Obrázky na stránke
PDF
ePub
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

Unus Dominus, una Fides, unum Baptisma.
S. Pau, Epist. ad Ephesios , cap. VI, v. 5

AZ 6930

[graphic]
[ocr errors]
[ocr errors]

PARIS,
CHEZ MAME, FRÈRES, IMPRIMEURS-LIBRAIRES,
RUE DU POT-DE-FER, NU 14:

1812.

[ocr errors]

Nos, JOANNES-BAPTISTA tituli sancti Honuphrii S. R. E. Presbyter Cardinalis CAPRARA, Archiepiscopus Mediolanensis, S. S. D. D. nostri PII Papæ VII, et Sanctæ Sedis Apostolicæ ad Francorum Imperatorem, Italiæ regem, à latere Legatus.

Certam et communem regulam, in Christianâ doctrina tradendâ discendâque servandam, ad rectam fidelis populi, et puerorum præsertim institutionem, plurimùm profuturam Patres nostros sapienter censuisse, cuique perspecta res est, Quid enim ejusmodi' uniformitate opportunius excogitari, quidque ea utilius dari potest ? Per illam siquidem id ipsum sentientes ac dicentes omnes qui ad fidei unitatem vocati sunt, in eodem sensu et in eđdem sententid faciliùs perfecti erunt. Summi proptereà Pontifices, pro ipsorum sollicitudine omnium Ecclesiarum, ut in docendo Christianam doctrinam unus idemque modus ab omnibus teneretur, sæpiùs hortati sunt, et enixe commendaverunt. Sed pecaliares quædam regionum sive necessitates sive circumstantiæ, ut propositæ uniformitati multiplex, quoad methodum, Catechismorum varietas prævaluerit, in causa fuêre,

Verùm, cùm Gallorum Imperator, Italiæ Rex, 'NAPOLEO I, non solùm obstacula quæque prorsùs removere sibi proposuerit, sed etiam, ut singularis communisque Catechismus detur atque tradatur , flagranter exoptet atque studeat;

Cùmque Catechismus, ex illustris potissimum Meldensis Episcopi Jacobi Benigni Bossuet et aliarum Ecclesiarum Catechismis depromptus, et ad singularum imperii Gallicani dioecesum praxim et Christi fidelium usum paratus , ut probetur, nobis nuper oblatus sit:

a.

VINCENTIUS Duccia

vj

Hinc ños, postquam conscriptum ejusmodi opus diligenter examinandum curavimus, et graviora Christianæ Religionis capita in eo proponi, atque eadem Catholicæ Ecclesiæ doce trinæ nullatenus adversa, sed conformia esse deprehendimus. idem

opus, cui titulus, Catéchisme à l'usage de toutes les Eglises de l'Empire Français, non tantům probandum, sed etiam illius usum Reverendissimis Gallicani Imperii Præsulihus proponendum et commendandum duximus, illudque presa sentis decreti vigore, tanquam Sanctæ Sedis et sanctissimi doo mini nostri PII VII de latere Legatus, apostolicâ auctoritate probamus, proponimus: et commendamus, eo saluberrimo consilio permoti, ut, sicut una est fides, ita etiam pariter una et communis sit tradendæ fidei et erudiendi populi forma atque præscriptio.

Solicitudinis autem erit sacrorum Antistitum, quos fidei auctor, CHRISTUS DOMINUS, ad gregem, qui in ipsis est, pascendum constituit, et traditi doctrinæ depositi custodes esse voluit, sedulò invigilare ut Parochi cæterique Sacerdotes Christianæ disciplinæ capita in exarato Catechismo contenta uberiùs exposituri, lectionem unam cohærenter cum alterâ ac singula simul conferant, et quæ decent sangm doctrinam in integritate et gravitate, juxta Apostolum, loquantur,

Datum Parisiis, ex ædibus nostre residentiæ , die 30 Martii 1806.

J. B. Card. Legat.

Loco | Signi.

a Seoretis in Eccles.

vij

EXTRAIT des minutes de la Secrétairerie d'Etat.

Au palais des Tuileries, le 4 avril 1806.

NAPOLÉON., EMPEREUR DES FRANÇAIS ET Roi d'ITALIEJ.

Sur le rapport de notre Ministre des Cultes,
Avons DÉCRÉTÉ ET DÉCNÉTONs ce qui suit:

ART. I. En exécution de l'art. 39 de la loi du 18 Germinal an X, le Catéchisme annexé au présent décret, approuvé par son Em. le Cardinal Légat, sera publié et seul en usage dans toutes les Églises Catholiques de l'Empire.

II. Notre Ministre des Cultes: surveillera l'impression de ce Catéchisme, et, pendant l'espace de dix années, il est spécialement autorisé à prendre à cet effet toutes les précautions qu'il jugera nécessaires.

III. Le présent. décret sera imprimé en tête de chaque exemplaire du Catéchisme, et inséré au Balletin des lois.

IV. Notre Ministre des Cultes est chargé de l'exécution du présent décret

Signé NAPOLÉON.

Par l'Empereur,
Le Secrétaire d'Etat, signé Huguks B. MARET.

Certifié conforme, Ministre des Cultes. Signé. PORTALIS.

« PredošláPokračovať »