Obrázky na stránke
PDF
ePub

BODI UPP

5:50.19

ADVERTISEMENT.

The plan of editing VIRGIL for Schools

with English Notes having met with general

approbation, a similar appendage to Horace has been attempted. These Notes contain no

critical disquisitions ; they claim no other merit than that of facilitating the author to the young

pupil.

Few Proper Names are explained in these Notes, because the student is supposed to have recourse to Dr. Lempriere's Dictionary, which will give him satisfactory information.

QUINTI HORATII FLACCI

CARMINUM

LIBER PRIMUS.

ODE I.

Præfatio Carminum. Alios aliis rebus duci ;

se lyrici carminis studio teneri, cujus palmam,

Mecenate judice, consequi velle.
MÆCENAS, atavis edite regibus,
O et præsidium, et dulce decus meum !
Sunt quos curriculo pulverem Olympicum
Collegisse juvat: metaque fervidis
Evitata rotis, palmaque nobilis
Terrarum Dominos evehit ad Deos.
Hunc, si mobilium turba Quiritium

i la Certat tergeminis tollere honoribus :

Illum, si proprio condidit horreo Quidquid de Libycis verritur areis :

Gaudentem patrios findere sarculo Agros, Attalicis conditionibus Nunquam dimoveas, ut trabe Cypriâ Myrtoum, pavidus nauta, secet mare.

Luctantem Icariis fluctibus Africum Mercator metuens, otium et oppidi Laudat rura sui : mox reficit rates Quassas, indocilis pauperiem pati. Hor.

A

10 20

Est qui nec veteris pocula Massici,
Nec partem solido demere de die 1
Spernit: nunc viridi membra sub arbuto
Stratus, nunc ad aquæ lene caput sacræ.

Multos castra juvant, et lituo tubæ
Permistus sonitus, bellaque matribus
Detestata.-Manet sub Jove frigido
Venator, teneræ conjugis immemor :
Seu visa est catulis cerva fidelibus,
Seu rupit teretes Marsus aper plagas. m

Me doctarum hederæ præmia frontium
Dis miscent superis: me gelidum nemus,
Nympharumque leves cum Satyris chori,
Secernunt populo; si neque tibias
Euterpe cohibet, nec Polyhymnia
Lesboum refugit tendere barbiton. this

Quod si me lyricis vatibus inseris, Sublimi feriam sidera vertice.

[merged small][ocr errors]

ODE II.

Deos omnes iratos esse Romanis ob Cæsaris

cædem : unam Imperii spem in Augusto con

stitutam esse.
Jam satis terris nivis, atque dire
Grandinis misit Pater, et rubente
Dexterâ sacras jaculatus arces,

Terruit urbem :
Terruit gentes, grave ne rediret
Seculum Pyrrhæ nova monstra questæ ;
Omne cùm Proteus pecus egit altos

Visere montes :
Piscium et summâ genus hæşit ulmo,

« PredošláPokračovať »