Obrázky na stránke
PDF
ePub

que

CODICES GESNERI.

Codex Gottingensis, in bibliotheca academica, chartaceus, eleganter scriptus, recentior quidem, sed optimas plerumlectiones habens. Scholiis instructus est marginalibus et glossa interlineari. Fuit quondam ex libris Congregat. S. Mauri Rom. quod alterum ejus folium testatur. Sermones subjectos habet Epistolis, quæ librum claudunt.

Codicum Hannoveranorum duorum, ex bibliotheca regia, fragmenta membranacea, 8 min. Unum charactere Longobardico, sed tenui et eleganti, nec tamen sine vocum compendiis, scriptum, continet Serm. I, 1-2, 121, tum I, 4, 4 -II, 4, 50, porro II, 6, 14 usque ad finem libri. Alterum, literis minutissimis Longobardicis, habet Epist. I, 3, 27I, 18, 13.

Collatio Saxiana h. e. variantium lectionum sylloge, a Christo. Saxio descriptarum partim de exemplo Cuningamianæ editionis, cui eas adleverat Cortius ex uno cod. Lipsiensi, et uno Vinariensi, partim de alio Mættarianæ editionis, cui docta manus IV Codicum lectiones adscripserat. Ex ea sylloge, sibi missa, pro consilio suo quædam enotavit Gesnerus, quæ syllaba Sax. designantur.

Codex Jo. Brodai, cujus collationem adscriptam exemplo Torrentianæ editionis habuit Gesnerus. Ex iis, quæ in fine codicis sunt, apparet, eum esse e sæculo XIV. Lectiones quasdam exhibet memorabiles; multas optimas, ut Carm. II, 10, 10.

CODICES JANI.

Codices Dessanienses duo, ex Italia eo perlati, quorum primus, membranaceus, in folio minori, laceratus et mutilus. Manipuli, quorum singuli integri habent IV plagulas complicatas, numeris romanis, ab alia manu additis, certe repa

ratis, signantur, et progrediuntur ad XXII. Paginæ nec numerum, nec custodem habent. Textus totus est ab eadem manu, pallescente Longobardico charactere, præter initiales versuum quadratas, eleganter et ad lineas instrumento ferreo impressas, scriptus. Literæ initiales majores desunt, nec nisi rarius suppletæ sunt a manu secunda. Semper longum in fine; i fere sine apice; vocum compendia semper eadem; correctiones a manu prima, quæ scribam doctum prodant. Scholia, tam interlinearia, quam marginalia, quam plurima, lectu difficillima, sed et præter ea, quæ in Scholiastis jam legimus, parvi pretii. Habet codex multas lacunas; 1o a libri I Carm. 13, 19-II, 9, 16; 2o a 1. III, 2, 29—4, 15, tum a 5, 27—7, 12, item a 9, 4—16, 2, denique a 19, 1–IV, 14, 52; 3o a l. V, 1, 1—2, 50, tum a 5,71-17, 27; 4o Epistolarum libri I deest ultimus versus ; in libro II autem 1-2, 65; 5o a Sermonum lib. II, 5, 45— 90, tum a 6, 26-fin. item a 7, 46-91 et ab 8, 65 —fin. Titulus ab alia manu, haud dubie eadem, quæ manipulos numeris instruxit, exhibet post indicem operum Horatii hanc notam : « Sanctæ Dei genetricis Mariæ Sanctique Cipriani episcopi et martyris in Nigenburga. Reparatus (h. vel emtus, vel renovatus) anno domini millesimo quadringentesimo septuagesimo. » Si omnia hæc et inpr. etiam scripturam recensionemque codicis expendamus, probabile sit, illum e Sæculo XIV esse, sed ex vetusto admodum et bono exemplari descriptum.

Codex secundus, membranaceus, in forma octava, rudi filo et glutine (recentius fortasse) compactus, Longobardicis literis minutissimis, sæpe negligenti et fugitiva manu, et pallido atramento scriptus. Manipulos habet IX, quorum ultimus V, ceteri VIII folia continent, sine numeris et custode. In odis singulæ paginæ in binas sectiones divisa. Initiales majores rubræ, virides, atræ. Versuum initiales

paullum eminent, sed ejusdem et manus, et characteris cum textu, nisi quod nonnullæ sunt quadratæ minores. Semper in fine longum et i sine puncto. Vocum compendia semper diversa, versuum ordinandorum frequens neglectus, correctiones vel negligentes, vel perversa, commutationes literarum, ut det t, b et v, scribam declarant rudem et imperitum. Quantum e scriptura ceterisque argumentis assequi possis, videatur hic codex paullo recentior priori.

Codex Mentelianus, e Sæculo XI, qui olim in bibliotheca Jo. Jac. Mentelii fuit, cujus lectiones Marquardus Gudius exemplo editionis Mureti, Venet. 1582, 8, adleverat, unde adscriptæ sunt exemplo editionis Desprezianæ, quod in illustri bibliotheca academiæ Lipsiensis servatur. Adscripta est eidem huic exemplari Despreziano (sic tamen, ut diligenter distinguatur a lectionibus Codicis illius) varietas. editionis nitidæ Parisiensis, ex officina Vascosani. Ex his emendanda sunt, quæ in Fabricii biblioth. lat. (ed. nov.) T. I, p. 409, traduntur; ubi et dicitur ille codex Mentelianus Lambini olim fuisse, quod falsum est. I, 28, 6; 31, 18; 37, 28; II, 3, 11.

