Obrázky na stránke
PDF
ePub

Quid, quòd usque proximos

Revellis agri terminos, et ultra

Limites clientium

Salis avarus? Pellitur, paternos

In sinu ferens Deos,

Et uxor, et vir, sordidosque natos:

Nulla certior tamen Rapacis Orci fine destinatâ

Aula divitem manet

Herum. Quid ultra tendis? Æqua tellus

Pauperi recluditur,

Regumque pueris; nec satelles Orci

Callidum Promethea

Revexit auro captus. Hic superbum
Tantalum, atque Tantali

Genus coërcet: hic levare functum
Pauperem laboribus,

Vocatus, atque non vocatus, audit.

30

40

ODE XVIII.

Laudes Bacchi.

BACCHUM in remotis carmina rupibus
Vidi docentem (credite posteri)
Nymphasque discentes, et aures
Capripedum Satyrorum acutas.
Evo! recenti mens trepidat metu,
Plenoque Bacchi pectore turbidum
Lætatur. Evo! parce, Liber,
Parce, gravi metuende thyrso!
Fas pervicaces est mihi Thyadas,
Vinique fontem, lactis et uberes
Cantare rivos, atque truncis

10

Lapsa cavis iterare mella. Fas et beatæ conjugis additum Stellis honorem, tectaque Pentheï Disjecta non leni ruinâ,

Thracis et exitium Lycurgi.

Tu flectis amnes, tu mare barbarum:
Tu separatis uvidus in jugis
Nodo coërces viperino

Bistonidum sine fraude crines.

Tu, cùm parentis regna per arduum
Cohors gigantûm scanderet impia,
Rhætum retorsisti leonis

Unguibus, horribilique malâ ;
Quanquam choreis aptior et jocis
Ludoque dictus, non sat idoneus
Pugnæ ferebaris : sed idem
Pacis eras mediusque belli.
Te vidit insons Cerberus aureo
Cornu decorum, leniter atterens
Caudam, et recedentis trilingui
Ore pedes, tetigitque crura.

20,

30

ODE XIX.

Favente Mæcenate, sibi famam æternam fore.

NON usitatâ nec tenui ferar
Pennâ biformis per liquidum æthera
Vates: neque in terris morabor

Longiùs; invidiâque major

Urbes relinquam. Non ego pauperum Sanguis parentum, non ego, quem vocas "Dilecte," Maecenas, obibo,

Nec Stygiâ cohibebor undâ.

Jamjam residunt cruribus asperæ
Pelles, et album mutor in alitem
Superna, nascunturque læves

Per digitos humerosque plumæ.
Jam Dædaleo ocyor Icaro
Visam gementis littora Bospori,
Syrtesque Getulas, canorus

Ales, Hyperboreosque campos.
Me Colchus, et, qui dissimulat metum
Marsæ cohortis, Dacus, et ultimi
Noscent Geloni: me peritus

Discet Iber, Rhodanique potor. Absint inani funere næniæ, Luctusque turpes, et querimoniæ: Compesce clamorem, ac sepulcri Mitte supervacuos honores.

20

10

QUINTI HORATII FLACCI

CARMINUM

LIBER TERTIUS.

ODE I.

Non opibus aut honoribus, sed animi tranquillitate, vitam beatam parari.

ODI profanum vulgus, et arceo:
Favete linguis carmina non priùs
Audita, Musarum Sacerdos,

Virginibus puerisque canto.-
Regum timendorum in proprios greges,
Reges in ipsos imperium est Jovis,
Clari Gigantæo triumpho,

Cuncta supercilio moventis.

Est ut viro vir latiùs ordinet
Arbusta sulcis: hic generosior
Descendat in campum petitor:
Moribus hic meliorque famâ
Contendat: illi turba clientium
Sit major. Equâ lege necessitas
Sortitur insignes et imos:

Omne capax movet urna nomen.
Districtus ensis cui super impiâ
Cervice pendet, non Siculæ dapes

10

Dulcem elaborabunt saporem,

20

Non avium citharæque cantus
Somnum reducent. Somnus agrestium
Lenis virorum non humiles domos
Fastidit, umbrosamque ripam,
Non zephyris agitata Tempe.
Desiderantem quod satis est, neque
Tumultuosum solicitat mare,
Nec sævus Arcturi cadentis
Impetus, aut orientis Hædi:

Non verberatæ grandine vineæ,

Fundusque mendax; arbore nunc aquas
Culpante, nunc torrentia agros

Sidera, nunc hyemes iniquas.

Contracta pisces æquora sentiunt,
Jactis in altum molibus.

Huc frequens

Cæmenta demittit redemtor

Cum famulis, dominusque terræ Fastidiosus. Sed timor et minæ Scandunt eodem quo dominus: neque Decedit æratâ triremi, et

Post equitem sedet atra cura.

Quòd si dolentem nec Phrygius lapis,
Nec purpurarum sidere clarior
Delenit usus, nec Falerna

Vitis, Achæmeniumque costum;
Cur invidendis postibus, et novo
Sublime ritu moliar atrium?
Cur valle permutem Sabinâ
Divitias operosiores?

30

40

« PredošláPokračovať »