Obrázky na stránke
PDF
ePub

ticorum explicationes, sine ulla tamen in quemquam insectatione aut contumelia: quin in hoc quoque genere tacitis plerumque adversariis, quae veriora ubique viderentur, argumentis additis exposui, ne tranquillissima disputatio acris rixae cum hoc vel illo inimico contractae speciem unquam prae se ferret; quo quidem cum aliis digladiandi et depugnandi studio in huiusmodi scriptis studiosae iuventuti propositis nihil profecto perversius reperiri potest.

Praeterea crebrius quam fortasse nonnullis probabitur, locos similes vel aliunde sumptos vel a me ipso repertos omnibus verbis inserui, quia diuturna experientia didici, hoc nisi facias, vix ab aliis, praeterquam ab uno alterove magistro satis religioso, talia exempla apud scriptores ipsos inquiri atque accuratius examinari. Nec vero in ipso ludo litterario cum discipulis de iis disserere licet, nisi ipsorum oculis subiecta sunt. Quodsi totum hoc genus multis et supervacaneum omnino et putidum videbitur, diversam opinionem sequi mihi saltem concessum sit. Indicandae enim apud hunc poëtam necessario sunt Graecorum exemplarium manifestae imitationes; iuvat etiam subinde significare, ubi casu potius quam consilio has illasve sententias cum aliis prope communes habeat, tum praesertim, cum in similibus argumentis pertractandis versatur. In primis autem lectoribus minus exercitatis demonstrandum est, permulta, quae ipsis singularia vel prorsus insolita videantur, partim Graeco fonte cecidisse parce detorta, partim eadem reperiri modo apud antiquiores Latinos, modo apud Horatii aequales, modo recepta esse ac repetita a posterioribus. Saepenumero etiam pedestris orationis consuetudo velut opponenda est poëticae, ut de

hac recte iudicare adolescentes condiscant. Sic ergo, certum modum si servaverimus, haud exiguam omne hoc exemplorum genus utilitatem lectoribus praebiturum esse confido.

In singulis huius libri plagulis accurate corrigendis multum me iuvit Baiteri mei amica diligentia; metrorum autem Horatianorum brevem expositionem elaboravit optimae spei adolescens, Henricus Schweizerus, Turicensis. Scribebam Turici XI. D. mensis Martii. M. DCCC. XXXVII.

PRAEFATIO

EDITIONIS SECUNDAE.

Praeter exspectationem cum evenerit, ut vel ferreis his temporibus iam post quinquennium necessaria fieret Horatii mei repetitio, equidem praestiti quod potui, correxi errores, addidi, quae illo ex tempore sedulo collegeram. Ceterum haud pauca debeo Walckenaerio, Dillenburgero, Lübkero, Frankio, Regelio, atque in Epistolis Obbario et Schmidio. Nova autem subsidia critica nactus non sum, praeterquam in Epistolis lacera quaedam fragmenta Cod. Einsiedlensis Sec. X. (E); sed accuratius nunc inspexi varietatem Codicum Oberlini ac Pottierii. Praeterea ex dono amicorum, Borbergii et Rettigii, inscriptiones Codd. Bernensium Bbc et Sangallensis oppidani (S) adeptus sum; Cod. Turicensis, quem totum denuo contuli, inscriptiones ipse excerpsi. Cuius quidem

incepti lucrum sane exiguum est; verumtamen antiquissimae interpretationis vestigia nonnulla ex iis interdum tralucere visa sunt.

Ceterum optandum est, ut accurate examinetur Codex Horatii cum scholiis Sec. IX., qui fuit olim Pithoei, nunc asservatur in bibliotheca Scholae medicae, quae floret Monte Pessulano *).

Secundam hanc editionem novo ac diligenter elaborato Indice omnium nominum propriorum auximus: alterum autem vocabulorum et verborum, haud neglectis variis illis mutationibus, quas et per scriptores librarios et per criticos perpessa sunt, iamdudum praeparavimus ac suo tempore, si nihil nobis accidet, edemus.

Scribebam Turici XI. D. mensis Martii.
M. DCCC. XLII.

Ce qui rend ce manuscrit encore plus intéressant, c'est une particularité que nous n'avions jamais vue nulle part. L'ode à Phyllis, qui commence par ce vers: Est mihi nonum superantis annum, est ici en musique. Les notes sont petites et de forme rectangulaire. C'est là un exemple fort singulier et très-rare d'ancienne musique profane, comme il est peu vraisemblable qu'au IXe siècle on mit en musique et que l'on chantât les odes d'Horace, on est porté naturellement à croire que cette musique existait dans un manuscrit plus ancien, d'où celui-ci a été copié, et que c'est peut-être là l'air sur lequel les Romains chantaient cette ode. (Verum longe probabilius est a lascivo aliquo monacho Sec. IX. notas illas musicas appositas esse, similes prorsus, ut videtur ex Librii verbis, iis, quae apud nos quoque reperiuntur in eiusdem aetatis antiphonariis aliisque libris ecclesiasticis.) Пy a un autre manuscrit d'Horace du X-XIe siècle (sur vélin, petit in-fol. obl.) à la bibliothèque de Montpellier. Cet Horace est aussi accompagné d'un commentaire; mais il n'est pas complet. G. LIBRI Journal des savants. Janvier 1842. p. 40.

