Obrázky na stránke
PDF
ePub
[ocr errors]
[ocr errors]

ennal

Bassas, rum

[ocr errors]

y portion icebir

[ocr errors]

Cassius Bassus,
B

diach ex chithy phellim. f1,47. p. 2665, It dimonides 150, 9 x tar inophrynondor malig ngun

vr I anorekos.

1

[ocr errors]
[ocr errors]

M

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors]

36

ist

Pennis non homini datis;

Perrupit_Acheronta Herculeus labor. Nil mortalibus arduum est:

Coelum ipsum petimus stultitia, neque Per nostrum patimur scelus

Iracunda lovem ponere fulmina.

40

IV.

AD L. SESTIUM CONSULAREM.

5

Solvitur acris hiems grata vice veris et Favoni,

Trahuntque siccas machinae carinas,
Ac neque iam stabulis gaudet pecus aut arator igni,

Nec prata canis albicant pruinis.
Iam Cytherea choros ducit Venus imminente luna,

lunctaeque Nymphis Gratiae decentes
Alterno terram quatiunt pede, dum graves Cyclopum

Vulcanus ardens urit officinas.
Nunc decet aut viridi nitidum caput impedire myrto

Aut flore, terrae quem ferunt solutae;
Nunc et in umbrosis Fauno decet immolare lucis,

Seu poscat agna sive malit haedo.
Pallida mors aequo pulsat pede pauperum tabernas

Regumque turres. O beate Sesti,
Vitae summa brevis spem nos vetat inchoare longam.

Iam te premet nox, fabulaeque Manes
Et domus exilis Plutonia: quo simul mearis

Non regna vini sortiere talis
Nec tenerum Lycidan mirabere, quo calet iuventus

Nunc omnis et mox virgines tepebunt.

10

15

20

[ocr errors][merged small]

Quis multa gracilis te puer in rosa
Perfusus liquidis urget odoribus,
Grato, Pyrrha, sub antro?

Cui flavam religas comam,
5 Simplex munditiis ? Heu quoties fidem
Mutatosque deos flebit et aspera
Nigris aequora ventis

Emirabitur insolens,
Qui nunc te fruitur credulus aurea,
19 Qui semper vacuam, semper amabilem

Sperat, nescius aurae

Fallacis. Miseri, quibus
Intentata nites. Me tabula sacer

Votiva paries indicat uvida
15 Suspendisse potenti

Vestimenta maris deo.

VI.

AD M. VIPSANIUM AGRIPPAM.

Scriberis Vario fortis et hostium
Victor, Maeonii carminis alite,
Quam rem cunque ferox navibus aut equis

Miles te duce gesserit. !!! 5 Nos, Agrippa, neque haec dicere, nec gravem

Pelidae stomachum cedere nescii,
il
Nec cursus duplices per mare Ulixei,

Nec saevam Pelopis domum
Conamur, tenues grandia: dum pudor,
10 Imbellisque lyrae Musa polens vetat
Laudes egregii Caesaris et tuas

Culpa deterere ingeni.

facit. Ann. II, 3., facilis rediderim Tiborco A Auguoda kibidam , ubi tunen

rohibitam

Baderlamin Augusta

« PredošláPokračovať »