Obrázky na stránke
PDF
ePub

Idcirco navem trans Ægæum mare vendas.
Incolumi Rhodos et Mitylene pulchra facit, quod
Penula solstitio, campestre nivalibus auris,
Per brumam Tiberis, Sextili mense caminus.
Dum licet, ac vultum servat fortuna benignum, 20
Romæ laudetur Samos, et Chios, et Rhodos
absens,

Tu quamcunque Deus tibi fortunaverit horam,
Gratâ sume manu, neu dulcia differ in annum:
Ut, quocunque loco fueris, vixisse libenter
Te dicas. Nam si ratio et prudentia curas,
Non locus effusi latè maris arbiter, aufert;
Cœlum, non animum, mutant, qui trans mare
currunt;

Strenua nos exercet inertia : navibus atque Quadrigis petimus bene vivere. Quod petis, hìc est,

Est Ulubris, animus si te non deficit æquus. 30

EPISTOLA XII.

AD ICCIUM.

Ex avaritiâ evellere conatur.

Commendat Pom

peium Grosphum. De rebus Romanis certiorem facit.

FRUCTIBUS Agrippa Siculis, quos colligis, Icci,
Si rectè frueris, non est ut copia major

Ab Jove donari possit tibi: tolle querelas ;
Pauper enim non est, cui rerum suppetit usus.
Si ventri bene, si lateri est, pedibusque tuis; nil
Divitiæ poterunt regales addere majus.
Si fortè in medio positorum abstemius herbis
Vivis, et urticâ; sic vives protinus, ut te

10

Confestim liquidus fortunæ rivus inauret:
Vel quia naturam mutare pecunia nescit,
Vel quia cuncta putas unâ virtute minora.
Miramur si Democriti pecus edit agellos
Cultaque, dum peregre est animus sine corpore
velox ?

Cùm tu inter scabiem tantam et contagia lucri,
Nil parvum sapias, et adhuc sublimia cures :
Quæ mare compescant cause; quid temperet

annum;

Stellæ sponte suâ jussæne vagentur et errent: Quid premat obscurum lunæ, quid proferat, orbem;

Quid velit et possit rerum concordia discors : Empedocles, an Stertinium deliret acumen 20 Verùm seu pisces, seu porrum, et cæpe trucidas, Utere Pompeio Grospho; et, si quid petet, ultro Defer: nil Grosphus nisi verum orabit et æquum. Vilis amicorum est annona, bonis ubi quid deest. Ne tamen ignores, quo sit Romana loco res; Cantaber Agrippæ, Claudi virtute Neronis Armenius cecidit: jus imperiumque Phraates Cæsaris accepit genibus minor. Aurea fruges Italiæ pleno diffundit Copia cornu.

EPISTOLA XIII.

AD VINNIUM ASELLAM.

Docet quemadmodum velit sua carmina Augusto tradi.

UT proficiscentem docui te sæpe diuque,
Augusto reddes signata volumina, Vinni;

10

Si validus, si lætus erit, si denique poscet:
Ne studio nostri pecces, odiumque libellis
Sedulus importes, operâ vehemente minister:
Si te fortè meæ gravis uret sarcina chartæ,
Abjicito potiùs, quàm quò perferre juberis,
Clitellas ferus impingas, Asinæque paternum
Cognomen vertas in risum, et fabula fias.
Viribus utêris per clivos, flumina, lamas.
Victor propositi simul ac perveneris illuc,
Sic positum servabis onus: ne fortè sub alâ
Fasciculum portes librorum, ut rusticus agnum ;
Ut vinosa glomos furtive Pyrrhia lanæ ;
Ut cum pileolo soleas conviva tribulis.
Ne vulgo narres te sudavisse ferendo
Carmina, quæ possint oculos auresque morari
Cæsaris oratus multâ prece, nitere. Porrò
Vade, vale: cave ne titubes, mandataque frangas.