J.G. BAITERI PRAEFATIO

EDITIONIS TERTIAE.

Divenditis editionis secundae exemplaribus omnibus redemptores honestissimi ineunte anno huius seculi quadragesimo octavo ab editore clarissimo petiverunt atque facile impetrarunt, ut quam citissime pararet tertiam. Nam etsi vir desideratissimus iam tum eo morbo laborabat, qui vitae litteris et amicis utilissimae post duodecim fere menses finem facturus erat, tamen mente et ingenio adhuc ita vigebat, ut corporis infirmitate superata, quod vitae restabat, Horatio suo impendere posset. Quo factum est, ut ipse volumen prius tantum non absolveret et eius folia aliquot paulo ante obitum etiam typis expressa videret. Ceterorum autem retractandorum ex ipsius Orellii voluntate mihi cura suscipienda erat, quem adolescentem ad bonas litteras excitaverat, iuvenem et virum omni ratione firmaverat et sustinuerat, omnium studiorum suorum per viginti annos socium, arcanorum omnium conscium esse voluerat, eodem denique, dum spirabat, amore amplexus erat, quo se mihi dilectum esse probe sciebat. In qua cura egregie me adiuvit HENR. SCHWEIZERI, collegae coniunctissimi, accurata diligentia; adiuverunt etiam praeter alios C. HALMIUS meus et IULIUS BECKERUS, viri doctissimi et humanissimi, praesertim libellis scholasticis de Horatio vel subministrandis vel in usus meos excerpendis. Quominus autem in adornanda hac editione omnia praestarentur, quae praestari et poterant et debebant, maxime impedivit nimia illa festinatio, quam bibliopolae rationes a nobis flagitabant. Ac

cesserunt tamen, quantum ad rem criticam spectat, praeter Codicis Bernensis quarti (d) lectiones, iam ad calcem Editionis secundae (Vol. II. p. 805 sqq.) exhibitas*), etiam Codicum Bentleianorum lectiones, quotquot a Britanno doctissimo enotatae sunt, ab Orellio litteris graecis sic designatorum : Codex GRAEVIANUS (3) Sec. X. Vid. Kirchneri Nov. Quaestt. Horat. p. 28 sq.

Codex LEIDENSIS (7) Sec. X. Vid. Kirchn. N. Q. H. p. 36. Codex ZULICHEMIANUS (8) Sec. XII. Vid. Kirchn. N. Q. H. p. 56.

Codex VOSSIANUS (g), «prioribus illis optimis non inferior.» Bentl. Praef. ed. Lips. p. VI.

Codex MARKIANUS (), «qui Epistolas modo habet». Ibid. p. VI.

Codex Collegii REGINENSIS Oxonii (x) Sec. XI. « Ex Britannicis, quos omnes ipsi oculis usurpavimus, palmam facile aufert, DCC. annorum et ab omni parte integer.>> Bentl. Praef. p. VI.

Codex e Bibliotheca REGIAE SOCIETATIS Londini (2). Ibid.
Codex PETRENSIS DOMUS Cantabrigiae (u). Ibid.
Codex Collegii MAGDALENENSIS Oxonii (v). Ibid.
Codex ROGERI GALEI (§). Ibid.

«Cod. Bernensis N. 508. membr. Seculi XII. ineuntis, Gallicanae originis. Est sic satis bonus, postponendus tamen tribus illis Bernensibus olim a me collatis, item Turicensi, Sangallensi et Einsiedlensis reliquiis. Non tamen ex ullo Bernensium meorum priorum (B, b, c) descriptus est, uti liquet vel ex una illa lectione Epist. 4, 44, 47: vesana negotia pro invisa negolia, quam quidem, quod sciam, nemo notavit praeter Feam: «ex Ms. in ora ed. Aldi 4519. in Bibl. Angel.» Adde Sat. 4, 4, 38., ubi illi tres patiens, hic sapiens, et sic persaepe ab illis discrepat, interdum in melius.» In hoc Codice Odas Carmine seculari omisso excipiunt Epodi, Epodos Ars poëtica, hanc Epistolae, Epistolas Satirae. Quae desunt, suis locis indicavimus.

« PredošláPokračovať »