Obrázky na stránke
PDF
ePub

Prudentius Clemens 2) Philippo et Salia coss.) in Hispania natus

2) Chronic., quod sub Dextri nomine circumfertur, ad an. 388: Floret Fl. Prudentius patre caesaraugustano, matre calagurritana natus. Non alibi Flavii praenom. mentio. Arevalus quoque id inventum putat. Sed cum in cod. Puteano pervetusto in mss. olim Colbertinis 6088, 8085, 8086, 8087 Aur. Clem. Prud., in cod. autem Laurentiano Petri Criniti sec. XV. plut. XXXIV. num. L (Bandinii catal. cdd. mss. bibl. Laurent. Florent. II. coll. 166) Marci praenom. praefixum inveniatur, poetae opp. M. Aurelj Clementis Prudentj inscripsit. Arevalum Middeldorpfius secutus est. In auxilium ille vocat Alexandrum ab Alexandro genial. dier. I, 9, ubi sermo fit de Aureliis, qui et Auselii nuncupabantur, consuetudinemque eorum Marci praen. adsumendi. At in fast. cons. Aureliorum gentis praenomina perquam variant, cum habeas Caios, Lucios, Quintos, Titos et al. Vid. ad an. U. C. 501, 505, 609, 1143, 1198 relqq. Sunt, qui pro Marco eum nominent Quintum (Dupin. III. bibl., lo. Ferreras ad an. 406) invita codicum auctoritate. Nostri codd. neque Flavium neque Marcum cognoscunt, neque agnoscunt Quintum. Leve hac in re Laurentiani exemplaris pondus: additum illud M. per eum crediderim, qui cod. descripsit. Quotiens veterum auctorum nominibus simile aliquid acciderit et quamdiu corrupta nomina pro genuinis circumlata sint, non est quod dicam. Ita Aulus Gellius in fere omnibus codd. Vatic. iisque praestantissimis est Agellius. Sin vero in antiquo quodam ms. prosodiaco Maior dicatur (Barth. Adv. XXXVII, 13) et ab lo. Balbo in Catholico sub vb. spera (ed. Weitz. I, p. 319), id certe praedicatum, nec nomen est seriori tempore inventum, quo a reliquis Prudentiis distingueretur. Cfr. not. 48. De Aurelii Prudentii Clementis nominum interpretationibus a librariis pro lubito confictis dicere longum est. In cod. Sessor. (9): Prudentius laicus et hyspanus fuit. aurelius et clemens pronomina illi fuerunt .... quia aurea et splendida erat sapientia eius, cod. Vat. 2868 (f): aurelius prudentius laicus secularis yspanus; coniugatus fuit: aurelius quia auream mentem habuit, prudentius quia procul providit animae et aliorum corporibus, celimens (clemens) quia celestem habuit mentem: castam audiens omnem sapienciam florebat romae. illuc accedens se tradidit ecclesiae, in qua divinam imbuit sapienciam, aperuit animum suum ad scribendum et conposuit librum martirum sqq.

