Obrázky na stránke
PDF
ePub

CAPUT II. CYBELE ET CERES.

Cybele, Saturni uxor, varia sortitur apud poetas nomina. Dyndimene vocabatur, Berecynthia, et Idæa, a montibus Phrygiæ Dyndimo, et Berecyntho Ida, ubi præcipue colebatur. Magna mater, quia dii plurimi, maximique, ex ea nati: Ops, et Tellus, quia, ut Saturnus cœlo, sic illa terræ præerat, opemque mortalibus ferebat: Rhea, quia e terra fluunt omnia, et gignuntur. Dicta quoque Vesta reperitur: vulgo tamen Vesta Saturni mater, non conjux, ponitur. Itaque duas aliqui Vestas constituunt, unam Cœli conjugem et matrem Saturni: alteram juniorem, et Saturni filiam. Seniorem eamdem esse cum Cybele, ac Tellure, censent. Pingebatur illa sedens, quia terra stat, suis librata ponderibus; tympanum gerebat manu, quia terra ventos sinu continet, qui erumpunt inde cum fragore; aderant circum belluæ; curru vehebatur, quem trahebant leones; caput floribus plantisque, sæpius corona e turribus et murorum pinnis conflata, cingebatur. Junior Vesta igni præerat, eique aram Numa Pompilius consecravit, et ignem in ara perpetuum foveri jussit, cujus alendi curam virginibus Vestalibus demandavit. Si casu exstingueretur, indicebatur justitium; et publica, privataque negotia intermittebantur, donec prodigium illud infaustum expiatum fuisset si Vestalium incuria, graviter in eas animadvertebatur. Quotannis renovabatur ignis ille, kalendis martiis, petita non ab igne alio, sed a sole, flamma. Cybeles festa, Megalesia vocabantur sacerdotes dicebantur Galli, a Gallo, Phrygiæ fluvio, cujus aqua epota, in rabiem versi lacerabant se cultris, caput rotabant, et adversis frontibus inter se velut arietabant: unde illis etiam Corybantes nomen fuit. Tondebant iidem comam in priori capitis parte, stola muliebri erant induti ; Jovem in Creta insula aluerant: quas ob causas Curetes pariter dictos volunt. Denique reperiuntur appellati sæpe Dactyli idæi; Dactyli quidem (quæ vox Græca digitos significat) quia decem, quot in manibus digiti, erant; vel quod, instar digitorum, quibus manus ambæ utuntur, divæ præsto essent ad omne sacrorum obsequium. Idæi vero, quia Idam, Phrygiæ montem, incolebant. Sacra Cybeles celebrabant inconditis clamoribus, fistulis, tibiis ac tympanis percrepantibus. Romæ a feminis fiebant eadem in templo ac loco secreto, quod Opertum nuncupabant, exclusis viris.

:

Saturni et Opis, seu Cybeles, filia Ceres fuit, dea frugum, et inventrix frumenti. Quamobrem cum spicea corona pingitur, et plenis uberibus, ex quo mammosæ et almæ nomen est adepta, quod omnes alat. Facem gestabat, quia filiam Proserpinam a Plutone raptam diu quæsivit (Metam., lib. 5 ), quumque somnum præ moerore capere non posset, ei papaver edendum præbuisse Jupiter dicitur, cujus ea vis est ut somnum conciliet. Hinc papavera manu tenebat. Usa est Triptolemo adjutore ad monstrandam hominibus serendi artem (Metam., lib. 5). Erat hic eleusini regis, apud quem Proserpinam quærens Ceres diverterat, filius.

a.

In eodem oppido Eleusi cœpta sunt primum peragi Cereris sacra, Eleusina dicta: in iis incredibile servabatur silentium, ac summum nefas putabatur ex illis aliquid evulgare. Alia duo Cereris festa memorantur in scriptoribus antiquis: Thesmophoria, quia Ceres Atheniensibus leges descripserat ; et Ambarvalia, instituta ad fertilitatem et ubertatem impetrandam arvis, quæ tunc ambiebantur a supplicantibus, unde festo nomen. Vinum ab aris Cereris amovebatur: immolabatur illi porcus, quia fruges et sata rostro eruit. Agrorum limitibus præerat deus Terminus ejus festa, Terminalia dicebantur. Cererem in Græcia regnasse narratur, artemque agros colendi tradidisse: ac per eam factum ut Græcia suis frugibus uteretur, quuni antea frumento aliunde importato vixisset.

