Obrázky na stránke
PDF
ePub

VITA

AUCTORE

C. SUETONIO TRANQUILLO1.

Q. Horatius Flaccus, Venusinus, patre, ut ipse quidem tradit, libertino2 et exauctionum coactore, (ut vero creditum est, salsamentario, quum illi quidam exprobrasset in

1. Suetonium Tranquillum constat libellum scripsisse de poetis, quo eorum vitas complecteretur; v. Isid. Orig. VIII, 7. Ex eo servarunt viri docti vitas Lucani, Terentii, cet. Jam in codicibus antiquis reperta est vita Horatii, quæ diserto tribueretur Suetonio. Eam primus P. Nannius e cod. Buslidiano Miscellaneorum suorum libri III, c. 1 inseruerat. Deinde e cod. Bland. antiquiss. a Bernardino Lauredano acceptam Muretus editioni suæ a. 1555 præfixerat, sibique primus edere perperam visus erat. Post et Cruqu. ex eodem cod. edidit. Mendosissima initio erat, sed viri docti post e vetustis MSS et conjectura pleraque emendarunt, imprimis Rutgersius, Gronovius, Casaubonus, Vossius. Sed essetne ea vita omnino Suetonii, necne, dubitatum est. Qui istud defendunt, urgent fere similitudinem dictionis cum stilo Suetonii. Quæ licet negari nequeat; tamen admodum infirmum e tali similitudine argumentum est. Illud autem gravius, quod Porphyrion ad Epist. II, 1 pr. scribit: « Apparet, hunc librum hortatu Cæsaris scriptum esse. Cujus rei etiam

HOR. III.

Suetonius auctor est. Nam apud eum epistola invenitur Augusti, increpantis Horatium, quod non ad se quoque plurima scribat. » Hoc inquam plus momenti habet; quanquam et, si durior sis, dicere possis, non ideo necesse esse, ut hæc, quam hodie habemus, Horatii vita a Suetonio sit, nam posse nihilo secius grammaticum seriorem ejus auctorem esse, et modo illud de Augusto e Suetonio sumpsisse. Sed vel sic facile inducimur ad rectissimum de hac vita judicium: esse eam omnino a Suetonio, sed grammaticos et librarios monachos, qui illam transcriberent, vel omisisse, in suo quemque exemplo, quædam, vel alia de suis interpolasse; quod ultimum de infami illo loco de speculato cubiculo certissimum est. Ceterum Porphyrionem etiam vitam Horatii scripsisse, ipse testatur ad Serm. I, 6, 41.

2. Libertino, vid. Serm. I, 6, 45 quidem deest in quibusdam editis; elegantius adest in MSS. Pro exactionum, quod vulgo legitur, præclare emend. Gesn. exauctionum h. finitarum s. peractarum auctionum i. venditionum publicarum ; in quibus et

On souscrit, à Paris,

CHEZ N. E. LEMAIRE, Éditeur, rue des Quatre Fils, no 16, au Marais.
DEBURE frères, libraires du Roi, rue Serpente, no 7.

TREUTTEL et WURTZ, libraires, rue de Bourbon, no 17.
F. DIDOT, imprimeur du Roi et de l'Institut, rue Jacob, no 24.
DONDEY-DUPRÉ, impr.-libr. rue de Richelieu, no 47 bis.
BRUNOT-LABBE, libraire, quai des Augustins, no 33.
JULES RENOUARD, libraire, rue de Tournon, no 6.
H. VERDIÈRE, libraire, quai des Augustins, no 25.
ARTHUS-BERTRAND, libraire, rue Hautefeuille, no 23.

Et chez tous les libraires de France et des pays étrangers.

QUINTI HORATII FLACCI

QUÆ EXSTANT

OMNIA OPERA

EXCUDEBAT E. DUVERGER VIA DE VERNEUIl, no 4.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][merged small][merged small][merged small][merged small]
« PredošláPokračovať »