Q. Horatius Flaccus: Carmina. Carmen seculare. Epodi

Predný obal
sumptibus Orelii, Fuesslini et sociorum, 1850
 

Čo hovoria ostatní - Napísať recenziu

Na obvyklých miestach sme nenašli žiadne recenzie.

Časté výrazy a frázy

Populárne pasáže

Strana 516 - Aura feret geminusque Pollux. XXX. EXEOI monumentum aere perennius Regalique situ pyramidum altius, Quod non imber edax, non Aquilo impotens Possit diruere aut innumerabilis Annorum series et fuga temporum. Non omnis moriar, multaque pars mei Vitabit Libitinam : usque ego postera Crescam laude recens dum Capitolium Scandet cum tacita virgine pontifex.
Strana 561 - Hiberiae? condit quisque diem collibus in suis, et vitem viduas ducit ad arbores; 30 hinc ad vina redit laetus et alteris te mensis adhibet deum; te multa prece, te prosequitur mero defuso pateris et Laribus tuum miscet numen, uti Graecia Castoris et magni memor Herculis. 'longas o utinam, dux bone, ferias praestes Hesperiae!
Strana 587 - Ne forte credas interitura, quae longe sonantem natus ad Aufidum non ante volgatas per artes verba loquor socianda chordis...
Strana 305 - Cur me querelis exanimas tuis? nee dis amicum est nee mihi te prius obire, Maecenas, mearum grande decus columenque rerum. a! te meae si partem animae rapit maturior vis, quid moror altera, nee carus aeque nee superstes integer?
Strana 404 - Persarum vigui rege beatior." "donee non alia magis 5 arsisti neque erat Lydia post Chloen, multi Lydia nominis Romana vigui clarior Ilia." "me nunc Thressa Chloe regit, dulcis docta modos et citharae sciens, 10 pro qua non metuam mori, si parcent animae fata superstiti." "me torret face mutua Thurini Calais filius Ornyti, pro quo bis patiar mori 15 si parcent puero fata superstiti.
Strana 579 - Non incisa notis marmora publicis, Per quae spiritus et vita redit bonis Post mortem ducibus, non celeres fugae 15 Reiectaeque retrorsum Hannibalis minae, Non incendia Carthaginis impiae Eius, qui domita nomen ab Africa Lucratus rediit, clarius indicant Laudes quam Calabrae Pierides neque, 20 Si chartae sileant quod bene feceris, Mercedem tuleris.
Strana 639 - Jam Fides et Pax et Honos Pudorque Priscus et neglecta redire Virtus Audet, apparetque beata pleno Copia cornu.
Strana 8 - ... immemor, seu visa est catulis cerva fidelibus, seu rupit teretes Marsus aper plagas. me doctarum hederae praemia frontium dis miscent superis, me gelidum nemus 30 nympharumque leves cum Satyris chori secernunt populo, si neque tibias Euterpe cohibet nee Polyhymnia Lesboum refugit tendere barbiton.
Strana 517 - Non omnis moriar, multaque pars mei Vitabit Libitinam : usque ego postera Crescam laude recens dum Capitolium Scandet cum tacita virgine pontifex. Dicar qua violens obstrepit Aufidus Et qua pauper aquae Daunus agrestium Regnavit populorum, ex humili potens, Princeps Aeolium carmen ad Italos Deduxisse modos.
Strana 42 - Pyrrha, sub antrof cui flavam religas comam, simplex munditiis? heu quoties fidem mutatosque deos flebit et aspera nigris aequora ventis emirabitur insolens, qui nunc te fruitur credulus aurea; qui semper vacuam, semper amabilem sperat nescius aurae fallacis. miseri, quibus intentata nites ! me tabula sacer votiva paries indicat uvida suspendisse potenti vestimenta maris deo.

Bibliografické informácie