CAPUT III. Jupiter.

Jupiter, Saturni et Cybeles filius, postquam patrem egisset in fugam, regnum mundi cum fratribus ita divisit, ut cœlum sibi vindicaret; aquas Neptuno, inferos Plutoni regendos permitteret. Non diu tranquillum regnum babuit. Tellus enim, Titani uxor, dolens filios suos Titanas a Jove interfectos, Gigantes procreavit, mole viribusque spectandos; qui, congestis in cumulum montibus, Jovem cœlo detrudere aggressi sunt (Metam., lib. 1 et 14). Sed fulminibus dejecti, et suis obtriti montibus, pœnas Jovi dedere. Vocati ab illo in belli et periculi partem dii, quum se imparem unum tot hostibus crederet, sic Gigantum conspectu perterrefacti sunt, ut omnes in Ægyptum fugerint, ibique sub variis animantium formis latuerint (Metam., lib. 5). Hinc factum ut belluas Ægyptii colerent pro numinibus. Bacchus tamen specie leonis indutus rem strenue aliquantisper gessit, hortante Jove, et Evohe, su vis, id est, Euge fili, ingeminante. Jupiter, pacatum adeptus regnum, curam ad formandos homines contulit. Eum imitatus Prometheus, finxit statuas quasdam hominum ex argilla, illasque rapto e curru Solis igne animavit (Metam., lib. 1). Promethei temeritatem indigne ferens Jupiter, negotium Vulcano dedit, ut eum in Caucaso monte religaret: addidit vulturem, qui laniaret viscera, in novos cruciatus semper renascentia. Severitatem Jovis inique tulerunt ceteri dii, ac doluerunt quod sibi uni formandorum hominum jus arrogaret. Quare, collatis studiis et muneribus, mulierem effinxere, quam Pandoram appellarunt, quasi ex omnium donis conflatam. Jupiter, superum arrogantiam ulturus, illi capsulam dedit, infelix munus; în eam quippe congesta erant omnia naturæ mala. Hanc Pandora quum detulisset ad Epimetheum, Promethei fratrem, ille, impulsus curiositate prava, sive, ut alii narrant, ejus uxor, capsulam aperuit, ex eaque pestes omnis generis in orbem terrarum evolarunt, sola spe in fundo capsulæ relicta. Hinc ætas ferrea et scelerum colluvies nata est. Jovem non unum in Creta regnasse doctorum opinio est : omnium celeberrimum Abrahamo supparem Eusebius facit. Patrem spoliavit regno, quod ita cum suis

fratribus Neptuno et Plutone divisit, ut ipsi regiones ad ortum sitæ, Plutoni occidua pars insulæ, Neptuno maritimi tractus obtigerint. Hinc Jupiter cœli, Neptunus maris, Pluto inferorum rex numenque dictus est. Jovis nomine apud poetas aer ut plurimum significatur, sive cœlum : ut nomine Junonis, quæ Jovis conjux, terra, quia e cœlo terraque omnia gignuntur. Ejusdem Jovis varia sunt apud scriptores profanos nomina: hæc frequentiora. Diespiter vocatur, quasi diei pater: Feretrius, vel quod hostes feriret, vel quod in ejus templum ferrentur opinia spolia. Stator (ita est a Romulo dictus), quod Romanorum contra Sabinos pugnantium fugam stiterat: Xenius sive Hospitalis, quia gerebat hospitum curam. Vejovis et Vedius tunc appellabatur, quum rogabatur ne quid inferret mali, et inter sinistra noxiaque numina censebatur: factæ voces istæ sunt et interjectione væ, quæ mali ominis est, et duplici genitivo, altero græco, altero latino Jovis scilicet et Atós.

:

CAPUT IV. JUNO.

