Obrázky na stránke
PDF
ePub

careat, interpolatae familiae est. cum autem desint interpolationes capitum XXV, LXXXVI, CXLI, quae in libro Telleriano leguntur, non codici T consociandus est, sed ad familiam librorum DGPv pertinet.

2) Codex Cheltenhamensis, numero 12,352 signatus, X, siue potius XI saeculo scriptus. ad originem libri uerba, quae in margine primi folii leguntur, spectant: Liber ecclie Seu remachi Stabulen. continet Epistulam, cuius uariam lectionem in adnotatione sub littera m addidi, indicem capitum, Excerpta integra. qui codex cum capita eadem habeat, quae MV, capitibus autem, quae DGP v et T soli exhibent, careat, familiae codicum M V adnumerandus est. sed a manu correctoris foedatus est, qui scripturis m. 1 erasis codicis alicuius lectiones in eorum locum substituit.

3) Codex A brincensis n. 35, XI saeculo scriptus, Excerpta Eugippii in tres libros distributa continet, sicut A. Schöne, qui quaedam meum in usum excerpsit, mecum communicauit. alterius libri initium deest, cum inter folia 86 et 87 tres schedae reuulsae sint. Excerpta autem prorsus locis suis mota atque ita conturbata exhibet, ut uix operae pretium sit enarrare, quo ordine singula capita se excipiant, praesertim cum in hoc libro nihil boni inueniatur.

4) Codex Parisinus 12,228, olim Sangermanensis, XII saeculo scriptus. ad originem eius uerba in folio 1 posita spectant: liber ser petri antique corbeic. 4 furatus fuerit anathema sit. continet foliis 141 non solum capita, quae Eugippius ex singulis S. Augustini libris compilauit, sed in fine libri etiam sermonem Fulgentii, episcopi Ruspensis: Item de caritate. Incipit sermo ser Fulgentii epr. Quantum cupio scr ure debitum reddere cet., qui est sermo V ed. Migne. qui codex cum capita 1024, 351 355 exhibeat, iis autem capitibus, quae Vaticani et Mediomontani propria sunt, careat, interpolatae familiae adnumerandus est. cum autem capita eodem ordine atque in libro Telleriano decurrant et capita XXV, LXXXVI, CXLI, alia iisdem interpolationibus, quibus in T, aucta sint, non ad familiam codicum DGPV pertinet, sed artissima

cognatione cum codice T coniunctus est. ueri igitur simile est hunc codicem et Tellerianum ex eodem codice parente originem traxisse.

5) Codex Parisin us n. 2111, olim Colbertinus, XI et XIII saeculo scriptus. maxima pars libri, i. e. fol. 12-191′ saeculo XI exarata est, quasdam autem codicis particulas, quae casu aliquo interierant, i. e. fol. 1 — 11, 192 — 197', manus XIII s. suppleuit. hic codex dimidiam tantum Excerptorum partem continet: ultimum eius caput est CLXXIIII, quod est huius editionis cap. CLVIIII. sequens caput CLXVIIII (sic), cuius sola inscriptio in codice seruata est, in nullo alio uetusto libro extat: In miraculo de V panibus queadm inter se omnes IIII euangelistę consentiunt; legitur tamen in editione principe Ioannis Heroldi.

6) Codex Taurinensis XLVIII d. 4. 24, formae maximae, XII s. exaratus. continet Epistulam, indicem capitum, Excerpta, quae eodem ordine, quo in DGPv, se secuntur. contuli Epistulam, cuius uariam lectionem sub littera t in adnotatione adieci, capita 1 — 21, 172 — 174, quorum uariam scripturam non adnotaui, cum nihil ad emendanda uerba ex iis redundet.

7) Alteram partem Excerptorum Eugippii codex Oxoniensis Laud. misc. 584, VIIII saeculo scriptus, exhibet. in catalogo fertur sub titulo: Anonymi Excerpta. continet foliis 133 Excerptorum capita 119 inde ab epistula ad Consentium de trinitate (cap. CCXXIII p. 714 h. ed.) usque ad sermonem de laude caritatis. liber a correctore quodam turpiter correctus in recensendis Excerptis nullius momenti est.

