Obrázky na stránke
PDF
ePub

Reducet in sedem vice. Nunc et Achaemenio.

Perfundi nardo iuvat et fide Cyllenea

Levare diris pectora sollicitudinibus,

et Carm. I, 9, 9 sqq.:

Permitte divis cetera, qui simul
Stravere ventos aequore fervido
Deproeliantes, nec etc.

Quid sit futurum cras, fuge quaerere 38).

Quod cum ita esset, tamen in Octaviani se amicitiam insinuare nihil studuit; immo vero cum iam familiaris esset Maecenati atque huic quo in eum animo esset aperte ostenderet, ab Octaviani laudibus tantopere abstinuit, ut quotiescunque opportuna occasio eius praedicandi praeberetur, eam omittere. mallet quam assentari videri. In cuius rei testimonium duo affero carmina, alterum ante pugnam Actiacam scriptum, alterum post pugnam, Epod. 1 et Carm. I. 37, in quibus si voluisset adulari, quid prohibuit quominus idem faceret, quod Virgilium 39) fecisse videmus? Quid quod postea, cum inter omnes potentissimus esset Octavianus, ad cuius arbitrium et nutum omnes se fingerent et accommodarent, eius consuetudinem non solum non quaesivit sed etiam recusavit? Nam sic legimus in Vita Suetoniana: „Augustus epistolarum quoque ei officium obtulit, ut hoc ad Maecenatem scripto significat: „Ante ipse sufficiebam scribendis epistolis amicorum; nunc occupatissimus et infirmus Horatium nostrum te cupio adducere. Veniet igitur ab ista parasitica mensa ad hanc regiam et nos in epistolis scribendis adiuvabit."" Ac ne recusanti quidem aut succensuit quidquam aut amicitiam suam ingerere desiit. Exstant epistolae, e quibus argumenti gratia pauca subieci. Sume tibi aliquid iuris apud me, tanquam si convictor mihi fueris: quoniam id usus mihi tecum esse volui, si per valetudinem tuam fieri potuisset. Et rursus: Tui qualem habeam memoriam, poteris ex Septimio quoque nostro audire; nam incidit, ut illo coram fieret a me tui mentio. Neque enim si tu superbus amicitiam nostram sprevisti, ideo nos quoque avevлεQgooνovμεv.“ Quo factum est, ut Octavianus cum Sermonibus quibusdam lectis sui nullam mentionem iniectam reperisset, sic querere38) Utrumque carmen anno fere 39) Virgil. Aen. VIII, 675 sqq. 713 scriptum puto.

""

[ocr errors]

tur: „Irasci me tibi scito, quod non in plerisque eiusmodi scriptis mecum potissimum loquaris. An vereris, ne apud posteros infame tibi sit, quod videaris familiaris nobis esse" 40)? Iam quis et qui blandiatur? Imperator, opinor, non poeta; uterque tamen pari honore dignus. Et tamen apud nonnullos certe posteros infame fuit poetae, quod imperatori visus est familiaris esse. Quippe fuerunt quidem qui sic solerent clamare: qui mortalem hominem et eum quidem hominem qui patriam, cuius amorem fingebat, libertate privaverat, inter deos referre 41) non dubitabat, eum tu adulatorem non esse defendis? Ego vero defendo. Et primum cur Caesarem laudaverit, ipse non celavit; nimirum Caesar orbi terrarum pacem reddidit12); tum quod divino honore eum affecit, in eo noli oblivisci, alios fuisse antiquos mores, alios esse nostros. Antiquis omnia magna et praeclara ex ipsis diis ita nasci videbantur, ut medium nihil intercederet, neque erat insolitum ut vivis etiam hominibus bene de republica meritis arae ponerentur; quod factum scimus T. Quinctio Flaminino 43) apud Graecos a. 556 u. c., aliis non paucis. Sed haec hactenus; antequam tamen ad alia pergam, non possum facere, quin paucis moneam, quanti Horatius eo etiam tempore, quo Maecenatis et Octaviani gratia floreret, Brutum et alios quos olim socios habuisset aestimaverit; quam non sit veritus illorum temporum meminisse, quibus contra Octavianum pugnaret 44), et ita memoriam et odium fortasse adversarii renovare. En habes constantiam viri, sed sapientia temperatam!

Romae quomodo Horatius vixerit, ab omnibus curis et officiis liber et alienus, iucunde ipse descripsit Sat. I, 6, 110 sqq.; sed villa accepta Romae non semper mansit, effugit saepissime strepitum et clamorem Urbis, in ea re non constans sed ut animus suaderet agens 45). Solebat etiam, praecipue cum ur

40) Tamen Augusti iussu a. u. c. 737 carmen saeculare ad celebrandos ludos saeculares composuit, deinde eodem rogante quartum Carminum librum superioribus addidisse fertur. Sic legimus in eadem vita.

