Loci theologici: cum pro adstruenda veritate ... opus praecilissimun novem tomis comprehensum denuo ... curavit adjectis notis ipsius Gerhardi posthumis a filio collectis paginis editionis Cottae in margine diligenter notatis, Zväzok 9

Predný obal
sumtibus Gust. Schlawitz, 1875
 

Časté výrazy a frázy

Populárne pasáže

Strana 348 - Ego ero unde satientur, Ego ero quascunque ab hominibus honeste desiderantur, et vita, et salus, et victus, et copia, et gloria, et honor, et pax, et omnia bona ? Sic enim et illud recte intelligitur, quod ait Apostolus, Ut sit Deus omnia in omnibus.
Strana 21 - Et qui bona egerunt ibunt in vitam aeternam : qui vero mala, in ignem aeternum.
Strana 288 - Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet filium hominis, ut omnis, qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam aeternam. Sie enim Deus dilexit mundum, ut filium suum unigenitum daret, ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam.
Strana 237 - Quod igitur bellum gravius et amarius cogitari potest, quam ubi voluntas sic adversa est passioni et passio voluntati, ut nullius earum victoria tales inimicitiae finiantur, et ubi sic confligit cum ipsa natura corporis vis doloris, ut neutrum alteri cedat?
Strana 379 - ... flos perpetuus rosarum ver agit perpetuum; candent lilia, rubescit crocus, sudat balsamum. virent prata, vernant sata, rivi mellis influunt; pigmentorum spirat odor, liquor et aromatum; pendent poma floridorum non lapsura nemorum. non alternat luna vices, sol vel cursus siderum; agnus est felicis urbis lumen inocciduum; nox et tempus desunt ei; diem fert continuum.
Strana 49 - Quaedam igitur vis est intellegenda divina, qua fiet, ut cuique opera sua, vel bona vel mala, cuneta in memoriam revocentur et mentis intuitu mira celeritate cernantur, ut accuset vel excuset 10 scientia conscientiam atque ita simul et omnes et singuli iudicentur.
Strana 335 - Gaudent de tanta sua beatitudine. Et quia unusquisque unumquemque diligit sicut seipsum, tantum gaudium, quisque habet de bono singulorum quantum de suo : quoniam bonum quod non habet in seipso, possidet in altero. Constat igitur quod singuli tot gaudia habent quot socios, et singula gaudia tanta sunt singulis, quantum proprium singulorum. Cum autem quisque plus amet Deum quam seipsum, et omnes alios secum, plus gaudet de Dei felicitate quam de sua et omnium aliorum secum.
Strana 404 - ... facilius, ita Deus nobis erit notus atque conspicuus, ut videatur spiritu a singulis nobis in singulis nobis, videatur ab altero in altero, videatur in se ipso, videatur in caelo novo et terra nova atque in omni quae tune fuerit creatura, videatur et per corpora in omni corpore, quocumque fuerint spiritalis corporis oculi acie perveniente directi.
Strana 181 - Unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus...
Strana 312 - Qui vicerit, dabo ei : sedere mecum in throno meo : sicut et ego vici, et sedi cum Pâtre meo in throno ejus.

Bibliografické informácie