8) Codex Vaticanus 520, XIIII s. scriptus, Excerpta praeter Epistulam et indicem capitum eodem atque in DGPv ordine decurrentia continet.

princeps

Excerpta Eugippii primo ab Ioanne Herold Acropolita Editio Basileae 1542 edita sunt sub hoc titulo: D. Eugyppii abbatis Aphricani Thesaurorum ex d. Augustini Operibus, mille ante annos, ingenti labore de emendatissimis exemplaribus selectorum cet., quae editio anno sequenti 1543 Venetiis, hoc saeculo in tomo LXII patrologiae latinae Mignianae repetita est. atque

Ioannes quidem Herold in edendis Excerptis, sicut ipse profitetur, codice aliquo Colmariensi usus est: qui codex nisi idem est atque Parisinus 12,228, certe intima necessitudine cum familia codicum Telleriani et Parisini cohaeret, cum caput 355 De prouidentia dei bis in codice Parisino et in editione principe legatur, praeterea in fine Excerptorum post sermonem de laude caritatis sermo V Fulgentii episcopi Ruspensis de caritate additus sit.

In constituendis autem uerbis Excerptorum Eugippii fidem codicis omnium antiquissimi atque praestantissimi secutus iis tantummodo locis aliunde remedia petiui, ubi scriptura ipsius codicis Vaticani sana non esse uidebatur. cur hunc potissimum librum ducem secutus sim, alio loco copiosius explicabo. earum autem lectionum, quae a Vaticano traditae sunt, ita tenax eram, ut ne in formis quidem uulgaribus a Vaticano traditis, uelut de non fuerit (p. 262, 24) erat de (696, 12) triena (571, 15), aliis quidquam mutarem. res orthographicas ex uetustissimis tantummodo libris adnotaui, in codicibus VIIII et X saeculi neglexi. quae capita in libris interpolatis DGPV et T solis leguntur, in Vaticano autem desiderantur, ea uncinis inclusa et numero tantum arabico signata addidi. si autem in his sunt quae displiceant quae sane sunt plurima lectores et propter magnum huius operis ambitum et quod singulos Augustini locos e contextu reuulsos tractare atque emendare difficillimum est, beneuole ueniam dabunt.

Restat, ut uiris, qui me in adornanda hac editione adiuuerunt, gratias maximas agam, H. Sedlmayer, F. Weihrich, collegis optimis, A. Engelbrecht, Leopoldo Delisle, qui non solum mihi copias bibliothecae Nationalis Parisinae, cui praeest, utendas concessit, sed etiam librum Desnoyersii suppeditauit, in primis autem Guilelmo Hartelio, qui, qua est in his litteris doctrina et propensa erga me uoluntate et humanitate, consilio et re mihi semper adfuit.

Vindobonae Kal. Ian. 1885.

P. Knöll

EVGIPPII

EXCERPTA EX OPERIBVS

S. AVGVSTINI.

auctoritate firmantes tanto maiori studio semper amplexi sunt, quanto ampliori solacio his usos se fuisse testantur. nam contra multos hostes ecclesiae dimicantes et maxime contra uersipelles inimicos gratiae dei doctrina eius instructi uel potius eadem inlustrati gratia semper exstitere uictores: cuius uictoriae 5 praemia in tantum donante deo posteris prosunt, ut et ieiunos copiosius pascant et fortes armis spiritalibus muniant. catholica si quidem diuinae legis explanatio non solum esurientibus alimonia sed et dimicantibus efficitur armatura. nec immerito uicarii illius, cui pascendas oues dominus ore proprio com- 10 mendauit, compastoralis officii socium copiosa gregi dominico de pratis scripturarum pabula procurantem peramplius dilexerunt, suum uerissime putantes bonum quod per fraternam scientiam gratulabantur inuentum, scientes hunc intellegibilem ad condiendos animos salem etiam pecoribus abiectissimis pro- 15 futurum. quorum omnium ego prorsus abiectior ex aliquantis eiusdem beati uiri praeclaris operibus perpauca ruminando quodam modo lambendoque decerpsi, quae praestantibus amicis integra legeram: nam omnia illius habere uel inuenire quis possit? nonnulla ergo legenti mihi atque habere cupienti 20 quia facultas minime suppetebat, idcirco quaedam uelut ex ingenti prato floribus asperso caelestibus ex librorum eius quae data est copia inops aegerque conlegi: inops scilicet peritia, aeger offensa, uel informari tanta doctrina cupiens uel sanari. ueritatem namque sententiae Salomonis, qua ait: fauus 25 mellis uerba prudentiae, dulcedo animae, sanitas ossuum, in supra dicti uiri dulcissima et sanissima eruditione persensi. pauca proinde quae congessi non solum mihi qui sensu censuque sum pauper sed etiam his qui utroque praediti sunt munere profutura confido. nam cum in manus eorum 30

[blocks in formation]
« PredošláPokračovať »