Obrázky na stránke
PDF
ePub

propitius capitur: capitur autem habitans ab aliis amplius, ab aliis minus.

De ipso uero capite nostro apostolus ait: quia in ipso habitat omnis plenitudo diuinitatis corporaliter. 5 non ideo corporaliter, quia corporeus est deus, sed aut uerbo translato usus est, tamquam in templo manu facto non corporaliter, sed umbraliter habitauerit, id est praefigurantibus signis

nam illas omnes obseruationes umbras futurorum uocat etiam ipso translato uocabulo; summus enim deus, 10 sicut scriptum est, non in manu factis templis habitat

aut certe corporaliter dictum est, quia et in Christi corpore, quod assumsit ex uirgine, tamquam in templo habitat deus. hinc est enim, quod Iudaeis signum petentibus cum

dixisset: soluite templum hoc, et in triduo resusci15 tabo illud, euangelista quid hoc esset consequenter exponens ait: hoc autem dicebat de templo corporis sui.

Quid ergo est ? hocine interesse arbitramur inter caput et membra cetera, quod in quolibet quamuis praecipuo membro,

uelut in aliquo magno propheta, aut apostolo, quamuis diui20 nitas habitet, non tamen sicut in capite, quod est Christus,

omnis plenitudo diuinitatis? nam et in nostro corpore inest sensus singulis membris, sed non tantus, quantus in capite, ubi prorsus omnis est quinquepertitus. ibi enim et uisus est

et auditus et olfactus et gustus et tactus, in ceteris autem 26 solus est tactus. an etiam praeter hoc, quod tamquam in

templo in illo corpore habitat omnis plenitudo diuinitatis, est aliud quod intersit inter illud caput et cuiuslibet membri excellentiam ? est plane, quod singulari quadam susceptione

hominis illius una facta est persona cum uerbo. de nullo enim 30 sanctorum dici potuit aut potest aut poterit: uerbum caro

factum est; nulluş sanctorum qualibet praestantia gratiae

[blocks in formation]

unigeniti nomen accepit, ut quod est ipsum dei uerbum ante saecula, hoc simul cum assumto homine diceretur. singularis est illa susceptio nec cum hominibus aliquibus sanctis quantalibet sapientia et sanctitate praestantibus ullo modo potest esse communis. ubi diuinae gratiae satis perspicuum clarum- 5 que documentum est. quis enim tam sacrilegus, ut audeat affirmare aliquam posse animam per meritum liberi arbitrii ut alter sit Christus efficere? ut ergo ad personam uerbi unigeniti pertineret, quo pacto per liberum arbitrium communiter omnibus et naturaliter datum una sola anima meru- 10 isset, nisi hoc singularis gratia praestitisset, quam fas est praedicare nefasque de ea iudicare ?

Haec si pro uiribus nostris, quantum dominus adiuuit, rite tractauimus, quando deum ubique praesentem et non spatiis distantibus quasi aliqua mole uel distentione diffusum, sed 15 ubique totum cogitare te extendis, auerte mentem ab omnibus imaginibus corporum, quas humana cogitatio uoluere consueuit. non enim sic sapientia, sic iustitia, non sic denique caritas cogitatur, de qua scriptum est: deus caritas est. cum uero eius habitationem cogitas, unitatem cogita congregationemque ao sanctorum, maxime in caelis, ubi propterea praecipue dicitur habitare, quia ibi fit uoluntas eius perfecta eorum in quibus habitat oboedientia; deinde in terra, ubi aedificans habitat domum suam in fine saeculi dedicandam; Christum autem deum nostrum, unigenitum dei filium, aequalem 25 patri eundemque hominis filium, quo maior est pater, ut ubique totum praesentem esse non dubites tamquam deum et

19 I 10. 4, 8

quo G1

2 singularis GPV: singularis ergo p? 3 aliquibus GP: aliquis V

6 sacrilegus V: sit sacrilegus P 9 quo G'PV: et

11 fas GV: uas P 12 nefasque de ea V: de qua nefas (nec fas G») est uelle GʻP de qua est uelle G' 13 adiuuit PV: adiuuet G adiuuat G3 rite P?V: recte Pi 15 distentione V: districtione P 16 cogitare te extendis G: cogitaret extendi V cogitare* extendis (t ras.) P 18 sic iustitia V: non iustitia GP 20 cogita] cogitas P 23 oboedientia* (m ras.) P 25 deum P: dominum GP

in eodem templo dei esse tamquam inhabitantem deum et in loco aliquo caeli propter ueri corporis modum.

