Obrázky na stránke
PDF
ePub
[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]
[ocr errors][merged small]

PRAEFATIO IOANNIS VAHLENI

Carolum Lachmannum notum est extremis vitae annis, tum cum totus erat in restituendo Lucretio, simul Lucilii saturarum versus superstites emendate scriptos edere constituisse: qua in re quantum hoc felix acumen profecisset, cum speciminibus quibusdam per prooemiorum academicorum occasionem editis tum magis ipso illo commentario in Lucretium composito patefactum erat. Itaque cum anno MDCCCLI immatura mors virum incomparabilem his studiis ac litteris nostris eripuisset mox rumor percrebuit, Lucilianarum reliquiarum ovλloyǹv paene absolutam in scriniis eius inventam eamque a Mauricio Hauptio, quo nemo propius ad Lachmanni ingenium ac familiaritatem accesserat, propediem editum iri: eique rumori Martinus Hertzius fidem addiderat in vita Lachmanni p. 149 s. et xxvii n. Sed expectationi doctorum valde erectae, quippe quibus nihil gratius acceptiusve accidere potuisset quam hoc extremo Lachmanni opere

67212

frui, multos annos Hauptius non respondit, ac paulatim haec spes omnis aliquando reclusum iri hunc thesaurum ut vana abiecta est. Verum Hauptio ipso mense Februario anni MDCCCLXXIV acerba morte absumpto cum amici eius consilium inirent edendi. si qua edenda reliquisset, protractae sunt cum aliis chartae Lucilianae suscitatumque est illud iam consopitum Lucilii Lachmanniani desiderium. Itaque cum ego auctumno anni MDCCCLXXIV Berolinum venissem, provinciam Hauptii obitu vacuam factam aditurus, Theodorus Mommsenus, Hauptii et Lachmanni dum in vivis erant familiaris idemque mihi favens et cupiens, mecum de edendi libelli cura suscipienda egit: et ego inspectis quae parata erant cum et posse haec edi et editum iri cum magno litterarum emolumento mihi persuasissem, accepi condicionem tantumque exinde huic officio operae impendi quantum multis distento negotiis in hac novitate rerum licuit.

Parata autem offendi haec, primum Lachmanni schedas, nitidissime scriptas, in summo margine saturarum libri notam scriptam tenentes cui quodque fragmentum attribui iuberet testimonium aut ratio suaderet, indicia quoque nonnumquam propiorem cognationem si qua erat inter versus duos aut plures significantia, dein versus ipsos, emendatos aut quae emendari posse desperarat uncinata, denique testium verba et adnotationem editoris, haec ita inter se discreta uti nunc discreta leguntur. Accedebat earundem schedarum apographon Hauptii manu et subtili diligentia factum; quod is operis traditurus erat: notulas adiecerat quibus typothetam regere solemus, praefixerat indicem, eundem

qui nunc legitur, praeter annum, quem ille posuerat, MDCCLII, quae in praefatione memorare vellet adnotaverat haec ubi necessarium videbatur comm. in Lucr. commemoravi': tam fervide tamque certus rei protinus perficiendae aliquamdiu hoc edendi consilium agitaverat, dein nescio qua causa omissum, nec umquam postea uti videtur resumptum. Praeterea praesto fuit Hauptii exemplar Lucilii Gerlachiani, in cuius marginibus cum alia ad hanc rem pertinentia tum coniecturas quasdam suas adnotaverat velut v. 678 tete abstuleris et versuum 152-159 distributionem scripturamque eam, quae nunc e Lachmanni schedis editur: sed praecipue eo usus erat exemplo ad explorandum ecquinam Lucilii versus in Lachmanni schedis non apparerent, apparentibus in illo libro lineola notatis, additurus ipse si quid a Lachmanno reliquum factum constaret.

Verum apographon illud cum non per omnes Lachmanni schedas pertineret sed complecteretur tantum versus singulis libris adscriptos et incertorum hac inscriptione facta '1-xxv. XXX' versus 986-1020, hoc primum meum erat, reliqua ex Lachmanni schedis adiicere: atque incerta haec non metro sed libro fragmenta bifariam disposui ita, ut versus dactylicos eodem indice continuarem illis quos Hauptium iam exarasse dixi, trochaicos autem et iambicos hac inscriptione 'xxvI-XXVIII' comprehensos libro xxvIII subiicerem. Sed hexametri illi cum non omnes unius generis partim sine libri numero tradantur partim signati numero sed falso, item iambici et trochaici versus a grammaticis aut nulla libri nota aut prava designentur, Lach

1

« PredošláPokračovať »