Obrázky na stránke
PDF
ePub
[ocr errors][ocr errors]

Tout contrefacteur ou debitant de contrefaçons de cet Ouvrage sera poursuivi conformément aux lois.

Toutes mes Éditions sont revêtues de ma griffe.

[ocr errors][ocr errors]

HORATII VITA.

[ocr errors]

Natus est Horatius, anno ab urbe condita 689, Venusiæ in Apulia , patre libertino, al locuplete, a quo Romam ductus, et inter senatorum equitumque pueros liberaliter est educatus. Annos natus admodum 19, Athenas petiit. Ibi philosophiæ operam dabat , quum Brutus, Cæsare percusso, fugiens in Macedoniam, illum Athenis abstraxit, et militum tribunum in suo exercitu esse jussit. Commisso ad Philippos prælio, in quo cæsus est Brutus, fugam arripuit Horatius; ac Romam, facto ad Palinurum Italiæ promontorium naufragio, vix appulit. Mox, inopia cogente, versus factitare coepit, quos legerunt Virgilius et Varius, poetarum in urbe tum principes, ac Mæcenati, viro nobili, summa apud Augustum gratia, et eruditorum patrono, laudavere. Is Horatium vocat, probat, ac paucis post mensibus in suorum numero esse jubet : simulque ipsi veniam ab Octavio Cæsare, qui postea Augustus dictus est, impetrat, quod Bruti et Cassii partes secutus esset. Fuit ipsi quoque Augusto carissimus et acceptissimus. Obiit anno ætatis 57, U. C. 746, eodem quo Mæcenas, juxta quem in Esquiliis conditus est. Quod ingenium , qui mores, quæ religio viri fuerit, e scriptis patet. Corpore obesum, brevem, lippum, præcanum, ipse se fuisse commemorat.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

TESTIMONIA VETERUM DE HORATIO.

Et tenuit nostras numerosus Horatius aures,
Dum ferit ausonia carmina culta lyra.

OVIDIUS, Trist. lib. iv, eleg. 10.

[ocr errors]

Omne vafer vitium ridenti Flaccus amico
Tangit, et admissus circum præcordia ludit,
Callidus excusso populum suspendere naso.

Persius, Sat. 1.

Lyricorum Horatius fere solus legi dignus. Nam et in. surgit aliquando, et plenus est jucunditatis et gratiæ, et variis figuris, et verbis felicissime audax.

QUINTILIANUS, lib. X, C. I.

SEU VARIIS CARMINUM GENERIBUS

QUIBUS CONSTANT ODÆ HORATII.

J. Primum genus est earum, in quibus sunt omnes versus choriambici asclepiadei tetrametri : qualis est ode 1, lib. 1, Mæce. nas atavis, etc. Vocantur choriambici, quia in illis præcipuum locum obtinet pes choriambus, qui componitur ex choræo, sive trochæo, et iambo, id est, ex longa et brevi, brevi et longa. Asclepiadei vocantur ab auctore : inventus enim fertur iste versus ab quodam Asclepiadc. Tetrametri denique, quia pedes 4 habent quorum 1 est spondeus, 2 et 3 choriambus, 4 pyrrichius, constans e duabus brevibus.

Mæcē | nās åtăvis 1 ēdītě rē / gỉbūs i Potest etiam aliquis eumdem versum metiri aliter, si nempe interponatur cæsura in medio.

Mæcē | nás åtă | vis | ēdịtě | rēgibės |

Porro quum ode uniusmodi versibus constat, vocatur monocolos : quæ vox græca uovóxw.os significat esse partes omnes unius formæ ac speciei. Quando duplicis generis sunt versus in ode, vocatur illa dicolos; quando triplicis, tricolos; quadruplicis, tetracolos, etc.

Rursum, quando versus iidem et ejusdem generis recurrunt; si alternis id fiat, id est , si post alterum quemque versum , vocatur ode distrophos (quæ vox græca diotpoços id significat);si post tertium quemque versum, tristrophos; si post quartum , tetrastrophos; quia ille ordo versuum, qui indentidem revertitur, Græcis est otpooń, Gallis, stance, couplet.

Denique, si pes nullus, nulla syllaba desit, aut abundet, versus vocatur acatalectus : si desit una syllaba, vocatur catalectus; si pes totus desit, brachycatalectus; si abundet unus pes, hypercatalectus, vel lypermeter.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Jl. Genus odarum, est earum, in quibus primi quique tres versus sunt hendecasyllabi (hoc est, undecim syllaharum) sapphici (a sappho inventi) acatalecti, sive quibus nihil deest; pentametri, sive quinque pedibus constantes, quorum 1 est trochæus, 2 spondeus, 3 dactylus, 4 et 5 trochæi. Quartus autem quisque versus est adonius (ab Adone inventus) dimeter, hoc est. 2 constans pedibus, nempe dactylo et spondeo. Talis est od. 2 libri 1.

Jām să | tis tēr | rīs nivis | atquě | diræ |

Similes sunt duo sequentes : quartus ;

Tērrůst | urbēm

Tota ode est dicolos tetrastrophos.

III. Ode dicolos distrophos, in qua primus quisque versus est choriambicus glyconius (ab Glycone inventore) acatelectus , trimeter, id est pedes ternos habens, quorum primus est spondeus, 2 choriambus, 3 pyrrichius. Secundus vero quisque versus est asclepiadeus, de quo dictum est in primo genere odarum. Talis est ode 3 lib. 1.

Sic tē | Divă po | tēns Cypri |
Sic fră | trēs Hělě | næ | lucidă | siděră |

[ocr errors]

:

IV. Ode dicolos distrophos, in qua primus quisque versus est dactylicus, archilochius, heptameter. Dactylicus dicitur, quia in eo maxime regnat pes dactylus : archilochius, quia inventus, et usurpatus ab Archilocho, poeta græco lyrico : heptameter, quia 7 constat pedibus, quorum primi sunt dactyli, mixtis tamen ad arbitrium, ut in versu heroico fit, spondeis; tres postremi semper sunt trochæi. Secundus vero quisque versus iambicus, hexameter, catalectus, constans sex pedibus, dempta una syllaba. Primus est spondeus, vel iambus, 2 iamlus, 3 spondeus, 4, 5 et 6 iambi. Talis est ode 4 lib. 1.

[ocr errors]
[ocr errors]

SE

[ocr errors]

To

Sölvitůr | acrys hi | ēms grå / tå vịcě | vēris 1

ēt Fă | voni |
Tråhunt | quě sic | cäs machỉ næ că , rinas |

CC

« PredošláPokračovať »