Q. Horatii Flacci Opera

Predný obal
sumptibus Philippi Reclam jun., 1851 - 229 strán (strany)
 

Čo hovoria ostatní - Napísať recenziu

Na obvyklých miestach sme nenašli žiadne recenzie.

Zvolené strany

Obsah

Iné vydania - Zobraziť všetky

Časté výrazy a frázy

Populárne pasáže

Strana 145 - Lucili ritu, nostrum melioris utroque. ille velut fidis arcana sodalibus olim 30 credebat libris, neque si male cesserat, usquam decurrens alio, neque si bene: quo fit, ut omnis votiva pateat veluti descripta tabella vita senis.
Strana 216 - Aquilonibus arcet, regis opus, sterilisve diu palus aptaque remis 65 vicinas urbes alit et grave sentit aratrum, seu cursum mutavit iniquum frugibus amnis, doctus iter melius : mortalia facta peribunt ; nedum sermonum stet honos et gratia vivax. multa renascentur quae iam cecidere, cadentque 70 quae nunc sunt in honore vocabula, si volet usus, quem penes arbitrium est et ius et norma loquendi.
Strana 54 - Antiochum Hannibalemque dirum ; Sed rusticorum mascula militum Proles, Sabellis docta ligonibus Versare glebas et severae Matris ad arbitrium recisos Portare fustes, sol ubi montium Mutaret umbras et juga demeret Bobus fatigatis, amicum Tempus agens abeunte curru.
Strana 218 - Si quid inexpertum scenae committis et audes Personam formare novam, servetur ad imum Qualis ab incepto processerit, et sibi constet. Difficile est proprie communia dicere ; tuque Rectius Iliacum carmen deducis in actus, Quam si proferres ignota indictaque primus.
Strana 224 - Apollo, natura fieret laudabile carmen an arte, quaesitum est : ego nee Studium sine divite vena, nee rude quid prosit video ingenium : alterius sic 410 altera poscit opem res et coniurat amice...
Strana 206 - Manes. Agricolae prisci, fortes, parvoque beati, Condita post frumenta, levantes tempore festo Corpus et ipsum animum spe finis dura ferentem, Cum sociis operum, pueris, et conjuge fida, Tellurem porco, Silvanum lacte piabant, Floribus et vino Genium, memorem brevis aevi. Fescennina per hune inventa licentia morem Versibus alternis opprobria rustica fudit...
Strana 215 - ... ordinis haec virtus erit et venus, aut ego fallor, ut iam nunc dicat iam nunc debentia dici, pleraque differat et praesens in tempus omittat.
Strana 4 - Quis multa gracilis te puer in rosa Perfusus liquidis urget odoribus Grato, Pyrrha, sub antro?
Strana 9 - Simul alba nautis, Stella refulsit, Defluit saxis agitatus humor ; Concidunt venti, fugiuntque nubes, Et minax (quod sic voluere) ponto Unda recumbit.
Strana 217 - Vultum verba decent, iratum plena minarum, Ludentem lasciva, severum seria dictu. Format enim natura prius nos intus ad omnem Fortunarum habitum ; juvat aut impellit ad iram Aut ad humum maerore gravi deducit et angit ; 110 Post effert animi motus interprete lingua.

Bibliografické informácie