Obrázky na stránke
PDF
ePub

Mater, te appello, clamantibus. Huic ego valgum
Errori similem cunctum insanire docebo.

Insanit veteres statuas Damasippus emendo:
65 Integer est mentis Damasippi creditor? Esto:
Accipe quod nunquam reddas mihi, si tibi dicam;
Tune insanus eris, si acceperis? an magis excors
Rejectâ prædâ, quam præsens Mercurius fert?
Scribe decem à Nerio 12: non est satis; adde Cicuta 13
70 Nodosi tabulas centum, mille adde catenas :
Effugiet tamen hæc sceleratus vincula Proteus.
Cùm rapies in jus malis ridentem alienis 14,

Fiet aper, modò avis, modò saxum, et, cùm volet, arbor. Si malè rem gerere, insani est; contrà, benè sani : 75 Putidius multò cerebrum est, mihi crede, Perilli 15 Dictantis quod tu nunquam rescribere 16 possis.

Audire, atque togam jubeo componere, quisquis
Ambitione malâ, aut argenti pallet amore;
Quisquis luxuria, tristive superstitione,

80 Aut alio mentis morbo calet: huc propiùs me
Dum doceo insanire omnes, vos ordine adite.
Danda est ellebori multò pars maxima avaris,
Nescio an Anticyram 17 ratio illis destinet omnem.
Hæredes Staberî summam incidêre sepulcro;
85 Ni sic fecissent, gladiatorum dare centum
Damnati populo paria, atque epulum, arbitrio Arri 18,
Frumenti quantùm metit Africa. Sive ego pravé,
Seu rectè, hoc volui, ne sis patruus mihi. Credo
Hoc Staberi prudentem animum vidisse. Quid ergò

12 Usurier.

13 Notaire.

14 Avec les mâchoires d'autrui, expression singulière dont il n'est pas aisé de rendre raison.

15 Autre usurier.

16 Faire effacer en payant.

17 Ile où croît l'ellébore, herbe que l'on croit propre à purger le cerveau.

18 L'un de ces officiers qui présidaient aux festins publics, et que l'on pourrait appeler contrôleurs

90 Sensit, cùm summam patrimont insculpere saxo Hæredes voluit? Quoad vixit, credidit ingens Pauperiem vitium, et cavit nihil acriùs: ut si Fortè minus locuples uno quadrante periret, Ipse videretur sibi nequior. Omnis enim res, 93 Virtus, fama, decus, divina, humanaque pulchris Divitiis parent 19; quas qui construxerit, ille Clarus erit, fortis, justus, sapiens etiam, et rex, Et quidquid volet. Hoc, veluti virtute paratum, Speravit magnæ laudi fore. Quid simile isti100 Græcus Aristippus, qui servos projicere aurum In mediâ jussit Libyâ, quia tardiùs irent Propter onus segnes? Uter est insanior horum? Nil agit exemplum, litem quod lite resolvit

Si quis emat citharas, emptas comportet in unum 105 Nec studio citharæ, nec Musæ deditus ulli

Si scalpra et formas, non sutor; nautica vela, colle
Aversus mercaturis; delirus et amenstuction agen
Undique dicatur meritò. Quid discrepat istis,
Qui nummos; aurumque recondit, nescius uti
110 Compositis, metuensque velut contingere sacrum?
Si quis ad ingentem frumenti semper acervum

for

Porrectus vigilet cum longo fuste, neque illing down cont

Audeat esuriens dominus contingere granum,
Ac potiùs foliis parcus vescatur amaris; Jud

115 Si positis intùs Chii, veterisque Falerni

Mille cadis (nihil est) tercentum millibus, acre

[ocr errors]

Potet acetum : age, si et stramentis incubet, under his down

Octoginta annos natus, cui stragula vestis

Blattarum ac tinearuni epulæ, putrescat in arca:

120 Nimirum insanus paucis videatur, eò quòd

inistrat

e guilt

of moths.
chest

Maxima pars hominum morbo jactatur eodem.
Filius, aut etiam hæc libertus ut ebibat hæres,
Dis inimice senex, custodis, ne tibi desit?
Quantulùm enim summæ curtabit quisque dierum

[ocr errors]

123 Ungere si caules oleo meliore, caputque whith off

Cœperis impexâ fœdum porrigine? Quare,
Si quidvis satis est, perjuras, surripis, aufers
Undique? Tun'sanus? Populum si cædere saxis

19 Selon l'avare.

[ocr errors]

Incipias, servosve tuo quos ære paràris,
130 Insanum te omnes pueri, clamentque puellæ.

Cùm laqueo uxorem interimis, matremque veneno,
Incolumi capite es? Quid enim? neque tu hoc facis Argis,
Nec ferro, ut demens genitricem occidit Orestes.
An tu reris eum occiså insanisse parente?

135 Ac non antè malis dementem actum furiis, quàm
In matris jugulo ferrum tepefecit acutum ?
Quin, ex quo est habitus malè tutæ mentis Orestes,
Nil sanè fecit, quod tu reprendere possis :
Non Pyladen ferro violare, aususve sororem
140 Electram: tantùm maledicit utrique, vocando
Hanc furiam, hunc aliud, jussit quod splendida bilis.
Pauper Opimius argenti positi intùs, et auri,
Qui Veïentanum 20 festis potare diebus

Campana 21 solitus trullâ, vappamque profestis,
145 Quondam lethargo grandi est oppressus, ut hæres
Jam circum loculos et claves, lætus ovansque
Curreret. Hunc medicus multùm celer atque fidelis,
Excitat hoc pacto: mensam poni jubet atque
Effundi saccos nummorum; accedere plures

150 Ad numerandum. Hominem sic erigit. Addit et illud:
Ni tua custodis, avidus jam hæc auferet hæres....
Men'vivo?.. Ut vivas igitur, vigila: hoc age... Quid vis?..
Deficient inopem venæ te, ni cibus, atque

Ingens accedat stomacho fultura ruenti.