3) Prudentii opp. praef. v. 24. Illi autem (Onuphr. Panvin. ad Fast. cons. III, p. 408) consules fuerunt a. 348. Unde Fabric., Giselin., Weitz. (adnott. p. 308, 427, 546) Saliam in an. 350 promoventes corrigas. Qui ante Fabr. poetam evulgarunt, nonnulli quoque post illum editores (vid. nostr. not. crit. ad 1. 1.), vitiata lectione vocc. me Saliae decepti Prudentium Messaliae vel Massaliae (scribe saltem Massiliae) consulem fuisse sompniarunt, quamvis consulibus illic sedem non fuisse constaret (cfr. Advertencias à la histor. de Mariana II, 4, p. 86, 87, Arev. prolegg. p. 13 sqq.). Quodsi Io. Vasaeo († 1540) in Chron. ad an. 351 fides habenda est, Luc. Andr. Resendius locum corruptum primus restituit; sed Glandorpius quoque in Onomastico post eius obitum 1589 edito palmariae illius lectionis sibi gloriam vindicavit. Idcirco siglum V. C. Prudentii nomini in carminum inscriptionibus additum non virum consularem (Sich. edd.) sed virum clarissimum significat, ab iis nimirum, qui codices describebant, auctoribus sacris aeque ac profanis comiter donatum. Cfr. M. Probi de not. Rom. interp. etc. p. 178. Errat vero Obbarius, qui litteras V. C. Prudentii nomini postpositas dicit in codd recc. (prolegg. not. 2). Namque in vetustis mss. [Alex. 321 (a), Valt. 3860 (b), 5821 (m), taceo de reliquis] ista sigla aeque occurrunt ac in recentioribus. In Urb. 666 (u) fol. 4 Prudentii opera sunt viri doctissimi. Alii, inter quos Petr. Mantuanus in Advertencias IV, 7, prope ad Saliam, Hispaniae fluvium (i. e. Sada, Sanga sive Saya, cfr. Plin. Hist. Nat. IV, 20, Pomp. Mel. III, 1, 96.

est). Qui cum exacta pueritia rhetorum disciplinis operam navasset), iuventutis ardore abreptus luxui indulsit atque lascivitati). Iuri dicendo atque exercendo vacuit et prius et post, quam provinciae cuidam Hispanicae rector a Theodosio, ut videtur, imp. bis praefectus fuisset'). Eo munere rite perfunctus ad principis proxi

ib. Gronov.) poetam natum esse, indidem enuclearunt. Sed recentiores bene Resendium secuti sunt ad unum omnes. Cfr. Bähr. I. I. De varia Saliae nominis scribendi ratione vid. nostr. not. crit. ad 1. 1.

4) Qui post Aldum Caesaraugustam Prudentii patriam esse putant, ap. Arev. prolegg. p. 16, not. b ita enumerantur interpretes: Aelius Antonius Nebrissensis in epigrammate praevio ad opera Prudentii et in Comment. ad hymnum XVIII. martyrum caesaraugustanorum, Iacobus Spiegelius in praef. ad Comm., Georgius Remus in Epist. ad Weitz., Xystus Senensis Bibl. lib. IV. verbo Aur. Prud., Ioannes Vasaeus Chronic. Hispan. ad annum 