Obrázky na stránke
PDF
ePub

1

25 Quid vetat? ut pueris olim dant crustula blandi
Doctores, elementa velint ut discere prima:
Sed tamen amoto quaeramus seria ludo..
Ille gravem duro terram qui vertit aratro,
Perfidus hic caupo, miles nautaeque per omne
30 Audaces mare qui currunt, hac mente laborem
Sese ferre, senes ut in otia tuta recedant,
Aiunt, quum sibi sint congesta cibaria: sicut
Parvula, nam exemplo est, magni formica laboris
Ore trahit quodcunque potest atque addit acervo,
35 Quem struit, haud ignara ac non incauta futuri.
Quae, simul inversum contristat Aquarius annum,
Non usquam prorepit et illis utitur ante

Quaesitis sapiens, quum te neque fervidus aestus
Demoveat lucro, neque hiems, ignis, mare, ferrum,
40 Nil obstet tibi, dum ne sit te ditior alter.

Quid iuvat immensum te argenti pondus et auri
Furtim defossa timidum deponere terra?

Quod si comminuas, vilem redigatur ad assem.
At, ni id fit, quid habet pulchri constructus acervus?
45 Millia frumenti tua triverit area centum,

Non tuus hoc capiet venter plus ac meus:
Reticulum panis venales inter onusto

Forte vehas humero, nihilo plus accipias quam
Qui nil portarit. Vel dic, quid referat intrat

50 Naturae fines viventi, iugera centum an

Mille aret? At suave est ex magno tollere acervo.
Dum ex parvo nobis tantundem haurire relinquas,
Cur tua plus laudes cumeris granaria nostris?
Ut tibi si sit opus liquidi non amplius urna
55 Vel cyatho, et dicas: Magno de flumine malim,
Quam ex hoc fonticulo tantundem sumere. Eo fit
Plenior ut si quos delectet copia iusto,

[ocr errors]

Cum ripa simul avulsos ferat Aufidus acer.

At qui tantuli eget, quanto est opus, is neque limo n!!60 Turbatam haurit aquam neque vitam amittit in undis.

At bona pars hominum decepta cupidine falso,
Nil satis est, inquit, quia tanti, quantum habeas, sis.
Quid facias illi? Iubeas miserum esse, libenter
Quatenus id facit: ut quidam memoratur Athenis

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

Catullus. 63, 39. oris aurei sol. Ouid. Metam. 1). 56. spation corporis hostem. Homorus Latimus 805 nobres Aar cuspidis hastas. Hor. carm. E.XXXVI, 13. multi Damalis, meri. Ovid. Expir III, 1/9 acutor cuspidis hastom. Florat. C. 7. Multi Lydia nominis. Metam. VII, 131 prae acutal cuspidis hastas. Ov. Am. 4,7, 24 videtur scribendum, et tibi perdon itai'st grata ministra manus ?

65

!!!

Sordidus ac dives, populi contemnere voces
Sic solitus: Populus me sibilat, at mihi plaudo
Ipse domi, simul ac nummos contemplor in arca.
Tantalus a labris sitiens fugientia captat

Flumina Quid rides? Mutato nomine de ter

...

Fabula narratur: congestis undique sacciso smbila
Indormis inhians, et tanquam parcere sacris
Cogeris aut pictis tanquam gaudere tabellis.tute) 3
Nescis quo valeat nummus, quem praebeat usum.
Panis ematur, olus, vini sextarius, adde
Quis humana sibi doleat natura negatis.
An vigilare metu exanimem, noctesque diesque
Formidare malos fures, incendia, servos,
Ne te compilent fugientes, hoc iuvat? Horum
Semper ego optarim pauperrimus esse bonorum.
At si condoluit tentatum frigore corpus,
Aut alius casus lecto te adfixit; habes qui
Assideat, fomenta paret, medicum roget, ut te
Suscitet ac reddat gnatis carisque propinquis.
Non uxor salvum te vult, non filius; omnes
Vicini oderunt, noti, pueri atque puellae.
Miraris, qum tu argento post omnia ponas,
Si nemo praestet quem non merearis amorem?
At si cognatos, nullo natura labore

[ocr errors]

--

70%

!!!!

80

85

90

dives

[blocks in formation]

Quos tibi dat, retinere velis servareque amicos,
Infelix operam perdas: ut si quis asellum
In campo doceat parentem currere frenis.
Denique sit finis quaerendi, quoque habeas plus,
Pauperiem metuas minus et finire laborem
Incipias, parto quod avebas, ne facias quod
Ummidius quidam non longa est fabula
Ut metiretur nummos, ita sordidus, ut se
Non unquam servo melius vestiret, ad usque
Supremum tempus ne se penuria victus.
Opprimeret metuebat. At hunc liberta securi
Divisit medium, fortissima Tyndaridarum.
Quid mi igitur suades? Ut vivam Maenius? aut sic
Ut Nomentanus? Pergis pugnantia secum
Frontibus adversis componere: non ego avarum
Quum veto te fieri, vappam iubeo ac nebulonem.

100

105 Est inter Tanaïn quiddam socerumque Viselli.
Est modus in rebus, sunt certi denique fines,
Quos ultra citraque nequit consistere rectum.
Illuc, unde abii, redeo. Nemon' ut avarus
Se probet ac potius laudet diversa sequentes,
110 Quodque aliena capella gerat distentius uber,
Tabescat, neque se maiori pauperiorum

Turbae comparet, hunc atque hunc superare laboret.
Sic festinanti semper locupletior obstat:

Ut quum carceribus missos rapit ungula currus,
115 Instat equis auriga suos vincentibus, illum
Praeteritum temnens extremos inter euntem.
Inde fit, ut raro, qui se vixisse beatum
Dicat et exacto contentus tempore vita
Cedat uti conviva satur, reperire queamus.
120 Iam satis est. Ne me Crispini scrinia lippi
Compilasse putes, verbum non amplius addam.

II.

Ambubaiarum collegia, pharmacopolae,

Mendici, mimae, balatrones, hoc genus omne
Maestum ac sollicitum est cantoris morte Tigelli:
Quippe benignus erat. Contra hic, ne prodigus esse
5 Dicatur metuens, inopi dare nolit amico,
Frigus quo duramque famem depellere possit.
Hunc si perconteris, avi cur atque parentis
Praeclaram ingrata stringat malus ingluvie rem,
Omnia conductis coëmens obsonia nummis:
10 Sordidus atque animi quod parvi nolit haberi,
Respondet. Laudatur ab his, culpatur ab illis.
Fufidius vappae famam timet ac nebulonis,
Dives agris, dives positis in fenore nummis:
Quinas hic capiti mercedes exsecat, atque
15 Quanto perditior quisque est, tanto acrius urget;
Nomina sectatur, modo sumpta veste virili,

Sub patribus duris tironum. Maxime, quis non,
Iuppiter! exclamat, simul atque audivit? At in se
Pro quaestu sumptum facit hic. Vix credere possis,

« PredošláPokračovať »