Obrázky na stránke
PDF
ePub

VI

permissum Ac etiam abolemus quæcumque alia Breviaria, vel antiquiora, vel quovis privilegio munita vel ab Episcopis in suis Diœcesibus pervulgata omnemque illorum usum de omnibus orbis Ecclesiis, Monasteriis, Conventibus, Militiis, Ordinibus, et locis virorum et mulierum, etiam exemptis, in quibus alias Officium divinum Romanæ Ecclesiæ ritu dici consuevit, aut debet : illis tamen exceptis, quæ ab ipsa prima institutione, a Sede Apostolica approbata, vel consuetudine, quæ, vel ipsa institutio, ducentos annos antecedat, aliis certis Breviariis usa fuisse constiterit: quibus ut inveteratum illud jus dicendi et psallendi suum Officium non adimimus, sic eisdem, si forte hoc nostrum,quod modo pervulgatum est, magis placeat, dummodo Episcopus, et universum Capitulum in eo con sentiant, ut id in Choro dicere et psallere possint, permittimus. Omnes vero, et quascumque Apostolicas et alias permissiones ac consuetudines,et statuta etiam juramento, confirmatione Apostolica, vel alia firmitate munita, necnon privile-gia, licentias, et indulta precandi et psallendi, tam in Choro,quam extra illum, more et ritu Breviariorum sic suppressorum, prædictis Ecclesiis, Monasteriis, Conventibus, Militiis, Ordinibus, et locis, necnon S. R. E. Cardinalibus, Patriarchis, Archiepiscopis, Episcopis. Abbatibus, et aliis Ecclesiarum Prælatis, cæterisque omnibus et singulis personis Ecclesiasticis sæcularibus et regularibus, utriusque sexus, quacumque causa concessa, approbata, et innovata, quibuscumque concepta formulis, ac decretis, et clausulis roborata, omnino revocamus volumusque illa omnia vim et effectum de cætero non habere. Omni itaque alio usu quibuslibet, ut dictum est, interdicto, hoc nostrum Breviarium, ac precandi psallendique formulam in omnibus universis orbis Ecclesiis, Monasteriis. Ordinibus, et locis etiam exemptis, in quibus Officium ex more et ritu dicta Romanæ Ecclesiæ dici debet,aut consuevit.salva prædicta institutione, vel consuetudine prædictos ducentos annos superante, præcipimus observari. Statuentes Breviarium ipsum nullo umquam tempore vel totum, vel ex parte mutandum, vel ei aliquid addendum, vel omnino detrahendum esse: ac quoscumque, qui Horas Canonicas ex more et ritu ipsius Romana Ecclesiæ, jure vel consuetu dine dicere vel psallere debent propositis pœnis per Canonicas sanctiones consti tutis in eos,qui divinum Officium quotidie non dixerint, ad dicendum et psallen: dum posthac in perpetuum Horas ipsas diurnas et nocturnas, ex hujus Romani Breviarii præscripto et ratione omnino teneri: neminemque ex iis, quibus hoc dicendi psallendique munus necessario impositum est, nisi hac sola formula satisfacere posse. Jubemus igitur, omnes et singulos Patriarchas, Archiepiscopos, Episcopos, Abbates, et cæteros Ecclesiarum Prælatos, ut omissis quæ sic suppressimus et abolevimus, cæteris omnibus etiam privatim per eos constitutis, Breviarium hoc in suis quisque Ecclesiis, Monasteriis, Conventibus, Ordinibus, Militiis, Diœcesibus, et locis prædictis, introducant et tam ipsi, quam cæteri omnes presbyteri, et clerici, sæculares et regulares, utriusque sexus, nec non milites et exempti, quibus Officium dicendi et psallendi quomodocumque, sicut prædicitur, injunctum est, ut ex hujus nostri Breviarii formula, tam in Choro, quam extra illum, dicere et psallere procurent. Quod vero in Ru bricis nostri hujus Officii præscribitur, quibus diebus Officium beatæ Mariæ semper Virginis, et Defunctorum, item Septem Psalmos Poenitentiales, et Graduales dici ac psalli oporteat : Nos propter varia hujus vitæ negotia, multorum Occupationibus indulgentes, peccati quidem periculum ab ea præscriptione removendum duximus; verum debito providentia pastoralis admoniti, omnes vehementer in Domino cohortamur, ut remissionem nostram, quantum fieri poterit, sua devotione ac diligentia præcurrentes, illis etiam precibus, suffragiis, et laudibus, suæ et aliorum saluti consulere studeant. Atque ut fidelium voluntas ac studium magis etiam ad salutarem hanc consuetudinem incitetur, de omnipotentis Dei misericordia.beatorumque Petri et Pauli Apostolorum ejus auctoritate confisi, omnibus, qui illis ipsis diebus, in Rubricis præfinitis, beatæ Mariæ, vel defunctorum Officium dixerint, toties centum dies, qui vero Septem Psalmos, vel Graduales, quinquaginta, de injuncta ipsis rœnitentia relaxamus. Hoc autem concedimus sine præjudicio sanctæ consuetudinis illarum Ecclesiarum, in quibus Officium parvum beatæ Mariæ semper Virginis in Choro dici consueverat,ita ut in prædictis Ecclesiis servetur ipsa laudabilis et sancta con suetudo celebrandi more solito prædictum Officium. Caeterum, ut præsentes litteræ omnibus plenius innotescant, mandamus illas ad valvas Basilicæ Principis Apostolorum de Urbe, et Cancellaria Apostolicæ, et in acie Campi Flora publi cari, earumque exemplar de more affigi Volumusque, et Apostolica auctoritate decernimus, quod post hujusmodi publicationem, qui in Romana Curia sunt præsentes, statim lapso mense reliqui vero, qui intra montes, tribus : et qui ultra ubique locorum degunt, sex mensibus excursis, vel cum primum venalium hujus Breviarii voluminum facultatem habuerint,ad precandum et psallendum juxta illius ritum, tam in Choro, quam extra illum, maneant obligati. Ipsa.