351, Antonius Possevinus Apparatu, verbo Aurel. Prud., Alfonsus Garcia Matamoros de Academ. Hispan., Ludovicus Nonius not. in Hispan. cap. 82, Ioannnes Henichius Hist. part. II, sec. IV, cap. III, p. 23, Lucas Osiander Epitom. Histor. Ecclesiast. centur. IV, lib. I, cap. XXVI, Centuriatores Magdeburg. tom. I, Centur. IV, cap. X, p. 681, Quenstedius de patriis illustrium virorum sub Caesaraugusta, Stephanus Chamillard. edit. ad usum Delphini, Martinus Carrillo Hist. S. Valerii, Ludovicus Diez de Aux in Version. hispanic. bymnor. Prud, Lupercius et Bartholomaeus Leonardo y Argensola in Epistol. super hac controversia, Emmanuel Risco Hisp. sacr. tom. XXXI. in dissertatione peculiari, Carolus Augustinus Ansaldus praefat. ad versionem italicam librorum adversus Symmachum, Andreas Mollerus in com. ad hymn. VIII. Kal. ian., cl. Praesul Stephanus Borgia in singulari et erudito opere Vaticana Confessio S. Petri. His accedunt Tulich., Georg Fabric. (Corp. poet. christ. p. 13), Arnold. (Kirchen- und Ketzerhistorie II, p. 157, ed. Francofurt.), Labbeus (de script. eccl. II, p. 794), Silbert (1. 1. p. VIII), favente Bähr. (1. I. p. 41), nixi quippe iis locis (Perist. IV, 1, 97), ubi ipse poeta eam nostram dicit. Neque iis Arev. adversatur, qui Henr. Florez. (Hisp sacr. I, cap. IX, 9) auctore Clementum familiam ibidem floruisse refert. Verumtamen nostram quoque nominat Calagurrim (Perist. I, 116, IV, 31). Quare non desunt, qui ibidem poetae patriam fuisse opinentur: G. L. (über die Geburtsstadt des Prudent., in Neue Bibliothek XXVI, p. 475), Florez. (1. 1. XV, p. 328, XXIX, p. 292), Rivetus (crit. sacr. III, 26, p. 357, ed. Genev.), I. A. Fabric. (bibl. latin. IV, 2. tom. III, p. 291, bibl. med. et inf. lat. VÍ, p. 20), Nahmacher. (Anleitung zur krit. Kenntniss der lat. Sprache p. 448), Schröckh. (christl. Kirchengesch. VII, p. 107), Hamberger. (zuverlässige Nachrichten von d. vornehmsten Schriftstell. III, p. 14) etc. Idem de Tarracone (Perist. VI, 143) deque iis statuendum, qui inde poetam ortum volunt. Contra Symm. I, 36 nostra respublica Romae et 192 noster populus ei sunt Romae incolae. Idcirco nostrum pronomen oppidi cuiusdam nomini adiunctum aut Hispaniam innuit (non imperium Romanum quoque, ut Obbario placet), aut Christi fideles (S. I, 36, 192, S. II, 3) aut utrumque (Perist. XIII, 3). Atquin Prudentii patriam haud procul a Pyrenaeis locandam esse, Arev. ex Perist. VI, 146 fovemur omnes Terrarum populi Pyrenearum baud felicius sibi colligit. Patria igitur poetae urbs quaenam fuerit, adhuc quaeritur.

