Die Geschichte der Heiligen Schriften Neuen Testaments

Predný obal
C.A. Schwetschke und Sohn, 1860 - 589 strán (strany)
 

Iné vydania - Zobraziť všetky

Časté výrazy a frázy

Populárne pasáže

Strana 306 - Tenebit igitur hunc modum in scripturis canonicis, ut eas, quae ab omnibus accipiuntur ecclesiis catholicis, praeponat eis, quas quaedam non accipiunt: in eis vero, quae non accipiuntur ab omnibus, praeponat eas, quas plures gravioresque accipiunt, eis quas pauciores minorisque auctoritatis ecclesiae tenent. Si autem alias invenerit a pluribus, alias a gravioribus haberi, quamquam hoc facile invenire non possit, aequalis tamen auctoritatis eas habendas puto.
Strana 544 - Le Nouveau Testament en français , avec des réflexions morales sur chaque verset, pour en rendre la lecture plus utile et la méditation plus aisée.
Strana 434 - qui scripturas ex Hebraea lingua in Graecam verterunt, numerari possunt, Latini autem interpretes nullo modo: ut enim cuique primis fidei temporibus in manus venit codex Graecus et aliquantulum facultatis sibi utriusque linguae habere videbatur, ausus est interpretari.
Strana 345 - ... in nostris codicibus error inolevit, dum quod in eadem re alius evangelista plus dixit, in alio, quia minus putaverint, addiderunt. Vel dum eundem sensum alius aliter expressit, ille qui unum e quattuor primum legerat, ad eius exemplum ceteros quoque aestimaverit emendandos.
Strana 465 - Insuper eadem sacrosancta synodus considerans non parum utilitatis accederé posse ecclesiae Dei, si ex omnibus latinis editionibus, quae circumferuntur, sacrorum librorum, quaenam pro authentica habenda sit, innotescat : statuit et déclarât, ut haec ipsa vêtus et vulgata editio quae longo tot saeculorum usu in ipsa ecclesia probata est, in publicis lectionibus, disputationibus, praedicationibus et expositionibus pro authentica habeatur, et ut nemo illam reiicere quovis praetextu audeat vel praesumat.
Strana 306 - Graeci sermonis scriptoribus quasi Pauli apostoli suscipi, licet plerique earn vel Barnabae vel Clementis arbitrentur ; et nihil interesse cujus sit, cum ecclesiastici viri sit et quotidie ecclesiarum lectione celebretur.
Strana 517 - Respondeo dicendum quod auctor sacrae Scripturae est Deus, in cujus potestate est ut non solum voces ad significandum accommodet (quod etiam homo facere potest) sed etiam res ipsas. Et ideo, cum in omnibus scientiis voces significent, hoc habet proprium ista scientia quod ipsae res significatae per voces, etiam significant aliquid.
Strana 549 - Hie liber est, in quo sua quaerit dogmata quisque, Invenit et pariter dogmata quisque sua™.
Strana 314 - Machabaeorum libri, Judith, atque Tobias. Hi, quia sunt dubii, sub canone non numerantur : Sed, quia vera canunt, Ecclesia suscipit illos.
Strana 345 - magnus si quidem hie in nostris codicibus error inolevit, dum quod in eadem re alius evangelista plus dixit, in alio, quia minus putaverint, addiderunt.

Bibliografické informácie