History of Dogma, Zväzok 2

Predný obal
Williams & Norgate, 1901
 

Iné vydania - Zobraziť všetky

Časté výrazy a frázy

Populárne pasáže

Strana 77 - Differentiam inter ordinem et plebem constituit ecclesiae auctoritas, et honor per ordinis consessum sanctificatus. Adeo ubi ecclesiastici ordinis non est consessus, et offers et tinguis et sacerdos es tibi solus. Sed ubi tres, ecclesia est, licet laici.
Strana 155 - Ad hanc enim Ecclesiam, propter potentiorem principalitatem, necesse est omnem convenire Ecclesiam ; hoc est, eos qui sunt undique fideles : in qua semper, ab his qui sunt undique, conservata est ea quae est ab Apostolis traditio.
Strana 66 - Quid autem si neque apostoli quidem scripturas reliquissent nobis ; nonne oportebat ordinem sequi traditionis, quam tradiderunt iis quibus committebant ecclesias...
Strana 134 - ... sacerdos vice Christi vere fungitur, qui id quod Christus fecit imitatur et sacrificium verum et plenum tune offert in ecclesia deo patri, si sic incipiat offerre secundum quod ipsum Christum videat obtulisse").
Strana 17 - ... evolvant ordinem episcoporum suorum ita per successionem ab initio decurrentem, ut primus ille episcopus aliquem ex apostolis vel apostolicis viris, qui tamen cum apostolis perseveraverit, habuerit auctorem et antecessorem.
Strana 84 - Unde scire debes episcopum in ecclesia esse et ecclesiam in episcopo, et, si qui cum episcopo non sit, in ecclesia non esse...
Strana 66 - Traditionem itaque apostolorum in toto mundo manifestatam, in omni Ecclesia adest respicere omnibus qui vera velint videre, et habemus annumerare eos qui ab apostolis instituti sunt episcopi in Ecclesiis et successores eorum usque ad nos, qui nihil tale docuerunt, neque cognoverunt, quale ab his deliratur.
Strana 86 - Deus unus est, et Christus unus, et una Ecclesia, et Cathedra una super Petrum Domini voce fundata.
Strana 13 - Aguntur praeterea per Graecias illa certis in locis concilia ex universis ecclesiis, per quae et altiora quaeque in commune tractantur, et ipsa repraesentatio totius nominis Christiani magna veneratione celebratur.
Strana 66 - Quapropter eis qui in Ecclesia sunt, Presbyteris obaudire oportet, his qui successionem habent ab Apostolis, sicut ostendimus ; qui cum Episcopatus successione charisma veritatis certum secundum placitum Patris acceperunt...

Bibliografické informácie