Obrázky na stránke
PDF
ePub

MORALIS ET DOGMATICA

REVERENDI ET ERUDITISSIMI DOMINI

PETRI DENS,

IN UNIVERSITATE LOVAN. S. THEOLOGIE LICENTIATI, ECCLESIÆ ME-
TROPOL. S. RUMOLDI MECHLIN. CAN. GRAD. ET ARCHIPRESB.

NECNON SEMINARII ARCHIEP. PRÆSIDIS, ETC.

EDITIO NOVA, ET ABSOLUTISSIMA,

QUIPPE CUI NUNC PRIMUM ACCEDUNT

PITOME EX OPERIBUS BENEDICTI XIV. NECNON ET VARIÆ SUMMORUM

PONTIFICUM, PRESERTIM

VERO EJUSDEM PONTIFICIS CONSTITUTIONES, LITERE ENCYCLICE, ETC.

TOMUS V.

COMPLECTENS

TRACTATUS DE INCARNATIONE, DE SACRAMENTIS IN GENERE, DE BAPTISMO,
CONFIRMATIONE, EUCHARISTIA ET SACRIFICIO MISSE

DUBLINII:

EX TYP. RICHARDI COYNE,

IN VIA VULGO DICTA CAPEL-STREET; TYPOG. ET
BIBLIOPOL. R. C. COLL. MAYNOOTH.

MDCCCXXXII.

[blocks in formation]

APPROBATIO.

Hos sex Tractatus selectos debitâ attentione, ac maximá cum satisfactione pervolvi, eosque reperi non tantùm nihil continere à Fide orthodoxa ac moribus Christianis alienum, verùm etiam omnibus Sacræ Theologiæ Studiosis utilissimos ac necessarios. Magno igitur Studii Theologici fructu in lucem edentur. Dabam Lovanii, hâc 15 Martii, 1776.

F. JACQUES, dict. JACOBI, S.T.L.

Insign. Eccles. Colleg. S. Petr. Canon. Ap. Reg. Libr. per Germ. Infer. Visit. et Cens. Coll, Trill. Pras.

PROEMIUM.

ORDITUR S. Thomas tertiam partem à Mysterio Incarnationis Filii Dei, quod tam verè atque Catholicè, tam intelligibiliter, quantùm homini licuit, exposuit Doctor Angelicus, ut ter, dum huic Operi incumberet, à Christo Domino meruerit approbari: Bene scripsisti de me, Thoma.

De admirabili illa unione et nexu Verbi Divini cum natura humana, et de proprietatibus inde consequentibus, disputat S. Doctor à quæstione prima usque ad vigesimam septimam; ab hac autem usque ad quadragesimam proponit et explicat ea, quæ spectant ad adventum et ingressum Christi in hunc mundum. Exinde usque ad quæstionem quadragesimam sextam prosequitur multa, quæ concernunt progressum vitæ ejus in hoc mundo; ab illa autem usque ad sexagesimam tractat de exitu et morte Salvatoris nostri, et de Exaltatione ejus, quæ deinceps fuit subsecuta.

Hunc ordinem S. Thomæ sequimur: et hunc Tractatum compendiosè trademus, in quantùm scilicet utilis est et necessarius, tum ad evitandos errores, qui frequentissimi fuerunt contra hoc Mysterium, tum etiam ad Populi instructionem ritè instituendam.

A

« PredošláPokračovať »