Obrázky na stránke
PDF
ePub
[blocks in formation]
[blocks in formation]

PP

сь

V132 plif

Typis expressit Rudolphus M. Rohrer, Brunae.

ANDOVER THEOL SEMINARY

SEF 17 1302

LIBRARY

PRAEFATIO.

I.

Commentarios in Lucae euangelium qui hoc uolumine continentur, ab Ambrosio ipso ex sermonibus, quos in ecclesia Mediolanensi habuerat, concinnatos esse neminem qui uel obiter hunc librum euoluerit fugere potest. sufficiet certe libri VIII. 8. 73 (428, 23 sqq.) inspicere, in qua memoria diei natalis sacerdotii olim sibi oblati renouata populum adloquitur, uel paulo post s. 76 (430, 17 sqq.), quo loco utpote episcopus cuiusdam de grege Christiano publice castigandi iure utitur, uel libri VII ss. 52 et 53 (303, 3 sqq.), quibus populum testem adhibet grauissimae, qua ecclesia proxime agitabatur, persecutionis. porro ipse uerbis quae leguntur 301, 22 in hodierno tractatu1) et 511, 19 complendi sermonis satis indicat e cathedra haec se ad populum locutum esse. sacrae quoque scripturae ante sermonem recitatae mentio inicitur, uelut 373, 9 quod hodie lectum est; 428, 22 pulchre mihi hodie legitur legis exordium; 486, 20 uterque de quibus proposuimus euangelistae. denique nonnumquam audientes uerbo sollemni fratres adpellat (uelut 66, 19; 441, 6), eos commonet hortatur redarguit, qua in re non solum totum gregis coetum sed etiam sexus aetatesque singillatim respicit (ef. 52, 16; 23).

Simul quibus anni temporibus sermones quidam de euangelio secundum Lucan habiti sint certis indiciis edocemur. etenim IIII, 76 (177, 10) diei festi Epiphaniorum tamquam proxime

1) Quod in libro de patriarchis 4, 21 commentarios in Lucan designat uerbis usus his: ut docuimus tractatu habito in euangelium, noli nimium hic uerbo tractatu tribuere. ad tertium enim librum haec spectant (s. 41), quem numquam ad populum praedicatum esse infra demonstrabimus.

XXXII. Ambr. pars 4.

a

praeterlapsi mentionem facit. unde colligitur hune sermonem primo fere anni mense habitum esse. deinde VIII, 73 (428, 23) eum diem quo ad populum uerba faciat, olim natalem sacerdotii sui fuisse ac paulo post s. 90 (435, 22) hunc natalem in dominicam incidisse commemorat 2). qua cum re bene conuenit quod Augustinus narrat (Conf. VI 3, 4) Ambrosium omni die. dominica ad populum uerba fecisse. ceterum eos errare puto qui Ambrosium euangelium ita exposuisse credunt, ut dominicis se excipientibus capitum et uersuum ordinem anxie seruaret; id quod editoribus Maurinis uisum est. quos secutus Ihm p. 24 sermones istos ab Ambrosio anni fere spatio habitos

2) Usus est his locis M. Ihm (Studia Ambrosiana in suppl. annalium philolog. uol. XVII p. 25 adn. 88), ut Tillemontii impugnaret opinionem, qui Ambrosium d. 7. Dec. a. 374 episcopum ordinatum esse contendit (cf. Mémoires pour servir à l'histoire ecclés. X p. 732-733 adn. 2) testimoniis nisus Theophanis (chronogr. p. 94), Paulini (in uita S. Ambrosii c. 8), martyrologii Romani. e quibus primus a. p. Chr. n. 374, alter ante Valentiniani I. mortem id est ante d. 17. Nov. a. 375 Ambrosium episcopum ordinatum esse testantur; martyrologio autem edocemur Mediolani semper d. 7. Dec. ut ordinationis Ambrosii natalem celebratum fuisse. ab his testibus non multum differt Hieronymus, qui in chronico ad a. Eus. 2391 Valentiniani undecimum haec adnotat: post Auxentii seram mortem Mediolani Ambrosio episcopo constituto omnis ad fidem rectam Italia conuertitur. argutius quam uerius puto ageret qui uerba magis quam sententiam secutus Hieronymum non ipsam ordinationem sed ea quae post Ambrosium ordinatum euenerant designare contenderet; maioris autem momenti est, quod imperatoris annus XI etiam ad a. p. Chr. n. 374 quadrat, quoniam Valentiniani anni a. d. V. kal. Mart. incipiunt, quodque dies ab Hieronymo indicatus, siquidem alius fuit, ab illo 7. Dec. 374 non plus duobus mensibus abesse potest. argumentum autem quo Ihm usus est, scilicet d. 7. Dec. a. 386, quo anno Ambrosium commentarium in Lucae euangelium scripsisse existimat, in diem dominicam non cadere, nihil ualet, quoniam falsa Maurinorum opinione nititur, qui Ambrosium in sermonibus quos ad populum fecit seriem euangelii religiose secutum esse autumant; de qua re mox amplius agendum erit. immo nihil obstat quominus uerba illa ab Ambrosio d. 7. Dec. a. 385, qui dies in dominicam incidit, pronuntiata fuisse putemus. cf. praeterea quae de hac quaestione exposuit G. Rauschen Jahrbücher der christl. Kirche unter dem Kaiser Theodosius dem Grossen Frib. Brisig. 1897 p. 564 adn. 2.

« PredošláPokračovať »