41) Carm. I, 2, 45-52. I, 12, 49-52. III, 3, 11 sq. III, 4, 37 sqq. III, 25, 4-7. IV, 2, 37 - 40. IV, 5. 33-36. III, 5, 2.

42) Carm. III, 14, 13-16. cf. III,

[blocks in formation]

gente calore solis febres urbem invaderent infirmisque Romae manere periculosum esset, ad mare descendere 46) et balneis uti. Unde elucet, tantam eum rem habuisse, quanta ad honeste vivendum sufficeret, nimirum homini paucis contento, opiparas dapes et magnifica aedificia unice contemnenti 47).

Ad quam excelsam de rerum vanitate sententiam elatus est Horatius philosophiae studio, in quam ita incubuit, ut non uni alterive disciplinae se addiceret, sed omnibus eandem curam navaret ex omnibusque quae utilissima viderentur et rectissima in vitae usum converteret. Merito eam optimam habuit philosophiam, quae ad bene et sapienter vivendum plurimum conferret, quaque homines facillime ad summum bonum perducerentur. Quod quidem Horatio visum est cerni in animi continentia et tranquillitate; qua efficitur, ut neque inanibus curis aut formidinibus terreamur neque externis bonis iusto maius tribuamus pretium, ad omnes casus aeque parati. Praeclare de hac re disputantem invenies in Epist. I, 6 48). Cavendum esse docet, ne animus perturbationibus distrahatur; his culpam comitem esse; his abigi otium non gemmis neque purpura venale nec auro" 49). Communem esse omni generi humano mortem; quare insani esse undique corradere et coacervare quae post mortem heredibus saepe ingratis relinquantur 50), sapientis iis sapienter uti quae parata sint. Deorum potentiam esse colendam; a diis omne petendum esse principium, ad eosdem omnem exitum rerum referendum 51). Quare quoties ex periculis ereptus est, id cura et providentia divina factum ostendit; veluti cum in Vulture, monte Apuliae, ludo somno que oppressus humi cubaret divino auxilio tutus a viperarum et ursorum letifero morsu 52), vel cum in Sabina silva in devias regiones delato ingens lupus innoxius obviam iret 53), vel cum in agro suo Sabino cadente arbore paene opprimeretur 54); atque etiam quod incolumis ex caede Philippensi evasit, quod ex naufragio vitam servavit, grato animo deo

46) Epist. I, 7, 11. I, 15, 18. 47) Carm. I, 38. III, 16, 17–44. II, 15. I, 31, 15 sqq. Epist. I, 10, 39 sqq. I, 12, 5 sqq. I, 18, 104-112. Sat. I, 1, 44 sqq.

48) Cf. Epist. I, 11, 22 sqq. Carm. II, 3, II, 10.

49) Carm. II, 16, 7.

[blocks in formation]

rum praesenti tutela factum esse profitetur 55). Sed sufficiant haec de pietate Horatii erga deos. De amicitia, quam Maecenati perpetuam servavit, iam dictum est; restat ut de alia animi affectione paucis dicatur, quae haud parvas ei criminationes creavit.

Non semel Horatius Musam suam iccosam appellat et amoribus deditam 56). Sed non defuerunt, qui veros poetae amores intelligendos esse paene ubique negarent neque in multis carminibus ad exemplaria graeca magnam partem expressis quidquam aliud viderent nisi lusus quosdam poeticos ab animo poetae alienissimos. Qui si satis recordarentur, qualis esset lyrica poesis, quamque indignum poeta vere lyrico, alienos sensus imitantem nihil prope ex suo animo aut vita haurire, longe aliter iudicarent. Antiquitas ad nostros mores non est revocanda; in qua honestum fuit, frequenti recordatione et imitatione bonorum scriptorum doctrinae elegantiam scientiaeque amplitudinem prae se ferre. Quamquam igitur negari non potest, Horatio graecos saepe poetas exemplo fuisse, tamen ubi et qua ratione fuerint, quis nunc deperditis illis lyricis ubique dicat? Neque quidquam magis potest esse perversum, quam ubicunque duorum poetarum similes quaedam sententiae reperiantur, ibi alterum praeisse alterum imitatum esse confestim divinare *). Sed cum dubia res sit, cavendum est, ne

55) III, 4, 25 sqq.