rum autem litterarum exempla manu Notarii publici, et sigillo alicujus Prælati Ecclesiastici, aut illius curiæ obsignata, vel etiam ipsis voluminibus absque prædicto vel alio quopiam adminiculo Romæ impressa,eamdem ubique locorum fidem faciant, quam ipsæ præsentes, si essent exhibitæ vel ostensæ. Sed ut Breviarium ipsum ubique inviolatum et incorruptum habeatur: prohibemus, ne alibi usquam in toto orbe, sine nostra, vel specialis ad id Commissarii Apostolici, in singulis Christiani orbis regnis et provinciis deputandi, expressa licentia imprimatur, proponatur, vel recipiatur. Quoscumque vero, qui illud secus impresserint, proposuerint vel receperint, excommunicationis sententia eo ipso innodamus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ ablationis, abolitionis, permissionis, revocationis, jussionis, præcepti, statuti, indulti, mandati, decreti, relaxationis, cohortationis,prohibitionis, innodationis, et voluntatis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei, ac beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum.

Datum Romæ apud S. Petrum anno Incarnationis Domini M. D. LXVIII. septimo Idus Julii, Pontificatus nostri anno tertio.

M. Dat.

Cæs. Glorierius.

H. Cumyn.

Anno a Nativ. Domini 1568. Indict. XI. die 15. Mensis Julii Pont. SS. D. N. Pii Pape V anno III prædicte Litteræ Apost. lectæ, affixæ, et publicate fuerunt ad valvas Basil. Principis Apostol. et in acie Campi Flora, dimissis ibidem litteris ipsis per aliquantulum temporis spatium ut moris est, affixis et deinde amotis per Jul. Parinum et Joan. Bornotum SS. ipsius Domini Cursores. Ant. Clerici Mag. Cursorum.

CLEMENS PAPA VIII.