5) Praef. v. 7 sqq. Risc. I. 1. auctore nonnulli ex Hieron. chron. ad an. 356 effici posse putant, nostrum Caesaraugustae Petrum rhetorem ad ingenii cultum capiendum babuisse magistrum.

6) Ibid. v. 10. Similes igitur sui habuit Tertullianum, Cyprianum et al. 7) Ibid. v. 14...18.

a

matum evectus est). Vita autem declinante solius Dei servitio se devovit). Quibusnam inde carminibus Deum concelebraverit, id ex iis videre est, quae supersunt.

8) Ibid. v. 19...21.,,Quae verba cum male intellegerent Ald. Manutius et Herm. Tulichius ante oculos habentes verba Gennad. (l. 1.: ex quorum lectione (libr. c. Symm.) agnoscitur miles Palatinus fuisse), poetam sub Honorio imp. egregie militasse halucinati sunt, eidemque scriptori fidem summam tribuunt Petr. Crinitus (de poet. lat. V, 90), Barth. (Advers. LIV, 18, qui Psych. 666 affert), Thom. Pope-Blount (Censura celebr. auctor. p. 284, ed. Genev. 1694. 4), Ansald. (praef. ad vers. ital. libr. c. Symm. Venet. 1754), Baylius (1. 1. p. 823), Moreri (grand. dictionaire histor. V, p. 1115), Björn. (Hymni sacri etc. Hauniae 1818, p. 74) aliique, sed vid. de militiae voce adnot. nostr. p. 2. Cum, quod munus, quo Prudentius lateri imperatoris propior fuerit, intellegendum sit, non satis appareat, Aelius Nebrissens. ad h. 1. et Silbert. p. IX eum de praefectura praetorii dicere statuerunt, sed illos praefectos eo quidem tempore in Hispania sedem non habuisse Arev. (I, p. 30) bene ostendit: Schröckh. (1. 1. p. 108) comitatum indicari vult: Arevalo autem iudice aut vicaria potestas in Hispania, aut ius comitatus primi ordinis, aut denique honor proximatus simul cum evocatoria principis seu iussione augusta vel facultate accedendi ad comitatum principis significari potest. Secundus post imperatorem ipsum honor patriciatus fuit, neque, cur eum Prudentio non esse tributum credamus, caussam video: si ipsum non patriciatum honorarium (codicillarem), cum quo nomine munus coniunctum non erat, sed praesentalem qui,,viris de republica optime meritis tamquam retributio meritorum" dabatur, accepisse putamus: cfr. Cassiodor. Var. 1, 3, VIII, 9, Bethmann - Hollweg. Gerichtsverfassung u. Process des sinkenden röm. Reichs p. 28, Rein. in Encyclopaedia ab Ersch. et Grub. ed. s. v. Patricier p. 350. Neque huic sententiae, Prudentium in Hispania vixisse, repugnat, quoniam patricii in provinciis saepe habitabant ibique ius exercebant, vid. Dracon. de orig. et iure patric. p. 146, Rein. 1. 1. Obb. Ego quidem illa verba potius de quodam gradu militari intellexerim, nec Gennadii, vetusti profecto testis, notitiam vilipendendam iudico, quippe qui, ut videtur, Catalogum suum a. 494 confecerit (vid. Vallars. T. II, p. 984 ad cap. 86 app. Hieron. coll. Fabric. Bibl. med. et inf. lat. III, p. 32). Rei militaris vero Prudentium fuisse peritissimum, quilibet fere Psychomachiae versus, ut reliqua omittam, nobis persuadet. Vid. not. exeg. ad I. 1. - Quae apud sequioris aevi scriptores occurunt, qui Gennadium extensius interpretabantur ad unum omnes (Honor. Augustodun. II, 13, Sigebert. Gemblac. ad an. 393, Vincent. Bellovacens. spec, histor. XVIII, 62) nibili momenti sunt ad vitam poetae illustrandam; plura in codd. Prudentianis praevia, quae fictionis inventionisque speciem satis prae se ferunt, monachorum codd. describentium ingeniolis debemus nimium luxuriantibus. Sunt igitur indigna, quae aliunde transcribantur. Eiuscemodi babes etiam in cod. Pal. 242 (vid. Arev. 1, p. 65, not. b), qui Heidelberga Romam pervenit.

9) Quando et ubinam obierit, non constat. Giselinus (ap. Weitz. p. 500) quidem conicit, eum ad usque Stiliconis proditionem et necem (Zosim. IV, 57, V, 1. 5, Oros. VII, 37. 38), quae circa annum 413 acciderit, non vixisse. Si enim id temporis non decessisset, laudes Stiliconis ex lib. sec. contra Symm. v. 696 sqq. sustulisset. Arevalum quoque ita opinari, Middeldorpf. (1. 1. I, p. 9, not. 19) et Obb. (I. I. p. IV, not. 9) parum accurate asserunt. Is enim recte (1. 1. p. 38):,,Quid hac coniectura infirmius? Quasi vero in scriptorum fuisset potestate librum semel emissum revocare." Anno autem aetatis 57 i. e. a. Chr. 405 poeta opera sua evulgasse videtur, id quod ex praef. liquet. Nihil igitur omnino de tempore exitus eius e vita dici aut definiri potest.

CAP. II.

DE PRUDENTII OPERIBUS.

1. In ipsa praefatione operibus Prudentii praevia catalogus eorum nobis servatus extat1). Ea quidem emisisse, certe absolvisse videtur aetatis anno quinquagesimo septimo nondum exacto. Ac primum eius carmen est Cathemerinon liber unus, cuius plurimis poematibus variae quotidianae vitae actiones et tempora die noctuque pie atque religiose initiantur2). Haud pauca iis insunt ad antiquitatem christianam illustrandam et ad sacram scripturam disciplinasque dogmaticas explicandas 3) perutilia atque idonea.

