in laudibus dici,

Parcere subiectis, et debellare superbos.

su

Vnde etiam de terrena Civitate, quae eum dominari appetit, etsi populi serviant, ipsa ei dominandi libido dominatur, non est praetercundum silentio, quicquid dicere suscepti huius operis ratio postulat, et facultas datur.

« PredošláPokračovať »