AD PERPETUAM REI MEMORIAM,

UM in Ecclesia Catholica a Christo Domino nostro sub uno capite ejus in terEcclesiasticarum personarum officium spectant,conformatio semper conservanda sit,tum præcipue illa communio uni Deo,una et eadem formula preces adhibendi, quæ Romano Breviario continetur, perpetuo retinenda est, Deus in Ecclesia per universum orbem diffusa, uno et eodem orandi et psallendi ordine a Christi fidelibus semper laudetur, et invocetur. Quamobrem ex decreto Sacri Concil. Trident. fel. rec. Pius Papa V. prædecessor noster pie ac sapienter admodum varietatem illam Breviariorum, quæ in singulis Ecclesiis fere diversa habebantur, nonnullis tantum exceptis sustulit, ac ipsum Breviarium restituit, et Romæ accuratissime imprimi et promulgari curavit: quod ut integrum, inviolatumque ab omnibus haberetur, debita provisione adhibita, inter alia statuit,ne ullo umquam tempore totum, vel ex parte mutaretur, aut illi aliquid adderetur, vel omnino detraheretur, sub pœnis in ejusdem constitutione contentis. Cum vero progressu temporis, Typographorum negligentia et incuria, et nimia aliorum etiam, ea quæ ad ipsos non pertinent, temere sibi assumentium, audacia, ac licentia, multi errores in illud irrepserint: ac tum in sacra Scriptura et Lectionibus Patrum, tum in vitis Sanctorum et Rubricis, aliisque locis, sine nostra, et Romanorum Pontificum prædecessorum nostrorum auctoritate, pro cujusque arbitrio pleraque addita et immutata fuerint, ita ut nulla jam reperiuntur Breviaria,quæ a prima editione ejusdem Pii in multis non discrepent, atque dissentiant, et aliqua recognitione indigeant: Nos, qui pro Pastorali nostra sollicitudine in eam curam præcipue incumbimus, ut ea quæ a prædecessoribus nostris sancte ac pie instituta sunt, perpetuo integra et inviolata conserventur: quæ vero hominum culpa immutata sunt atque corrupta, et quæ recognitionem exigunt, in pristinum statum restituantur, et reformentur mandavimus nonnullis piis et eruditis viris, quorum consultatione et opera in hujusmodi rebus frequenter utimur, ut idem Breviarium nova adhibita diligentia accuratius inspi

VIII

cerent, atque examinarent, et ea quæ depravata esse, et recognitione indigere animadverterent, pro sua doctrina et pietate restituerent. Quod cum ab iis exacte ac profecto non mediocri cum emolumento præstitum sit, ita ut ex superiori illo incommodo per occasionem non parum utilitatis provenerit; Nos illud in nostra Typographia Vaticana quam emendatissime imprimi, ac divulgari jussimus. Ut autem illius usus in omnibus Christiani orbis partibus, perpetuis futuris temporibus conservetur,ipsum Breviarium in alma Urbe nostra in eadem Typographia tantum, et non alibi imprimi posse decernimus; extra Urbem vero juxta exemplar in dicta Typographia nunc editum, et non aliter, hac lege imprimi posse permittimus, ut nimirum Typographis quibuscumque illud imprimere volentibus, id facere liceat, requisita tamen prius et in scriptis obtenta dilectorum filiorum Inquisitorum hæreticæ pravitatis in iis locis, in quibus fuerint, ubi vero non fuerint, Ordinariorum locorum licentia: alioquin si absque hujusmodi licentia dictum Breviarium sub quacumque forma de cætero ipsi imprimere, aut Bibliopolæ vendere præsumpserint, Typographi, et Bibliopola extra Statum nostrum Ecclesiasticum existentes excommunicationis latæ sententiæ, a qua nisi a Romano Pontifice, præterquam in mortis articulo constituti, absolvi nequeant; in alma vero Urbe,ac reliquo Statu Ecclesiastico commorantes, quingentorum ducatorum auri de Camera, ac amissionis libro. rum et typorum omnium Cameræ prædictæ applicandorum pœnas absque alia declaratione irremissibiliter incurrant eo ipso. Et nihilominus eorumdem Breviariorum per eos de cætero absque hujusmodi licentia imprimendorum, aut vendendorum usum ubique locorum, et gentium sub eisdem pœnis perpetuo interdicimus, et prohibemus. Ipsi autem Inquisitores, seu Ordinarii locorum, antequam hujusmodi licentiam concedant, Breviaria ab ipsis Typographis imprimenda, et postquam impressa fuerint, cum hoc Breviario auctoritate nostra recognito, et nunc impresso, diligentissime conferant, nec in illis aliquid addi, vel detrahi permittant, et in ipsa licentia originali de collatione facta, et quod omnino concordent, manu propria attestentur, cujus licentiæ copia initio, vel in calce cujusque Breviarii semper imprimatur : quod si secus fecerint, Inquisitores videlicet privationis suorum officiorum, ac inhabilitatis ad illa et alia in posterum obtinenda, Antistites vero et Ordinarii locorum suspensionis a divinis, ac interdicti ab ingressu Ecclesiæ, eorum vero Vicarii privationis similiter officiorum et beneficiorum suorum, et inhabilitatis ad illa, et alia in posterum obtinenda, ac præterea excommunicationis absque alia declaratione, ut præfertur, pœnas incurrant eo ipso. Cæterum pauperum Clericorum, et aliarum personarum Ecclesiasticarum, ac Typographorum et Bibliopolarum qucrumcumque indemnitatis ex benignitate Apostolica rationem habentes, eisdem Breviaria hactenus impressa penes se habentibus, ut ea retinere, et illis uti, eaque vendere respective possint, similiter permittimus, et indulgemus. Non obstantibus licentiis, indultis, et privilegiis quibuscumque Typographis hactenus per nos, seu Romanos Pontifices prædecessores nostros Breviarium prædictuni Pii V. imprimendi concessis, quæ per præsentes expresse revocamus, et revocata esse volumus, necnon constitutionibus et ordinationibus Apostolicis generalibus, et specialibus, in contrarium præmissorum quomodocumque concessis, confirmatis et approbatis, quibus omnibus, etiam si de illis, eorumque totis tenoribus specialis, specifica, et expressa mentio habenda esset, tenores hujusmodi præsentibus pro expressis habentes, hac vice dumtaxat specialiter, et expresse derogamus, cæterisque contrariis quibuscumque. Volumus autem, ut præsentium nostrarum litterarum exemplaribus etiam in ipsis Breviariis impressis, vel manu alicujus Notarii publici subscriptis, et sigillo alicujus perscræ in digni. tate Ecclesiastica constitutæ munitis, eadem prorsus fides habeatur, quæ ipsis præsentibus haberetur, si essent exhibitæ, vel ostensæ.