Juno, Jovis soror et conjux, matrimoniis præerat, ac partubus feliciter edendis: tumque Pronuba, Lucina, et Ilithyia, nominabatur (Metam., lib. 9). Ejus filia Hebe, juventutis dea, nectar Jovi tamdiu miscuit, dum ejus locum Ganymedes, a Jove in aquilam mutato raptus, occupavit (Metam., lib. 9 et 10). Edidit etiam Juno Martem, belli armorumque præsidem, cujus soror Bellona, sive Enyo : denique Vulcanum, sed distortum et informem. Horruit partum degenerem Jupiter, et calce in terras dejecit. Vulcanus, crure inter cadendum fracto, claudus remansit. Jupiter, ut infortunium hoc solaretur, illum præfecit fabricandis fulminibus. Officinæ Vulcani Lemnos, Lipara, Ætna: adjutores et administri fuere Cyclopes, ita dicti, quod unum in fronte media oculum haberent. Ceterum offensus Jupiter et arrogantia Junonis, et postremo partu, eam fastidire cœpit. Palladem, e fecundo capite productam, bello pariter præesse litterisque voluit. Vulgo tamen, quum litterarum est præses, Minerva nuncupatur. Olea ipsi dicata erat, pacis insigne : nam et pace gaudent litteræ, et belli finis præmiumque pax esse debet (Metam., lib. 6). Ab Atheniensibus præcipue culta fuit. Interim Juno, ira invidiaque flagrans, quum maritum infidum observare vellet, illi custodem apposuit centum oculis præditum, Argum nomine. Molestum observatorem Jupiter opera Mercurii obtruncavit (Metam., lib. 1): ejus oculos Juno indidit pavonis caudæ. Argum ipsum, ut alii volunt, in pavonem mutavit. Junonis famula et nuncia Iris fuit, quamvis operam aliquando Jovi ceterisque diis navaret. De Marte, addo, illum Gradivum appellari solitum, quando sæviebat: gradior enim proprie de militibus in aciem procurrentibus dicitur : Quirinum vero, cum tranquillus et mitis erat sumpto nomine a Sabino vocabulo curis, seù quiris, quod hastam significabat. Id nominis Romulo quoque, Martis filio, tribulum est. Salii, Martis sacerdotes, urbem obibant saltando, et ancilia (clypeolos sacros) circumferendo.

CAPUT V. APOLLO.

Jupiter, spreta Junone, Latonam adamavit, ex eaque suscepit Apollinem et Dianam. Priusquam in lucem ederentur, Juno Terram obsecravit, ut nullum Latonæ, ubi consistere posset ac parere, locum relinqueret (Metam., lib. 6). Promisit Terra excludendam omnibus locis Latonam, præterquam ab insula Delo, quæ tunc fluitabat incerto mari, ac fere semper fluctibus erat obruta. Sed Neptunus, Latonam miseratus, Delum stabilem reddidit, ac jussit emergere. Hinc Apollo Delii cognomen est nactus ab insula natali. Ejus filius Esculapius, quum artem medicam a patre et a Chirone Centauro didicisset, tantum in ea profecit, ut Hippolytum, Thesei filium, a monstris marinis discerptum, ad vitam revocaret (Metam., lib. 2 et 15). Quo facto Jupiter auctoritatem suam lædi ratus, Æsculapium fulmine percussit. Apollo vicissim Cyclopes, fulminis fabricatores, quoniam sævire in Jovem ipsum non poterat, interemit. Exarsit iracundia gravi Jupiter, et Apollinem, cœlo pulsum, divinitate per aliquot annos spoliavit. Redactus in ordinem Apollo multis incommodis afflictatus est; ac, ne periret fame, operam suam locavit Admeto, Thessaliæ regi, cujus greges pascendos accepit (Metam., lib. 2). Hinc deus pastorum habitus fuit, eique immolabatur lupus, ovium pestis. Armenta sic pascentem aliquando vidit Mercurius, eique vaccam dolo surripuit: mox ipsam ejusdem humeris furtim pharetram detraxit. Daphne in laurum ab eo mutata fuit (Metam., lib. 1). Hyacinthus, quem disco imprudens colludentem interemerat, in florem cognominem mutatus est (Metam., lib. 10). At Hyacinthi parentes Apollinem, ut pœnas expeterent, insecuti, fugere coegerunt in Troadem, ubi incidit in Neptunum, cœlo pariter exsulantem, irato Jove, in quem cum diis aliquot conjuraverat. Ambo ad Laomedontem, qui Trojam tunc ædificabat, confugiunt, ac pacto pretio navant operam construendis Troje moenibus (Metam., lib. 11). Quum promissam mercedem negaret Laomedon, conspirarunt in perjurum regem, ejusque civitatem Neptunus, immissis aquis, evertit magna ex parte; Apollo pestilentia regionem devastavit. Tot malis remedium quæsivit Laomedon, oraculo consulto. Responsum est placandos Apollinem ac Neptunum, objecta monstris marinis trojana quotannis virgine: sors Hesionem, regis ipsius filiam, neci addixerat. Hercules ita se liberaturum illam spopondit, si Laomedon quosdam insignes equos sibi daret (Metam., lib. 11). Promisit rex; at, liberata filia, monstris abactis et interfectis, Herculem indonatum irrisumque valere jussit. Hercules, justo furore percitus, obsedit urbem, cepit, ac regem interfecit. Interea mitigatus Jupiter cœlum Apollini ac divinitatem reddidit. Apollo pristinum decus non modo recuperavit, sed magna etiam accessione cumulavit. Nam in cœlo lucis orbi dividendæ munus recepit, quod antea gerebat, etsi provinciam hanc aliqui poetæ tribuant uni e Titanibus, quem Titanem, et Hyperionem dixerunt. Hunc alii Solis ipsius patrer