1) Praef. opp. vv. 37...42 (ibid. not. exeg. nostr.) haud subobscure ordinem indicant, quo carmina digerantur. Secuti igitur sumus cod. Alex. 321 (a), ubi hicce est: Cathemerinon liber, Apotheosis, Hamartigenia, Psychomachia, contra Symmachum libri duo, Peristephanon lib., Dittochaeon. Arevalus Dittochaeon proprio loco motum Psychomachiam inter et duos contra Symm. libb. posuit. Obbarius rectum ordinem servavit, cum in vulgatis edd. Aldo auctore aut ita procederet: Psych., Cath., Apoth., Ham., Perist., contra Symm., Dittochaeum, aut Sichardo (ed. 1527) praeeunte Psych., Cath., Perist., Apoth., Ham., contra Symm., Enchiridion. Weitzius et Heinsius ita ordinant: Cath., Perist., Apoth., Ham., Psych., contra Symm, Diptychon.

[ocr errors]

2) Clerus Rom. iam primis medii aevi saeculis in breviariis feria tertia, quarta, quinta bymnarii de quotidianis ex Catb. hymn. I, vv. 1...8, 81...84, 97...100, II, 1...8, 48, 49, 50, 52, 57, 59, 60, 67, 68, III, 25, 93, 94, 96, 97...108 passim mutatos recitabat vel canebat. Plura receperunt breviaria (etiam Mozarabicum, vid. Arev. 1. 1.), quae iussu. Gregorii IX, Sixti IV, Pii V, Urbani VIII relqq. edita fuerunt (cfr. Gavantii thesaur. sacr. rit. II, p. 295, Augusti Denkwürdigkeiten aus der christl. Archaeol. V, p. 316, Daniel. thesaur. hymnol. I, p. 119...143). Psalterium iuxta duplicem editionem, quam Romanam dicunt et Gallicam, una cum canticis ex duplici item editione, et Hymnarium atque Orationale, editio ad veterem ecclesiasticam formam ex antiquis mss. exemplaribus digesta per I. Carum presbyterum" (vid. Tom. Il novae ed. opp. venerab. Thomasii per Anton. Francisc. Vezzosi. Romae 1747.) recepit ex Cath. IX, 10 sq., XII, 93 sq., XII, 77 sq., VII, 1 sq., V, 1 sq., XII, 1 sq.; Perist. II, (15) 17 sq.; Cath. I, 1...8, 81...84, 97...100; II, 1...8, 48, 49, 50, 52, 57, 59, 60, 67, 68; ibid. 25, 93, 94, 96, 97...108, VI, 125 sq., X, 1 sq. Catb. bymn. X versus variis musicis rhythmis iam pridem subditi fuerunt: vid. Luc. Lossi psalmod. sacr. veteris eccl. select. (Viteberg. 1595), p. 351, Fr. Bodenschatz. florilegium select. cantionum. Lips. 1603, La Borde Essai sur la musique ancienne et moderne (Paris. 1780), I, p. 43, II, p. 129, M. Gerbert. de cantu et musica sacra a prima eccl. aetate etc. Typis san Blasianis, 1774, II Tom. 4, Hymnorum precumque formulae ad Portensium alumnorum usum. Lips. 1777, Herder. Briefe zur Beförderung der Humanität VII, p. 28, Friedemann. in praef. ad libr.,,Choräle, Lieder and Motetten zunächst für d. Gymn. zu Weilburg, v. H. Drös," I, p. III.......VIII, et in,,Beiträge zur Vermittlung widerstrebender Ansichten über Verfassung u. Verwaltung der Gymnas., III, p. 138, Versuch eines allgem. evang. Gesang- und Gebetbuchs zum Kirchen- und Hausgebrauche p. 848, Hamburg 1833.