Datum Romæ apud sanctum Marcum sub annulo Piscatoris die x. Maji M.DC.II. Pontificatus nostri Anno undecimo.

M. Vestrius Barbianus.

D'

AD PERPETUAM REI MEMORIAM,

IVINAM Psalmodiam sponsæ consolantis in hoc exilio absentiam suam a sponso cœlesti, decet esse non habentem rugam neque maculam, quippe cum sit ejus Hymnodiæ filia, quæ canitur assidue ante Sedem Dei et Agni, ut illi similior prodeat, nihil, quantum fieri potest, præferre debet, quod Psallentium animos, Deo ac divinis rebus, ut convenit attentos, avocare alio ac distrahere possit: qualia sunt, si quæ interdum in sententiis aut verbis occurrant non tam apte concinneque disposita, ut tantum tantique obsequii ac ministerii opus exigeret. Quæ causæ quondam impulere summos Pontifices prædecessores nostros felicis memoriæ Pium hujusce nominis quintum, ut Breviarium Romanum incertis per eam ætatem legibus vagum, certa, stataque orandi methodo inligaret, et Clementem VIII. ut illud ipsum lapsu temporis, ac Typographorum incuria depravatum, decori pristino restituere. Nos quoque in eamdem cogitationem traxere et solicitudo nostra erga res sacras, quas primam et optimam partem muneris nostri censemus, et piorum doctorumque virorum judicia et vota, conquerentium in eo contineri non pauca, quæ sive a primo nitore institutionis excidissent, sive inchoata potius quam perfecta forent ab aliis, certe a Nobis supremam imponi manum desiderarent. Nos itaque huic rei sedulam operam navavimus, et jussu nostro aliquot eruditi et sapientes viri suam serio curam contulerunt, quorum diligentia studioque perfectum opus est, quod gratum omnibus, Deoque et sanctæ Ecclesiæ honorificum fore speramus: siquidem in eo Hymni (paucis exceptis) qui non metro, sed soluta oratione, aut etiam rhythmo constant, vel emendatioribus codicibus adhibitis, vel aliqua facta mutatione ad carminis et latinitatis leges, ubi fieri potuit, revocati; ubi vero non potuit, de integro conditi sunt: eadem tamen, quoad licuit, servata sententia. Restituta in Psalmis et Canticis interpunctio editionis Vulgatæ, et canentium commoditati, ob quam eadem interpunctio mutata interdum fuerat, additis Asteriscis consultum. Patrum Sermones et Homiliæ collatæ cum pluribus impressis edi. tionibus, et veteribus manuscriptis, ita multa suppleta, multa emendata atque correcta. Sanctorum Historiæ ex priscis, et probatis auctoribus recognitæ, Rubrica detractis nonnullis, quibusdam abjectis, clarius et commodius explicatæ. Denique omnia magno et longo labore diligenter accurateque ita disposita et expolita, ut quod erat in votis, ad optatum exitum perductum sit. Cum igitur tanta tamque exacta doctorum hominum industria, ne plane in irritum recidat, requirat Typographorum fidem, mandavimus dilecto filio Andreæ Brogiotto, Typographiæ nostræ Apostolicæ Præfecto, procurationem hujus Breviarii in lucem primo edendi ; quod exemplar, qui posthac Romanum Breviarium impresserint, sequi omnes teneantur. Extra Urbem vero nemini licere volumus idem Breviarium in posterum typis excudere, aut evulgare, nisi facultate in scriptis accepta ab Inquisitoribus hæreticæ pravitatis, siquidem inibi fuerint, sin minus ab locorum Ordinariis. Quod si quis quacumque forma contra præscriptam Breviarium Romanum aut Typographus impresserit, aut impressum Bibliopola vendiderit, extra ditionem nostram Ecclesiasticam excommunicationis latæ sententiæ pœnæ subjaceat, a qua nisi a Romano Pontifice (præterquam in mortis articulo constitutus) absolvi nequeat;in alma vero Urbe, ac reliquo Statu Ecclesiastico commorantes quingentorum ducatorum auri de Camera, ac amissionis librorum, et typorum omnium eidem Cameræ applicandorum pœnas, absque alia declaratione irremissibiliter incurrant ; et nihilominus Breviaria sine præ dicta facultate impressa, aut evulgata, eo ipso prohibita censeantur. Inquisitores vero, locorumque Ordinarii facultatem hujusmodi non prius concedant, quam Breviarium tam ante, quam post impressionem cum hoc ipso exemplari, auctori tate nostra vulgato, diligenter contulerint, et nihil in iis additum detractumque cognoverint. In ipsa autem facultate, cujus exemplum in fine aut initio cujusque Breviarii impressum semper addatur, mentionem manu propria faciant absolutæ hujusmodi collationis, repertæque inter utrumque Breviarium conformitatis, sub pœna Inquisitoribus privationis suorum officiorum, ac inhabilitatis ad illa, et alia in posterum obtinenda; Ordinariis vero locorum suspensionis a divinis, ac interdicti ab ingressu Ecclesiæ; eorum vero Vicariis privationis officiorum et beneficiorum suorum, et inhabilitatis ad illa, et alia in posterum obtinenda, necnon excommunicationis absque alia declaratione incurrendæ. Sub iisdem etiam prohibitionibus et poenis comprehendi intendimus et volumus ea omnia, quæ a

