Obrázky na stránke
PDF
ePub

BREVIARIUM

ROMANUM.

ROMANUM

EX

DECRETO SS. CONCILII TRIDENTINI

RESTITUTUM

S. PII V. PONTIFICIS MAXIMI

JUSSU EDITUM,

CLEMENTIS VIII. ET URBANI VIII.

AUCTORITATE RECOGNITUM,

CUM OFFICIIS SANCTORUM

NOVISSIME PER SUMMOS PONTIFICES USQUE AD HANC DIEM
CONCESSIS.

[merged small][graphic][subsumed][merged small]

SUMMI PONTIFICIS, S. CONGREGATIONIS DE PROPAGANDA FIDE ET ARCHIEP.

MECHLINIENSIS TYPOGRAPHUS.

M. D. CCC. LXXII.

C

[blocks in formation]

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM.

[ocr errors]

COD a nobis postulat ratio pastoralis officii, in eam curam incumbimus, ut omnes quantum Deo adjutore fieri poterit, sacri Tridentini Concilii decreta exequantur; ac multo id etiam impensius faciendum intelligimus, cum ea quæ in mores inducenda sunt, maxime Dei gloriam, ac debitum Ecclesiastica. rum personarum officium complectuntur. Quo in genere existimamus in primis numerandas esse sacras preces, laudes, et gratias Deo persolvendas, quæ Romano Breviario continentur. Quæ divini Officii formula pia olim ac sapienter a summis Pontificibus, præsertim Gelasio ac Gregorio primis constituta, a Gre gorio autem septimo reformata, cum diuturnitate temporis ab antiqua institu tione deflexisset; necessaria visa res est, quæ ad pristinam orandi regulam conformata revocaretur. Alii enim præclaram veteris Breviarii constitutionem, multis locis mutilatam, alii incertis et alienis quibusdam commutatam, defor marunt plurimi specie Officii commodioris allecti, ad brevitatem novi Breviarii, a Francisco Quignonio tituli sanctæ Crucis in Jerusalem Presbytero Cardinale compositi, confugerunt. Quin etiam in provincias paulatim irrepserat prava illa consuetudo, ut Episcopi in Ecclesiis quæ ab initio communiter cum cæteris veteri Romano more Horas Canonicas dicere ac psallere consuevissent, privatum sibi quisque Breviarium conficerent, et illam communionem uni Deo, una et eadem formula preces et laudes adhibendi, dissimillimo inter se, ac pene cujusque Episcopatus proprio Officio discerperent Hinc illa tam multis in locis divini cultus perturbatio: hinc summa in Clero ignoratio cæremoniarum ac ri. tuum Ecclesiasticorum, ut innumerabiles Ecclesiarum ministri, in suo munere indecore, non sine magna piorum offensione, versarentur. Hanc nimirum orandi varietatem gravissime ferens fel. mem. Paulus Papa Quartus emendare constituerat. Itaque provisione adhibita, ne ulla in posterum novi Breviarii licentia permitteretur, totam rationem dicendi ac psallendi Horas Canonicas ad pristinum morem et institutum redigendam suscepit. Sed eo postea, nondum iis quæ egregie inchoaverat perfectis, de vita decedente, cum a piæ mem. Pio Papa Quarto Tridentinum Concilium, antea varie intermissum, revocatum esset, Patres in illa salutari reformatione ab eodem Concilio constituta, Breviarium ex ipsius Pauli Papæ ratione restituere cogitarunt. Itaque quidquid ab eo in sacro opere collectum, elaboratumque fuerat,Concilii Patribus Tridentum a prædicto Pio Papa missum est. Ubi cum doctis quibusdam et piis viris a Concilio datum esset negotium, ut ad reliquam cogitationem, Breviarii quoque curam adjungerent,instante jam conclusione Concilii, tota res ad auctoritatem judiciumque Romani Pontificis ex decreto ejusdem Concilii relata est: qui illis ipsis Patribus ad id munus delectis, Romam vocatis, nonnullisque in Urbe idoneis viris ad eum numerum adjunctis, rem perficiendam curavit. Verum eo etiam viam universæ carnis ingresso, Nos, ita divina disponente clementia, licet immerito ad Apostolatus apicem assumpti, cum sacrum opus, adhibitis etiam ad id aliis peritis viris, maxime urgeremus, magna in nos Dei benignitate (sic enim accipimus) Romanum hoc Breviarium vidimus absolutum. Cujus ratione dispositionis, ab illis ipsis qui negotio præpositi fuerant, non semel cognita, cum intelligeremus eos in rei confectione ab antiquis Breviariis nobilium Urbis Ecclesiarum, ac nostræ Vaticanæ bibliothecæ, non discessisse, gravesque præterea aliquot eo in genere scriptores secutos esse, ac deinde remotis iis quæ aliena et incerta essent, de propria summa veteris divini officii nihil omisisse: opus probavimus, et Romæ imprimi, impressumque divulgari jussimus. Itaque ut divini hujus Operis effectus re ipsa consequatur, auctoritate præsentium, tollimus in primis et abolemus Breviarium novun a Francisco Cardinale prædicto editum, et in quacumque Ecclesia, Monasterio, Conventu, Ordine, Militia, et loco virorum et mulierum, ctiam exempto, tam a primæva institutione, quam aliter ab hac Sede

*.

« PredošláPokračovať »