The works of Horace: with English notes, critical and explanatory

Predný obal
Harper & Brothers, 1840 - 681 strán (strany)
0 Recenzie
Recenzie nie sú overované, ale Google kontroluje prítomnosť falošného obsahu a po jeho identifikácii ho odstraňuje
 

Čo hovoria ostatní - Napísať recenziu

Na obvyklých miestach sme nenašli žiadne recenzie.

Iné vydania - Zobraziť všetky

Časté výrazy a frázy

Populárne pasáže

Strana 96 - Nutrita faustis sub penetralibus, Posset, quid Augusti paternus In pueros animus Nerones. Fortes creantur fortibus et bonis ; Est in juvencis, est in equis patrum 30 Virtus ; neque imbellem feroces Progenerant aquilae columbam.
Strana 90 - EXEGI monumentum aere perennius Regalique situ pyramidum altius, Quod non imber edax, non Aquilo impotens Possit diruere aut innumerabilis Annorum series et fuga temporum. Non omnis moriar, multaque pars mei Vitabit Libitinam. Usque ego postera Crescam laude recens, dum Capitolium Scandet cum tacita Virgine pontifex.
Strana 101 - Diffugere nives, redeunt iam gramina campis arboribusque comae ; mutat terra vices et decrescentia ripas flumina praetereunt; Gratia cum Nymphis geminisque sororibus audet...
Strana 29 - Parcus deorum cultor et infrequens, insanientis dum sapientiae consultus erro, nunc retrorsum vela dare atque iterare cursus cogor relictos : namque Diespiter, 5 igni corusco nubila dividens plerumque, per purum tonantis egit equos volucremque currum, quo bruta tellus et vaga flumina, quo Styx et invisi horrida Taenari 10 sedes Atlanteusque finis concutitur.
Strana 66 - Portare fustes, sol ubi montium Mutaret umbras et juga demeret Bobus fatigatis, amicum Tempus agens abeunte curru.
Strana 93 - Tendit, Antoni, quotiens in altos Nubium tractus : ego, apis Matinae More modoque, Grata carpentis thyma per laborem Plurimum circa nemus uvidique 30 Tiburis ripas operosa parvus Carmina fingo.
Strana 48 - Linquenda tellus et domus et placens Uxor, neque harum, quas colis, arborum Te praeter invisas cupressos Ulla brevem dominum sequetur.
Strana 50 - Tithonum minuit senectus, 30 et mihi forsan, tibi quod negarit, porriget hora. te greges centum Siculaeque circum mugiunt vaccae, tibi tollit hinnitum apta quadrigis equa, te bis Afro 35 murice tinctae vestiunt lanae : mihi parva rura et spiritum Graiae tenuem Camenae Parca non mendax dedit et malignum spernere vulgus.
Strana 65 - Aethiops, hie classe formidatus, ille missilibus melior sagittis. fecunda culpae saecula nuptias primum inquinavere et genus et domos; hoc fonte derivata clades in patriam populumque fluxit.
Strana 102 - ... non incisa notis marmora publicis, per quae spiritus et vita redit bonis post mortem ducibus, non celeres fugae reiectaeque retrorsum Hannibalis minae, non incendia Carthaginis impiae eius, qui domita nomen ab Africa lucratus rediit, clarius indicant laudes quam Calabrae Pierides: neque, 20 si chartae sileant quod bene feceris, mercedem tuleris.

Bibliografické informácie