155 Tu cessas? agedum, sume hoc ptisanarium orizæ.... Quanti emptæ?.. Parvo... Quanti ergò?.. Octo assibus.. Eheu! Quid refert, morbo, an furtis, pereamne rapinis?

Quisnam igitur sanus?.. Qui non stultus... Quid avarus?.. Stultus, et insanus... Quid? si quis non sit avarus, 160 Continuò sanus?... Minimè... Cur, stoïce?... Dicam. Non est cardiacus (Craterum 22 dixisse putato) Hic æger... Rectè est igitur, surgetque?.... Negabit, Quod latus aut renes morbo tententur acuto.

20 Le vin de Véies était apparemment fort mauvais. 21 On faisait beaucoup de vaisselles de terre dans les environs de Capoue.

22 Médecin connu à Rome.

Non est perjurus, neque sordidus: immolet æquis 165 Hic porcum Laribus. Verùm ambitiosus, et audax : Naviget Anticyram. Quid enim differt, barathro-ne Dones quidquid habes, an nunquam utare paratis? Servius Oppidius Canusi duo prædia, dives Antiquo censu, gnatis divisse duobus

170 Fertur, et hoc moriens pueris dixisse vocatis
Ad lectum Postquam te talos, Aule, nucesque
Ferre sinu laxo 23, donare et ludere 24 vidi;

Te, Tiberi, numerare, cavis abscondere tristem :
Extimui ne vos ageret vesania discors;

173 Tu Nomentanum, tu ne sequerere Cicutam.
Quare, per Divos oratus uterque Penates,
Tu cave ne minuas; tu, ne majus facias id
Quod satis esse putat pater, et natura coërcet.
Prætereà ne vos titillet gloria, jure-

180 Jurando obstringam ambo: uter ædilis fuerit, vel Vestrum prætor, is intestabilis et sacer esto.

In cicere, atque fabà bona tu perdasque lupinis 25, Latus ut in Circo spatiere, aut æneus ut stes, Nudus agris, nudus nummis, insane, paternis? 183 Scilicet ut plausus, quos fert Agrippa, feras tu, Astuta ingenuum vulpes imitata leonem? 4.

Ne quis humâsse velit Ajacem, Atrida, vetas cur?..26 Rex sum.... Nil ultrà quæro, plebeïus.... Et æquam Rem imperito: ac, si cui videor non justus, inulto 190 Dicere quæ sentit, permitto.... Maxime regum,

23 Les porter négligemment dans sa robe, de manière à les laisser tomber.

21 Ludere talos et nuces, ne signifie pas jouer aux osselets et aux noix, mais les jouer, ce qui est fort différent.

L'inclination qu'un enfant montre déjà pour les jeux de hasard, est toujours d'un mauvais augure.

25 Légumes dont on faisait des largesses au petit peuple pour gagner des suffrages.

26 Stertinius suppose ici un dialogue entre Agamemnon et quelque Grec de bon sens, qui lui fait sentir l'inconséquence de sa conduite.

Di tibi dent captà classem deducere Trojå.
Ergo consulere, et mox respondere licebit?
Consule.... Cur Ajax 27, heros ab Achille secundas,
Putrescit, toties servatis clarus Achivis?

195 Gaudeat ut populus Priami, Priamusque inhumato,
Per quem tot juvenes patrio caruêre sepulcro?....
Mille ovium insanus morti dedit, inclytum Ulyssem
Et Menelaum unà mecum se occidere clamans....
Tu cùm pro vitulâ statuis dulcem Aulide gnatám 28
200 Ante aras, spargisque molâ caput, improbe, salså 29,
Rectum animiservas?.. Quorsùm?.. Insanus quid enim Aj
Fecit, cùm stravit ferro pecus? Abstinuit vim
Uxoré et gnato: mala multa precatus Atridis,
Non ille, aut Teucrum, aut ipsum violavit Ulyssem....
05 Verùm ego, ut hærentes adverso littore naves
Eriperem, prudens placavi sanguine Divos....
Nempe tuo, furiose.... Meo, sed non furiosus....
Qui species alias veris, scelerisque tumultu
Permistas capiet, commotus habebitur; atque
210 Stultitiâne erret, nihilùm distabit, an irâ.
Ajax immeritos dum occidit, desipit, agnos:
Cum prudens scelus ob titulos admittis inanes,
Stas animo? et purum est vitio tibi, cùm tumidum est cor?
Si quis lecticâ nitidam gestare amet agnam :
215 Huic vestem, ut gnatæ, paret, ancillas paret, aurum,
Pusam, aut pusillam appellet, fortique marito
Destinet uxorem: interdicto huic omne adimat jus
Prætor, et ad sanos abeat tutela propinquos.
Quid? si quis gnatam pro mutâ devovet agna,
220 Integer est animi? ne dixeris. Ergò ubi prava
Stultitia, hic summa est insania; qui sceleratus,

27 Ajax, fils de Télamon, frustré des armes d'Achille, que les Grecs avaient adjugées à Ulysse, en perdit la raison, et, dans sa fureur, ayant rencontré un troupeau de brebis, il se mit à massacrer ces animaux qu'il prenait pour les Grecs. Ensuite, revenu de son égarement, il se tua de désespoir. 28 Iphigénie.

29 Cérémonie ordinaire dans les sacrifices.

« PredošláPokračovať »