Obrázky na stránke
PDF
ePub

tempore recitasse. Sed unde habuerit vir clarissimus, mysticas fuisse meditate per otium elaboratas, et ab Origene ipso, non ab actuariis editas, id sane dubito an cujusquam veteris scriptoris auctoritate probare potuerit. Certe major pars septemdecim homiliarum in Genesin mysticis sensibus enarrandis impenditur. Quid ergo eas vetat mysticas dici, et partem mysticarum homiliarum, quarum Hieronymus duos commemorat libros.

Ut ut est, superstites hasce septemdecim homilias, Origenis esse nullus dubitandi locus est. Praeterquam quod enim homiliae secundae, ubi Noëticae arcae fabrica exponitur, integer fere sermo graecus in omnibus catenis sub Origenis nomine circumfertur, si attente legeris homiliam decimam, agnosces unde sanctus Eustathius in dissertatione de'Engastrimytho criminandi Origenis ansam arripuerit, quod nempe Isaac et Rebeccae res gestas immutarit; inaures et armillas, sermones esse aureos dixerit, et universum denique argumentum per vim distortum, ad ea, quae animo cernuntur et ratione intelliguntur, traductum, cavillationibus deturparit. Lege item homiliam decimam tertiam, ubi occasione puteorum, ab Isaac effossorum, de puteis quoque Abrahami tractatur, et videbis, cur idem Eustathius expostulet, quod puteos ab Abraham effossos, aliaque ad eos pertinentia allegoriis exponat Origenes, tantaque sermonum copia in immensum protracta, omne de illis negotium disterminet in aliam sententiam translatum, licet ad haec usque tempora in regione illa oculis adhuc conspiciantur. Non negat Origenes in hac homilia, revera effossos esse in terris hosce puteos, neque ea de re queritur Eustathius. Id unum expostulat, quod, licet in regione illa adhuc oculis conspicerentur, eos tamen allegorico tantum sensu explicuerit. Quod ab Origene factum, quis negare audeat? Prae

ter haec argumenta, quae abunde sufficiunt, ut hae homilia Origeni nostro adjudicentur, certo adfirmare possumus nullum hactenus repertum esse Codicem manuscriptum, qui non eas illi tribuat. Huc adde, quod Jonas Aurelianensis episcopus, qui saeculo nono florebat, lib. I. de Institutione laicali capite XI. duplex affert fragmentum ex homilia decima. Unum est tamen, quod movere quempiam possit, ne eas Origenis esse putet, nempe quod habet Hieronymus epistola 3., alias 126. ad Evangelium presbyterum:,,in fronte, inquit, Geneseos primam homiliarum Origenis reperi scriptam de Melchisedech, in qua multiplici sermone disputans, illuc devolutus est, ut eum angelum diceret, iisdem argumentis, quibus scriptor tuus de Spiritu sancto, ille de supernis virtutibus est loquutus." Nihil quidem ejusmodi reperitur in prima homiliarum, quae supersunt, imo nec in ceteris. fuerunt homiliarum in Genesin collectiones, uti liquet ex Cassiodoro, qui de Instit. Divin. liter. cap. 1. sexdecim tantum Origenis homilias enumerat. Unde non absurde responderi potest, eam in Genesin homiliam, quae in collectione Hieronymiana prima erat, ad nos non pervenisse.

At vero variae olim

V. De tempore, quo hasce homilias pronuntiaverit Origenes, id unum constat, eas anno ducentesimo quadragesimo quinto esse posteriores. Extemporaneae enim sunt, et ex illarum numero, quae ab actuariis in literas relatae sunt. Atqui,,Origenes jam sexagenario major ... conciones, quas habebat ad populum, a notariis excipi permisit, cum id antea fieri nunquam concessisset," inquit Eusebius Historiae Ecclesiasticae lib. VI. cap. 36.

VI. Editio Merlini Hieronymo tribuebat earum interpretationem latinam; hanc Rufino deberi erudite probat clarissimus Huetius Origenianorum lib. III.

cap. 2. sect. 3. num. 1., ubi praeterea monet, postremam homiliam bona sui parte esse mutilatam. Ipsum videsis.

II.

MONITUM AD ORIGENIS EEHTHTIKA IN LEVITICUM.

Excerpta seu scholia in Leviticum scripsisse Origenem testatur Hieronymus apud Rufinum lib. 2. Invect. Scripsit, inquit, in Genesin libros tredecim; mysticarum homiliarum libros duos; in Exodo Excerpta; in Levitico Excerpta." Horum nihil hodie superést, nisi forte aliquid inde sumtum exhibeant Exλoyat illae in Leviticum, quae sub nomine Origenis in catenis graecis manuscriptis circumferuntur, et priori loco in hac nostra editione repraesentantur.