Codices Lipsienses quatuor, qui in bibliotheca senatoria Lipsiæ asservantur; quorum primus (pulpit. I, n. 6), membranaceus, fol. complectens CX folia, nec numeris, nec signis distincta, quorum octona videntur manipulum efficere. Singula folia interdum a bibliopego permutata sunt. Scripsit totum cod. una manus, sed illa sibi non constans, nunc majores, nunc minores pingens literas, quæ non quidem plane rudes, at neque elegantes dicendæ. Sunt eæ, etiam initiales versuum, minusculæ, magis latinæ quam gothicæ. Initiales carminum, more in MSS. consulto, plerumque desunt, et leviter tantum sunt designatæ. Compendia vocum crebra. Atramentum temporis diuturnitate fuscum factum. In primi et ultimi folii columna priori sic delete li

teræ, ut legi vix possint; quare primos XI versus odes I serior penna denuo induxit. Ex omnibus his, aliisque, probabile, codicem Sæc. XIII, aut XIV, in Italia scriptum esse. Duabus quasi partibus constat, in quarum prima, quæ Odas, Epodos et Carmen sæc. continet, singulæ paginæ in binas sectiones divisæ sunt, lineæque ductæ tam transversæ XXVIII, quam ab utraque parte ad perpendiculum, quibus initiales literæ et longitudines linearum definirentur. Nec libri, nec singula carmina numerata. Paucæ inscriptiones, rubræ illæ et a seriori manu. Ut ante artem poeticam : « Incipit liber poeticæ. » Ars poetica statim sequitur Epodos. Scholia in prima parte paucissima, in altera plura, etiam a prima manu; a qua et codicis inscriptio est : « Opa Oracy: item poetria.

[ocr errors]

Codex secundus (pulpit. I, n. 38), membranaceus, in 4, folia habens CXV; nam primum folium deperditum est, ut nunc codex incipiat a v. 38 odes II. Folia non signata; quædam et a bibliopego permutata. Octonis constant manipuli, præter XIII et XV, qui habent sena. Eos manipulos serior manus in infima prima pagina signavit, 19, IIo, etc. Ab una manu totus codex est, sed negligentior sæpe scriba proditur, verbis aut integris versibus omissis, post ab alio suppletis. Nec literæ sibi constant, neque atramentum. Vocum compendia plurima. Diphthongi plures, quam in ceteris tribus, geminatæ literæ pauciores. Quæ omnia, conjuncta inprimis cum scripturæ specie, suadent codicem ad sæculum XII referre, et habere pro antiquissimo Lipsiensium quatuor. Lineæ in singula pagina ductæ XXXIV. Initiales versuum alterne rubræ et atræ; illæ carminum et librorum pictæ, sed arte rudi. Nulla librorum divisio, nulli numeri. Pro inscriptionibus carminum solius metri designationes sunt, minio scriptæ, sed lectu difficiles, sæpe etiam falsæ. Scholia passim adsunt, sed pauca, nec multi momenti. Arst

71

poetica est inter Odas et Epodos, Epistolæ ante Sermones. Folia quædam ab initio et in fine situ et vermibus admodum corrupta sunt.

.

Codex tertius (pulpit. I, n. 39), membranaceus, in 4. Fuit olim Nicolai Heinsii (Vid. ejus Catal. P. II, p. 89), e cujus bibliotheca redemit Fr. Bened. Carpzovius (quod hic ipse notavit), unde in biblioth. senat. pervenit. Habet codex LXXXII folia, superne numeris 1, 2, 3, etc. signata (quamquam XVIII ultima elegiam continent scriptoris recentioris, cui in fine additum : « Explicit Yronia Gaufridi » ); quorum octonis constant manipuli: quos non solum in ima pagina literis a, b, c, etc. signavit primi librarii manus, sed etiam folia singuli manipuli appositis numeris, a1 a2 a3, etc. In fine manipuli cujusque custos est. Membrana adhuc satis nova, atramentum nigrum, licet pallescens. Quæ omnia, præter ductus characterum, codicem admodum recentem arguunt. Est ille literis gothicis eleganter et cum cura scriptus. Vocabulorum compendia in eo plurima. Initiales carminum admodum minuto charactere designantur. Continet liber IV libros Odarum, librum Epodorum et carmen sæculare, sine librorum divisione et titulis : nisi quod inter singulas odas una linea vacua relicta est, in qua serior manus quibusdam odis inscriptionem posuit; quæ et omissa a librario supplevit, vitiaque emendavit. Lectiones interdum memorabiles habet, ut Carm. II, 4, 20. Scholia paucissima

sunt.

Codex quartus (pulp. I, n. 40), chartaceus, in 4. Fuit. olim, ut docet emblema a fronte insertum, Jo. Christo. Wagenfeilii, et constat foliis LXXXVIII, quorum IV prima vacua sunt, VI ultima nil præter pauca de metris odarum, eaque nullius momenti, paginis sex exhibent. Foliis numededit prima manus, usque ad 55. Manipuli quatuor priores, cum septimo, habent folia X, quintus XII, sextus XVI,

ros

« PredošláPokračovať »