Secundus versus aliter dividi potest, nempe interposita in medio versu cæsura ; et sic tres pedes ultimi erunt trochæi. Trăbūnt quě sic | cas | măchi | næ că | rinăs V. Ode tricolos tetrastrophos, in qua primi quinque duo versus sunt asclepiadei , qualis est in primo genere explicatus. Tertius autem quisque, pherecratius, ab auctore Pherecrate sic dictus; heroicus, quia videtur esse pars versus heroici, seu hexametri; trimeter, quia tres pedes habet, spondeum, dactyJum, spondeum. Quartus quisque est glyconius, de quo dictum in 3 genere. Talis est ode 12 lib. 1. O nå | vis rèfě | rēnt | in mărě | tē novi | Nůdům | rēmigi 1 ó låtůs. Ví. Ode dicolos tetrastrophos. Primi quique tres versus sunt asclepiadei; quartus glyconius. Talis est ode 5 lib. 1. Scriberis Vario, etc. VII. Ode dicnlos distrophos. Primus versus est hexameter beroicus; secundus est dactylicus alcmanius tetrameter. Dicitur dactylicus, quia frequentiores in eo sunt dactyli; alcmanius, quia inventus ab Alcmane, græco poeta; tetrameter, quia 4 habet pedes, nempe similes 4 ultimis versus heroici hexametri. Talis est ode 6 lib. 1. Lauda | bûnt šli li clā | rām Rhodón | aut Mỹtý | lēnēn | VIII. Ode dicolos distrophos. Primus quisque versus est aristophanius dimeter, constans e duobus pedibus, nempe choriambo, et bacchio. Pes autem bacchius ita dicitur, quia in hymnis Bacchi sæpe adhibebatur : constat ex una brevi et 2 longis. Talis est versus ode 7 lih. 1. Lydià dic | pěr omnes Aristophanius appellatur ab auctore illius Aristophane, poctá comico, apud Græcos celeberrimo. Secundus quisque versus est alcaicus (ab Alcão inventus) tetrameter, quia \ pedes habet. Primus est epitritus, 2 et 3 choriambus , 4 bacchius. Tú nē I quæsieris / scīrě něfās quēm mihi quēm | tibi | Të děös ő | rõ sýbărim | cür propěrēs 1 åmāndo | Porro pes epitritus ita vocatur, quia supra 3 syllabas, unam habet. Quadruplex est; 1 ex iambo et spondeo compositus, ut völüptātēs, 2 ex trochæo, et spondeo ut concitātās, 4 e spon- ! deo, et iambo, ut communicānt, 3 e spondeo, et trochæo, ut exspēctārě. Potest hujus odæ primus versus aliter secari; nempe, Lydřă | dic pěr | omnēs 1 IX. Ode alcaica tricolos tetrastrophos. Dicitur alcaica ; quia inventa fuit ab Alcæo, lyrico poeta clarissimo. Primi quique duo versus sunt iambici senarii brachycatalecti; qui appellari quoque possunt dactylici pentametri catalecti. Constant illi ex iambo, vel spondeo, deinde iambo, postea spondeo, tum anapæsto, denique iambo. Si aliter metiaris, ac esse dactylicos velis, constabunt ex iambo, vel spondeo, tum iambo, cæsura , et duobus dactylis. Talis est ode 8 lib. 1. Vidēs / út all tā stēt | nývě căn / dydūm | Tertius quisque versus est iambicus dimeter, sive 4 pedibus constans (nam in versibus iambicis una mensura 2 pedes complectitur) : hypercatalectus, sive abundans una syllaba, post 4 pedes. Silvæ | lăbó | räntēs gělů / quě | Quartus quisque versus est dactylicus alcaicus, constans pedibus quatuor, duobus dactylis , duobus trochæis. ! Flümină , constitě | rint å | cüto | 1 X. Ode monocolos, in qua sunt omnes versus choriambici alcaici pentametri, qui constant e spondeo, tribus choriambis, et pyrrichio. Talis est ode 10 lib. 1. Possis etiam metiri versum istum aliter, cæsuris interpositis. Tú nē I quæsiě | ris , scirě ně | fãs / quēm mihi / quēm tibi | XI. Ode dicolos distrophos , in qua primus quisque versus est iambicus dimeter catalectus : constat enim 4 pedibus; sed una syllaba deest, nempe prima. Talis est ode 15 lib. 2. Non | ěbur | něqu'au | rěūm | Si velis pendulam et abundantem syllabam in finem versus rejicere, facies ex iambico trochaicum, et sic metiere : Non ě | bür ně i qu' aurě | um | Secundus versus est iambicus trimeter catalectus, constans sex pedibus, dempta una syllaba. Měā | rěnī | dět in | dòmo | lăců | när | XII. Ode dicolos distrophos , in qua primus quisque versus est heroicus hexameter; secundus quisque est dactylicus dimeter hypercatalectus, constans 2 dactylis, et syllaba. Talis est ode 6 lib. Diffū / gērě nỉ / vēs rědě | ünt jām / grāmīnă | campīs XIII. Ode dicolos distrophos, in qua primus versus est iambicus trimeter, sive sex pedibus constans; secundus iambicus dimeter, duabus constans mensuris, sive pedibus 4. Ejus generis est ode 1 lib. Epod. Ibis | Libūr | nīs in | těr all tă nā / viūm | Ami | cě prő | pūgna | củlă | Aliud quoddam genus est huic simile, in quo, pro versu primo iambico, ponitur heroicus hexameter. Mollis in 1 ērtřă | cũr tān | tám dif | fūděrịt | imis obli! vió | nēm sēn | sỉbūs ! XIV. Ode dicolos distrophos, in qua primus quisque versus heroicus hexameter, secundus vero archilochius hexameter hypercatalectus, constans 4 iambis, 2 dactylis, et una syllaba. Talis est od. 10 lib. Epod. Hórridă | tēmpēs, tās cãe | lum con | tráxịt ět | imbrēs Quidam hanc oden faciunt tricolon tristrophon, et secundum versum in duos secant, quorum primus est iambicus dimeter. Nivēs quě dē | ducunt | Jóvēm | Alter est dactylicus archilocbius, de quo dictum in duodecimo genere. Nunc mărě | nunc silů / æl Huic affine est generis aliud, in quo dactylicus archilochius præponitur iambico dimetro, et in primo loco, pro heroico hexametro, ponitur iambicus trimeter. Pētyt | nỉbil | mē sic | út än těā | jŭvāt | Amo | rě pěr | cūlsum | grăvi | In quo genere, quidam duos illos versus in unum conflant , hoc modo : Scríběrě | vērsïců | los 1 åmó | rě pēr | cũlsüm | grăvi | XV. Ode dicolos distrophos, cujus primus quisque versus est heroicus , secundus vero iambicus. Talis est ode 11 lib. Epod. Alteră 1 jam těri | tūr bēl | lis cỉ | vīlībės / ætās : 1 Ultimum genus est earum in quibus sunt omnes versus iambici trimetri. Talis est ode 17 lib. Epod. Jamjam eficaci, etc. ET HEROIBUS POETICIS. 1. DE MAJORIBUS ET MINORIBUS ETHNICORUM DIIS. CAPUT I. SATURNUS. Deorum antiquissimus habebatur Colum. Duo ejus filii celebrantur a poetis, Tempus, sire Saturnus et Titanus. Hic, etsi priore loco genitus foret, eique proinde imperium orbis deberetur, jus tamen suum remisit, concessitque Salurno, rogante Vesta matre, sed ea tamen lege, ut Saturnus masculam prolem educaret nullam. His ita constitutis, Saturnus mares statim editos devorabat, invita vehementer uxore, quæ uno partu Jovem et Junonem enixa , solam Junonem ostendit Saturno, Jovem occultavit. Sensit dolum Titanus, ac Saturnum acie victum in vincula conjecit. Is liberatus postea fuit per Jovem filium suum , a quo Titanes , bellum pro Titano patre redintegrantes, fuere profligati. Saturnus vinculis liberatus, quum in fatis esse cognovisset futurum , ut ab eodem Jove regno spoliaretur, illi struxit insidias, ac bellum etiam indixit. (Ovid. Metam., lib. 1.) Jupiter debellatum patrem cælo expulit. Saturnus, amisso cælo, in eam Italiæ partem, ubi Roma condita postmodum est, venit, quæ Latium fuit appellata, quod ibi latuisset. Extorrem deum Janus, Latii rex, benigne accepit, ac vicissim a Saturno donatus est insigni prudentia, cujus ope meminerat præterita , futura prospiciebat : unde biceps, seu bifrons, appellatur. Eo regnante, miores optimi artesque viguerunt, quæ illi ætati nomen aureæ fecerunt. Saturni festa dicebantur Saturnalia, et decembri mense celebrata sunt per dies primo tres, deinde quatuor, tum quinque, ac plures. Per eos dies senatus non habebatur, vacabant scholæ ; munera ultro citroque mittebantur ab amicis; de sontibus supplicium sumere, ac bellum indicere, nefas; servis mensæ accumbentibus ministrabant domini, et servorum vicem implebant, ad refricandam videlicet memoriam pristinæ, quæ florebat Saturno regnante, libertatis, quum nemo serviret. Janus, de quo proxime facta mentio est, pingebatur cum clavi et virga. Virgam gerebat, quasi viarum præses; clavim , quia domorum januas et seras invenisse credebatur; ab eo januarius roensis invenit nomen; aræ duodecim eidem ponebantur, pro numero mensium ; utque sunt anni tempestates quatuor, ita quatuor ipsi frontes aliquando datæ. In omnibus sacrificiis appellabatur primo loco, quippe qui primus aras et sacrorum rilus instituisset. Ejus teinplum Romæ claudebatur pace composila ; patebat flagrante bello. |