Praeter Excerpta, Origenis homilias in Leviticum latine vertisse se monet Rufinus in peroratione ad interpretationem Commentariorum ejusdem Origenis in epistolam ad Romanos. Sexdecim commemorat Cassiodorus de institutione divinarum literarum capite primo. Reliqui vobis, inquit, praestante Domino, si legere volueritis, Homilias praedicti Origenis, id est, in Genesi sexdecim; in Exodo duodecim; in Levitico sexdecim." Totidem hodie passim tum 'in praecedentibus operum Origenis editionibus, tum in manuscriptis codicibus perantiquis Origenis nomen prae se ferunt. Certe ex iis vel unus codex manuscriptus Sangerm. literis uncialibus exaratus videtur sexto vel septimo circiter ecclesiae saeculo. Praeterea Jonas Aurelianensis episcopus, qui saeculo nono florebat, lib. I. de Institutione laicali cap. 5. 16. et 18. varia ex Origenis homiliis affert fragmenta, quae iisdem verbis in hodiernis sexdecim homiliis leguntur. De

nique catenae manuscriptae in Leviticum fragmentum graecum Origeni adscribunt, quod numero secundo homiliae octavae apprime respondet. Nullus ergo dubitandi locus est, quin vere Origenis sint.

Nec quemquam movere debet, quod graecum ex homilia secunda in Leviticum fragmentum habetur Philocaliae capite primo, cujus ne apicem quidem in homilia latinae editionis secunda, aliisve reperias. Nam 1) quis certo adfirmare possit, non ea particula decurtatam et mutilatam fuisse hanc homiliam a Rufino, quem infra genuinum illarum interpretem esse probabimus? 2) Homilias Origenis pro interpretum studiosorumve libitu variis modis fuisse selectas et ordinatas, diversasque illarum fuisse collectiones, quarum aliae pauciores, aliae plures homilias habuerint, ex eo probatur, tum quod Jonas Aurelianensis episcopus lib. I. de Institutione laicali cap. 5. ex homilia Origenis in Leviticum prima fragmentum exhibet, quod hodiernae editiones in secunda tantum repraesentant; tum quod cum homilia quarta dicat Origenes, se jam supra de lineis vestibus saepe egisse, et homilia sexta sparsim se et saepe de consecratione sacerdotis et unctione disseruisse, nihil tamen ejusmodi in superioribus exstet; tum denique quod cum homiliae in Jeremiam ab Hieronymo latine redditae, alio ordine in editione latina collocatae sint quam in codicibus graecis, ubi modo plures, modo pauciores numero habentur, idem homiliis in Leviticum contigisse proclive est existimare, variasque illarum fuisse collectiones, in quarum una secundum tenuerit locum illa, unde prodiit Philocaliae fragmentum, homilia, quae ab hodierna abest collectione.

Objici etiam potest istas homilias etiam inter libros sancti Cyrilli haberi: „Sed, inquit Bellarminus de Script. eccles. num. 225., vere Origenis sunt, non

sancti Cyrilli: nam et phrasin Origenis servant, et erroribus ejusdem scatent." Huc adde, quod ex ho. miliae septimae numero quarto liquet has homilias Caesareae in Palaestina habitas fuisse, ubi sanctum Cyrillum sermones ad populum habuisse nullo ecclesiasticae historiae monumento traditur.

Harum porro homiliarum nen alium interpretem quam Rufinum quaeri debere, breviter demonstro. Gennadius testatur, quicquid Origenis versum est, a Rufino versum esse exceptis iis, quae vertit Hieronymus. At is in Catologo, nominatim recensens quae vertit ex Origene, homiliarum in Leviticum nullam facit mentionem: et Rufinus in peroratione, quam adjecit Commentariis in epistolam ad Romanos, profitetur se vertisse Origenis in Leviticum homilias. ,,Fateor namque, inquit, Heracli frater amantisse, quod dum tuis desideriis satisfacere cupio, oblitus sum pene mandati, quo praecipitur, onus supra vires tuas ne levaveris: quamvis nobis nec in ceteris, quae te insistente, imo potius pensum diurni operis exigente in latinum vertimus, defuerit plurimus labor, dum supplere cupimus ea, quae ab Origene in auditorio ecclesiae ex tempore, non tam explanationis, quam aedificationis intentione perorata sunt; sicut in homiliis, sive in oratiunculis in Genesin et in Exodum fecimus, et praecipue in his, quae in librum Levitici ab illo quidem perorandi stylo, a nobis vero explanandi specie translata sunt. Quem laborem adimplendi quae deerant, idcirco suscepimus, ne pulsatae quaestiones et relictae, quod in homiletico dicendi gerere ab illo fieri solet, latino lectori fastidium generarent.“ Sed utinam hoc labore adimplendi quae deerant, supersedisset! Ex ejus enim licentia factum est, ut, qui legit has homilias, incertus sit, utrum legat Originem, an Rufinum. Ceterum cum judice Rufino ex

« PredošláPokračovať »