EPISTOLA XIV.

AD VILLICUM SUUM.

Se sylvis et agello delectari, illum urbis desiderio teneri.

VILLICE sylvarum et mihi me reddentis agelli, Quem tu fastidis, habitatum quinque focis, et Quinque bonos solitum Variam dimittere patres; Certemus, spinas animone ego fortiùs, an tu Evellas agro; et melior sit Horatius, an res.

Me quamvis Lamiæ pietas et cura moretur Fratrem morentis, rapto de fratre dolentis Insolabiliter; tamen istuc mens animusque

Fert, et amat spatiis obstantia rumpere claustra.
Rure ego viventem, tu dicis in urbe beatum. 10
Cui placet alterius, sua nimirum est odio sors.
Stultus uterque locum immeritum causatur iniquè.
In culpâ est animus, qui se non effugit unquam.
Tu mediastinus tacitâ prece rura petebas:

Nunc urbem, et ludos, et balnea villicus optas.
Me constare mihi scis, et discedere tristem,
Quandocunque trahunt invisa negotia Romam.
Non eadem miramur: eo disconvenit inter [qua
Meque et te nam quæ deserta et inhospita tes-
Credis, amona vocat mecum qui sentit; et odit 20
Quæ tu pulchra vocas. Fornix tibi et uncta po-
Incutiunt urbis desiderium, video: et quòd [pina
Angulus iste feret piper et thus ocyus uvâ:
Nec vicina subest vinum præbere taberna
Quæ possit tibi; nec meretrix tibicina, cujus
Ad strepitum salias terræ gravis; et tamen urges
Jam pridem non tacta ligonibus arva, bovemque
Disjunctum curas, et strictis frondibus exples.
Addit opus pigro rivus, si decidit imber,
Multâ mole docendus aprico parcere prato.

30

Nunc age, quid nostrum concentum dividat, Quem tenues decuere togæ nitidique capilli,[audi. Quem scis immunem Cynaræ placuisse rapaci, Quem bibulum liquidi mediâ de luce Falerni, Cœna brevis juvat, et prope rivum somnus in herbâ:

Nec lusisse pudet, sed non incidere ludum.
Non istic obliquo oculo mea commoda quisquam
Limat, non odio obscuro morsuque venenat.
Rident vicini glebas et saxa moventem.
Cum servis urbana diaria rodere mavis:
Horum tu in numerum voto ruis. Invidet usum
Lignorum, et pecoris tibi calo argutus, et horti.

40

Optat ephippia bos piger: optat arare caballus. Quam scit uterque libens, censebo, exerceat

artem.

EPISTOLA XV.

AD NUMONIUM VALAM.

Percontatur Veliæ et Salerni salubritatem et conditionem. Se confitetur deliciis libenter frui.

QUÆ sit hyems Veliæ, quod cœlum, Vala, Salerni, Quorum hominum regio, et qualis via: (nam mihi Baias

Musa supervacuas Antonius; et tamen illis
Me facit invisum, gelidâ cùm perluor undâ
Per medium frigus. Sanè myrteta relinqui,
Dictaque cessantem nervis elidere morbum
Sulfura contemni, vicus gemit, invidus ægris,
Qui caput et stomachum supponere fontibus au-
Clusinis, Gabiosque petunt et frigida rura. [dent
Mutandus locus est, et diversoria nota
Præteragendus equus. Quò tendis? non mihi
Cumas

10

Est iter, aut Baias, lævâ stomachosus habenâ Dicet eques; sed equis frænato est auris in ore.)— Major utrum populum frumenti copia pascat, Collectosne bibant imbres, puteosne perennes Dulcis aquæ :-(nam vina nihil moror illius oræ : Rure meo possum quidvis perferre patique; 17 Ad mare cùm veni, generosum et lene requiro, Quod curas abigat, quod cum spe divite manet In venas animumque meum, quod verba ministret,

« PredošláPokračovať »