Obrázky na stránke
PDF
ePub

In quem superbus ordinârat agmina
10 Mysorum, et in quem tela acuta torserat.
Unxêre matres Iliæ addictum feris

Alitibus, atque canibus, homicidam Hectorem;
Postquam relictis moenibus Rex procidit,
Heu! pervicacis ad pedes Achilleï.

15 Setosa duris exuêre pellibus

Laboriosi remiges Ulysseï,

Volente Circe, membra : tunc mens, et sonus
Relatus, atque notus in vultus honor.
Dedi satis superque pœnarum tibi,

20 Amata nautis multùm et institoribus.
Fugit juventas, et verecundus color
Reliqnit ossa pelle amicta luridâ.
Tuis capillus albus est odoribus:
Nullum à labore me reclinat otium:
25 Urget diem nox, et dies noctem; neque est
Levare tenta spiritu præcordia.

Ergo negatum vincor ut credam miser,
Sabella pectus increpare carmina,
Caputque Marsâ dissilire næniâ.

30 Quid ampliùs vis? ô mare, et terra! ardeo
Quantùm neque atro delibutus Hercules
Nessi cruore, nec Sicana fervidâ

Furens in Ætnâ flamma. Tu, donec cinis
Injuriosis aridus ventis ferar,

35 Cales venenis officina Colchicis.

Quæ finis? aut quod me manet stipendium?
Effare: jussas cum fide pœnas luam;
Paratus expiare, seu poposceris

Centum juvencos, sive mendaci lyrå
40 Voles sonari; tu pudica, tu proba,
Perambulabis astra, sidus aureum.
Infamis Helenæ Castor offensus vice,
Fraterque magni Castoris, victi prece
Adempta vati reddidêre lumina.

3 Hercule avait tué lui-même ce Centaure d'une de ses flèches empoisonnées dans le sang de l'hydre de Lerne.

• Stésichore.

45 Et tu (potes nam) solve me dementiâ :
O nec paternis obsoleta sordibus,

Nec in sepulcris pauperum prudens anus
Novendiales dissipare pulveres;

Tibi hospitale pectus, et puræ manus.

"Novendiales, au bout de neuf jours, quand les funérailles sont finies.

www

XIII.

Canidia respondet nullum esse precibus aut veniœ locum.

Quid obseratis auribus fundis preces?
Non saxa nudis surdiora navitis
Neptunus alto tundit hibernus salo.
Inultus ut tu riseris Cotyttia

5 Vulgata, sacrum liberi Čupidinis?
Et Esquilini pontifex venefici,

Impunè ut Urbem nomine implêris meo?
Quid proderit ditasse Pelignas anus,
Velociusve miscuisse toxicum ?

10 Si tardiora fata te votis manent;
Ingrata misero vita ducenda est, in hoc
Novis ut usque suppetas doloribus.
Optat quietem Pelopis infidus pater,
Egens benignæ Tantalus semper dapis;
15 Optat Prometheus obligatus aliti;
Optat supremo collocare Sisyphus
In monte saxum: sed vetant leges Jovis.
Voles modò altis desilire turribus,
Modò ense pectus Norico recludere;

20 Frustràque vincla gutturi nectes tuo,
Fastidiosâ tristis ægrimonia.

Vectabor humeris tunc ego inimicis eques;
Meæque terra cedet insolentiæ.

An, quæ movere cereas imagines,

25 (Ut ipse nosti curiosus) et polo Deripere lunam vocibus possum meis, Possum crematos excitare mortuos, Desiderique temperare poculum; Plorem artis in te nil valentis exitum?

CARMEN SÆCULARE.

wwwwwww

PHOEBO ET DIANE HYMNUS'.

CHORUS POPULI.

Phoebe, silvarumque potens Diana,
Lucidum cœli decus, ô colendi
Semper, et culti, date quæ præcamur,
Tempore sacro,
5 Quo Sibyllini monuêre versus,
Virgines lectas, puerosque castos,
Dis, quibus septem placuêre colles,
Dicere carmen.

PUERI.

Alme sol, curru nitido diem qui 10 Promis et celas, aliusque et idem Nasceris; possis nihil urbe Roma Visere majus !

PUELLA.

Ritè maturos aperire partus Lenis Ilithyia, tuere matres; 15 Sive tu Lucina probas vocari Seu Genitalis.

Diva, producas sobolem, Patrumque

'Les jeux séculaires furent ainsi nommés, parce qu'ils se célébraient tous les cent ans. Auguste les donna l'an de Rome 737. Horace fut chargé de composer un hymne en l'honneur d'Apollon et de Diane, à qui ces fêtes étaient consacrées.

[blocks in formation]

Certus undenos decies per annos
Orbis ut cantus referatque ludos,
Ter die claro, totiesque gratâ

Nocte frequentes.

25 Vosque veraces cecinisse Parcæ,
Quod semel dictum est, stabilisque rerum
Terminus servat, bona jam peractis
Jungite fata.

Fertilis frugum pecorisque tellus
30 Spiceâ donet Cererem coronâ :
Nutriant fœtus et aquæ salubres
Et Jovis auræ.

PUERI.

Condito mitis placidusque telo
Supplices audi pueros, Apollo.

PUELLE.

35 Siderum Regina bicornis, audi,

40

Luna, puellas.

UTERQUE CHORUS.

Roma si vestrum est opus; Iliæque
Littus Etruscum tenuêre turmæ,
Jussa pars mutare Lares et urbem,
Sospite cursu;
Cui per ardentem sine fraude Trojam
Castus Æneas, patriæ superstes,
Liberum munivit iter, daturus
Plura relictis;

45 Di, probos mores docili juventæ,
Di, senectuti placidæ quietem,
Romulæ genti date remque prolemque,
Et decus omne.

Quique vos bobus veneratur albis

« PredošláPokračovať »