[ocr errors]

3) Cfr. Cath. I, 50, II, 76, III, 86, 100, 123, 138 relqq.; III, 2, IV, 14, VI, 5, X, 165 sqq., et relqq. Adeas Augusti Denkwürdigkeiten V, p. 986,

Alterum est Apotheosis, quae in divina Christi natura peculiariter perscrutanda versatur atque in trinitate contra eius adversarios defendenda. Singulae vero sectiones quid tractent, etsi suo loco e codd. mss. a nobis indicatum erit, totius Apotheoseos sententiarum nexum, qualem Obbarius adtulit uberrimeque exposuit (prolegg. p. V) cum adnotationibus ei subditis hic praevium ponamus:,,Inde a v. 1 usque ad v. 176 contra eos, qui patrem passum esse affirmant), sic disputat: Pater pati non potest, quia primum Ioanne auctore (v. 9) invisibilis est, neque unquam in terra apparuit, sed Filius (v. 23). Per hunc enim Pater, maiestas pura et infinita, hominibus est patefactus et illa Dei manifestatio Verbum (hóyos) vocatur, quod hominis formam N. T. induit, vetere autem variis in figuris apparuit (45...72)). Deinde is tantum spectari potest ac pati, qui nascitur, non innatus Deus, cui principium temporis non est, sed qui super omne tempus (75..,100). Quando igitur passus est Pater? Nusquam fuit in terra, sed perVerbum semper adest (120), idque in auxilium Patris descendit (155), ut homines ad eius exemplum mutarentur et Christo consanguineo paullatim accederent (v. 163). Christus enim nostri est mediator et Dei (174), per utrumque, per hominem ac Deum cucurrit, sed Pater ipse non est factus caro, caro autem ad imaginem eius sumpta post

296, eiusque dissert. de audiendis in theologia poetis (Ienae 1809), et de antiquis hymnis (ib, 1810), Münscher. Dogmengeschichte I, p. 50, Gieseler. Kirchengeschichte 1, p. 16.

--

4),,Perstringit his versibus Prudentius aut Noetum et Praxeam, Patripassianos vocatos, qui Deum ipsum in terra apparuisse, passum ac mortuum esse docuerunt [vid. de illo Epiph. haer. LVII, 1: Eva Ocòv dožášw, Eva ἐπίσταμαι καὶ οὐκ ἄλλον πλὴν αὐτοῦ, γεννηθέντα, πεπονθότα, ἀποθαvóvra, et de hoc Tertull. adv. Prax. 1: paracletum fugavit et Patrem crucifixit. (de carn. Chr. 5.) - cap. 2: itaque post tempus Pater natus et Pater passus, ipse Deus dominus omnipotens lesus Christus praedicatur. cap. 5: duos idem volunt esse, ut idem Pater ac Filius habeatur. Walch. Geschichte der Ketzereien 1, 545, Neander. Antiguosticus p. 481, Gieseler Kirchengeschichte I, p. 216, Baumgarten-Crusius, Lehrbuch der christl. Dogmengeschichte I, p. 200, II, p. 1014 sqq. L. Lange üb. die Behandlung der ältesten Kirchen- und Dogmengeschichte in Illgen. Zeitschrift für die histor. Theol. II, 2, p. 25 sqq ]: aut oppugnat Priscillianistas, in Hispania tunc frequentes, qui deitatem Christi esse convertibilem et passibilem docebant, quod dogma in Toletano concilio (a. 400) dampnatum est, cfr. I. H. B. Lübkert. de haeresi Priscillianistarum ex fontibus denuo coll. Hauniae, 1840, eiusque censorem in Röhr. kritische Predigerbibliothek XXXIII, p. 691."

5),,Tertull. 1. I. 16: Filius itaque est, qui ab initio iudicavit... ipse enim ad humana semper collegia descendit ab Adam usque ad Patriarchas et Prophetas, in visione, in sompnio, in speculo, in aenigmate: ita semper ediscebat et Deus in terris cum hominibus non alius conversari poterat, quam sermo, qui caro erat futurus."

« PredošláPokračovať »