X Breviario Romano ortum habent, sive ex parte, sive in totum ; cujusmodi sunt Missalia, Diurna, Officia parva beatæ Virginis, Officia majoris Hebdomadæ, et id genus alia, quæ deinceps non imprimantur, nisi prævia illorum, et cujuslibet ipsorum in dicta Typographia per eumdem Andream impressionem, ut omnino cum Breviario de mandato nostro edito concordent. Injungimus autem Nuntiis nostris ubique locorum degentibus, ut huic negotio diligenter invigilent, cunctaque ad præscriptum hujus voluntatis nostræ confici curent.Nolumus tamen his litteris Breviaria, et alia prædicta, quæ impressa sunt hactenus, prohiberi, sed indemnitati omnium consulentes, tam Typographis et Bibliopolis vendere,quam Ecclesiis, Clericis, aliisque retinere, atque iis uti Apostolica benignitate permittimus et indulgemus.Non obstantibus licentiis,indultis,et privilegiis Breviaria imprimendi quibuscumque, Typographis per Nos seu romanos Pontifices prædecessores nostros hucusque concessis, quæ per præsentes expresse revocamus, et revocata esse volumus; necnon constitutionibus et ordinationibus generalibus et specialibus in contrarium præmissorum quomodocumque editis, confirmatis et approbatis. Quibus omnibus, etiamsi de illis eorumque totis tenoribus specia lis, specifica et expressa mentio habenda esset, tenores hujusmodi præsentibus pro expressis habentes hac vice dumtaxat specialiter, et expresse derogamus, cæterisque contrariis quibuscumque Volumus autem, ut præsentium litterarum nostrarum exemplaribus, etiam in ipsis Breviariis impressis, vel manu alicujus Notarii publici subscriptis, et sigillo alicujus personæ in dignitate ecclesiastica constitutæ munitis, eadem prorsus fides adhibeatur, quæ ipsis praesentibus adhiberetur, si essent exhibitæ vel ostensæ.

Datum Romæ apud S. Petrum sub Annulo Piscatoris die vigesima quinta Januarii, M. DC. XXXI. Pontificatus nostri Anno octavo.

M. R. MARALDUS.

I. Savenier.

« PredošláPokračovať »