L. Annaei Senecae philosophi Opera omnia: ad optimorum librorum fidem accurate edita, Zväzok 2

Predný obal
Sumptibus Ottonis Holtze, 1870
 

Čo hovoria ostatní - Napísať recenziu

Na obvyklých miestach sme nenašli žiadne recenzie.

Zvolené strany

Iné vydania - Zobraziť všetky

Časté výrazy a frázy

Populárne pasáže

Strana 22 - Tune scito esse te omnibus cupiditatibus solutum, cum eo perveneris, ut nihil deum roges, nisi quod rogare possis palam." Nunc enim quanta dementia est hominum ! Turpissima vota dis insusurrant ; si quis admoverit aurem, conticescent. Et quod scire hominem nolunt, deo narrant. Vide ergo, ne hoc praecipi salubriter possit : sic vive cum hominibus, tamquam deus videat ; sic loquere cum deo, tamquam homines audiant.
Strana 107 - Sic fit ut isti de domino loquantur quibus coram domino loqui non licet. At illi quibus non tantum coram dominis sed cum ipsis erat sermo, quorum os non consuebatur, parati erant pro domino porrigere cervicem, periculum imminens in caput suum avertere; in conviviis loquebantur, sed in tormentis tacebant.
Strana 199 - Cato ambulat". Non corpus' inquit 'est quod nunc loquor, sed enuntiativum quiddam de corpore, quod alii effatum vocant, alii enuntiatum, alii dictum. Sic cum dicimus 'sapientiam', corporale quiddam intellegimus; cum dicimus 'sapit', de corpore 10 loquimur. Plurimum autem interest utrum illud dicas an de illo.
Strana 71 - ... sequitur ut de illo quoque conveniat, in hoc uno positam esse beatam vitam, ut in nobis ratio perfecta sit.
Strana 159 - ... est, nisi accessit philosophia et illum respirare rerum naturae spectaculo iussit et a terrenis ad divina dimisit. haec libertas eius est, haec evagatio : subducit interim s0 se custodiae, in qua tenetur, et caelo reficitur.
Strana 12 - L. Piso, Urbis custos, ebrius, ex quo semel factus est, fuit: maiorem partem noctis in convivio exigebat; usque in horam sextam fere dormiebat: hoc eius erat matutinum. Officium tamen suum, quo tutela urbis continebatur, diligentissime administravit. Huic et divus Augustus dedit secreta mandata...
Strana 16 - Sed ne ad aliud quam de quo agitur abducar, nos quoque has apes debemus imitari et quaecumque ex diversa lectione congessimus separare (melius enim distincta servantur), deinde adhibita ingenii nostri cura et facultate in unum saporem varia illa libamenta confundere, ut etiam si apparuerit unde sumptum sit, aliud tamen esse quam unde sumptum est appareat.
Strana 48 - Protagoras ait de omni re in utramque partem disputari posse ex aequo et de hac ipsa, an omnis res in utramque partem disputabilis sit.
Strana 92 - Habet enim hoc optimum in se generosus animus, quod concitatur ad honesta. Neminem excelsi ingenii virum humilia delectant et sordida ; magnarum rerum species ad se vocat et 3 extollit.
Strana 222 - Videbis araneorum pares telas , par in fat'is angulorum omnium foramen. Incertum est et inaequale , quidquid ars tradit ; ex aequo venit , quod natura distribuit. Haec nihil magis, quam tutelam sui et eius peritiam , tradidit ; ideoque etiam simul incipiunt et discere et vivere : nee est miturn, cum eo nasci illa , sine quo frustra nascerentur.

Bibliografické informácie