Obrázky na stránke
PDF
ePub

MOLINENSE,

ILLUSTRISSIMI AC REVERENDISSIMI IN CHRISTO PATRIS

DD. ANTONII DE PONS,

M olinensis Episcopi,

[merged small][merged small][merged small][graphic][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small]

SUMPTIBUS , P.-A. DESROSIERS, ILLUSTRISSIMI

DD. EPISCOPI ET CLERI TYPHOGRAPHI.

1826.

LE MAISTRE DE LA GARLAYE,

MISERATIONE DIVINA ET AUTORITATE APOSTOLICA

EPISCOPUS CLAROMONTENSIS,

COMES LUGDUNI,
REGI AB OMNIBUS CONSILIIS;
CLERO CLAROMONTENSI

Salutem et Benedictionem in Christo Jesu.

Ngelicas laudes semper æmulata exul in terris sponsa 12 Christi Ecclesia illud præsertim in votis habet, Fratres dilectissimi, ut sicut fides , ità et preces nostru sine labe ad Deum ascendunt.

Nos itaquè felicis memoriæ , prædecessoris nostri vestigiis insistentes, qui zelo Dei incensus Breviarium Claromontense mendis plurimis expurgatum meliorem in formam rerlegerat , novam hujus editionem et emendatiorem , Deo juvante, suscepimus. Nam, præterquàm quod pauca supererant priùs editi exemplaria, compertum est nonnulla in eo irrepsisse tùm antiquis Ecclesiæ ritibus, tùm justue et congrue Officiorum distributioni minùs consona.

Ergò huic rei sedulam operam ipsi navavimus, et nobiscum venerabiles Fratres nostri Ecclesiæ Cathedralis Canonici , aliique pii doctique Sacerdotes curam serid contulerunt, alii quidem ut diurna Psalmorum pensa æqualiùs in hebdomada dividerentur; alii ut sua cuique tempori, cuique festo Diei Sacræ Scripturæ loca legenda meliùs coaptarent : nonnullis operæ pretium fuit Hymnos et Responsoria ità severè perscrutari, ut vix aliquid immutarent, et omnia tamen expungerent quà psallentium animos possent aliò distrahere.

Pars Verna.

« PredošláPokračovať »