56) Carm. I, 6, 17. I, 19, 9 sqq. II, 12, 14 sqq. II, 1, 37 sqq. III, 3, 69. Epist. II, 2, 56.

*) cf. Garcke Q. Horatii Fl. carmin. lib. I. collatis scriptoribus Graecis illustrati specimen. Halis 1853. p. VIII.

Qui paullo accuratius in ea re versatus fuit, facile invenerit, non esse consuetudinis Horatianae integra Graecorum carmina imitatione exprimere et eadem sententiarum serie, nedum iisdem verbis, Latine reddere. Exordia carminum, unde initium dicendi et propositum sumat, et principales sententias, in conspicua plerumque sede vel in principio vel in media parte vel in clausula collocatas, quibus carmina sua distinguat et doctos amicos moveat vel oblectet, a Graecis auctoribus repetere solet, ut multiplicem illum, ac varium orationis ornatum, in quo vix dici

potest, quantopere e Graecis suis exemplaribus pendeat. ibid. p. XXI: Horatius postquam initio sane Graecos paullo sollicitius expressit, inde a libro secundo Carminum omnia ad suum iudicium conformare coepit, in tertio et quarto Graeca non mutuatus est nisi ut Graecorum suavitatem locis aliquot adderet.< ibid. p. XXII: Quoniam hoc quoque vidimus, eam imitationem ab eodem per diversissimos locos dispersam fuisse, ut non de scripto sed ex memoria plerumque facta videatur, Graeca Horatii interpretatio eo diligentior esse debet, quo verius quasi dispersa disiectorum membrorum collectio vocari potest. Saepenumero mente potius quam oculis cernitur, insignem quandam Graeci scriptoris sententiam ab Horatio arreptam et pertractatam esse, ut in verbis quidem nulla admodum

alia nomina vera habeamus, nisi quae et locorum et temporum et rerum coniuncta necessitate fictionem excludant. Accedit non omnino improbanda coniectura, posse etiam sub diversis nominibus unam personam latere; cum praesertim in veniantur quae a corporis vel animi facultatibus sumpta esse pateat, ut Pyrrha, Glycera, Lalage, Neaera. Virilia nomina in carminibus, nisi quae virorum sunt gestarum rerum splendore nobilium, non latina esse solent sed graeca. Quod quidem factum putamus, ut graecum carminum genus in hac quoque re suam naturam teneret. Deinde a Romanis iuvenilia nomina, quae pueri ante quam togam virilem sumerent, puellae ante quam nuberent habere solebant, diutius etiam, inter familiares maxime, servata esse probabile est. Ut exempla proponam, Augustus puer Thurinus solebat appellari, neque aliud est nomen imperatoris Caligulae, aut cognomen M' Curii Dentati, qui cum dentibus natus erat. Puellarum iuvenilia nomina saepe sumebantur a colore sive capilli sive oculorum, ut Rufa, Rufilla, Rutila, Caesulla, Ravilla. Eius modi igitur nomina, cum nescio quid poeticae naturae haberent, in Horatii carmina videntur esse recepta.

Talis igitur poeta fuit, quem Quinctilianus instit. orat. X, 1, 96 fere solum ex lyricis latinis dignum habuit qui legeretur, quem sua vaticinatio immortalitatis non fefellit 57); nam inter omnes quotquot in quibuscunque terris fuerunt lyrici nemo fuit qui hunc maiore honore et crebriore omnium lectione unquam superaverit. Decessit Horatius C. Marcio Censorino C. Asinio Gallo Coss., anno u. c. 746 (aetatis 57) a. d. V. Kal. Decembr., subita vi mortis oppressus herede Augusto palam nuncupato, cum urgente vi valetudinis non sufficeret ad obsignandas testamenti tabulas. Humatus et conditus est extremis Esquiliis iuxta Maecenatis tumulum" 58). Hic autem eodem anno supremum diem antea obierat, postquam quanti illum habuisset etiam testamento prodidit; in quo ad Augu

similitudo appareat, si tamen inventionem et totam artem paullo accuratius inspexeris, non possis dubitare, quin eam Graecorum studio debeat.< De eadem re docta commentatio est Theodori Arnoldi, ab Ecksteinio annis 1855. 1856 Halis

edita; ac de Horatio Euripidis imitatore Antonius Goebelius diligentissime scripsit, cuius commentationem reperies in Mützelii Annal. (Zeitschr. f. d. Gymnasialw.) 1851. p. 298 sqq. 57) Carm. II, 20, 17. III, 30, 7. 58) Vita Sueton. 20.

« PredošláPokračovať »