faciunt. Solem Ægyptii Horum appellabant : Persæ, Mithram. In terris vero edere cœpit oracula, præsertim Delphis, ubi sacerdos responsa dabat insidens cortina, sive tripodi, tecto pelle serpentis Pythonis, olim ab Apolline interfecti (Metam., lib. 1). Præterea invenit artem canendi, et Marsyam satyrum, a quo fuerat provocatus, victum cantando, exuit pelle (Metam., lib, 6). Eamdem canendi artem et poesim docuit Musas, Jovis et Mnemosynes filias. Novem recensentur: Calliope, Clio, Erato, Thalia, Polyhymnia, Urania, Melpomene, Terpsichore, Euterpe. Parnassum una cum Apolline incolebant (Metam., lib. 5). Inter Apollinis filios celebratur Phaethon, qui paternum currum, temere expetitum, quum male regeret, a Jove percussus, et in Eridanum deturbatus est. Ejus sorores Heliades in populos mu tatæ (Metam., lib. 2).

Inter Apollinis liberos nonnulli numerant Auroram. Hæc Tithonum, Laomedontis filium, habuit in matrimonio, eique immortalitatem a Jove impetravit; nec tamen obtinere potuit, ne senesceret. Itaque senio fractus, in cicadam ut mutaretur, exoravit. E Tithono genuit Aurora Memnonem, qui Priamo suppetias, in trojano bello, tulit. Ab Achille interfectus, a matre diuturnis lacrimis, quæ rorem effecere, deploratus est, et ex ejus rogo natæ aves Memnonides (Metam., lib. 13). Illi statuam Ægyptii posuerant, quæ, solis orientis primoribus radiis icta, sonum canora voci similem edere jactabatur.

CAPUT VI. DIANA.

Diana, soror Apollinis, eadem in cœlo Luna, in terris Diana, in inferis Hecate, dicebatur. Hinc triformis diva, triceps Hecate, a poetis nuncupatur. Venationi præsertim addicta venatoribus præfuit. Eadem virginitatem perpetuo coluit, et Actæonem venatorem, quod in eum, ubi se cum nymphis lavabat, locum imprudens venisset, mutavit in cervum (Metam., lib. 3). Insigne templum habuit Ephesi, et inter septem orbis miracula numeratum : aram quoque in Taurica Chersoneso, ad Pontum Euxinum, in qua ipsi homines immolabantur, præsertim si qui naufragio ad istas oras ejecti fuissent.

CAPUT VII. BACCHUS.

Jupiter e Semele suscepit Bacchum, quem narrant, quum ante tempus in lucem exiisset, insertum fuisse Jovis femori, donec menses legitimi partus implerentur (Metam., lib. 4). Ætate provectior peragravit orbem terrarum, deque India triumphavit. Invenisse vinum fertur, eique caper immolabatur, quia vitium gemmas arrodit. Primus etiam aratro boves subjunxisse memoratur: quam ob causam ejus capiti affiguntur cornua, quæ pariter indicant robur et audaciam ebriosis familiarem. Sacra illi quoque hedera, quia vini fumos nativo frigore discutere creditur. Ea involutum et pampinis jaculum gestabat, quem thyrsum voca

« PredošláPokračovať »