CCCXIIII.

DE VNIVS VXORIS VIRO EPISCOPO ORDINANDO. EX LIBRO DE 5

BONO CONIVGALI.

Quod est cibus ad salutem corporis, hoc est concubitus ad 339 salutem generis, et utrumque non est sine delectatione carnali.

Diuersa opera patrum non faciebat nisi diuersitas temporum. 10 sic autem necesse erat, ut carnaliter cobirent etiam non car

nales prophetae, sicut necesse erat, ut carnaliter uescerentur etiam non carnales apostoli.

Ecclesiae dispensatorem non licere ordinari nisi unius uxoris uirum acutius intellexerunt qui nec eum qui catechumenus 15 uel paganus habuerit alteram ordinandum esse censuerunt.

de sacramento enim agitur, non de peccato. nam in baptismo peccata omnia dimittuntur. sed qui dixit: si acceperis uxorem, non peccasti, et si napserit uirgo, non

peccat, et: quod uult faciat; non peccat; nubat, 20 satis declarauit nuptias nullum esse peccatum. propter sacra

menti autem sanctitatem sicut femina, etiam si catechumena fuerit uitiata, non potest post baptismum inter dei uirgines consecrari, ita non absurde uisum est eum qui excessit uxorum

numerum singularem non peccatum aliquod commisisse, sed 25 normam quandam sacramenti amisisse, non ad uitae bonae

meritum, sed ad ordinationis ecclesiasticae signaculum neces

17 I Cor. 7, 28

19 I Cor. 7, 36

1 templo a: templum GPV 3 cap. CCCXXVIIII P CCCXXVI G CCCXXXI v 9 sed diuersa (sed del. m. 2) P 10 coirent G Р 14 acutius V: quod acutius P cathecuminus V

15 censuerunt GP: consueuerunt V 16 nam — peccata GP: om. V 17 acciperis V 21 cathecumina V 23 uxorum GP: uxorem V 26 necessarium PV: necessariam a

sarium. ac per hoc, sicut plures antiquorum patrum uxores significauerunt futuras nostras ex omnibus gentibus ecclesias uni uiro subditas Christo, ita noster antistes unius uxoris uir significat ex omnibus gentibus unitatem uni uiro subditam Christo; quae tunc perficietur, cum reuelauerit occulta tene- 5 brarum et cetera. nunc autem sunt manifestae, sunt latentes dissensiones, etiam salua caritate inter eos qui in unum et unum futuri sunt; quae tunc utique nullae erunt. itaque sicut duobus dominis pluribusue seruire, sic a uiuo uiro in alterius transire conubium nec tunc licuit nec nunc licet nec 10 umquam licebit. apostatare quippe ab uno deo et ire in alterius adulterinam superstitionem semper est malum. nec causa ergo numerosioris prolis fecerunt sancti nostri quod Cato dicitur fecisse Romanus, ut traderet uiuus uxorem etiam alterius domum filiis impleturam. in nostrarum quippe nuptiis 15 plus ualet sanctitas sacramenti quam fecunditas uteri.

CCCXV.

DE NOCTYRNA INLVSIONE, EX EODEM LIBRO.

340 Multa lex ponit in sacramentis et umbris futurorum. quae

dam ergo in semine materialis informitas, quae formata 20 corpus hominis redditura est, in significatione posita est uitae informis et ineruditae. a qua informitate quoniam oportet hominem doctrinae forma et eruditione mundari, in huius rei signum illa purificatio praecepta est post seminis emissionem. neque enim et in somnis peccato fit, et tamen etiam ibi prae- 25 cepta est purificatio. aut si et hoc peccatum quisquam putat,

5 I Cor. 4, 5

7 in unum et unum PV: unum et in unum GP1 8 nullae P: nulla V 10 nunc V: tunc P 14 uiuus G'P?: ninos Gi diuis V unius Pi 17 cap. CCCXXX PCCCXXVII G CCCXXXII v 18 ex eodem V: item ex P libro] l. de bono coniugali P 22 quoniam oportet hominem GP: op. h. quoniam V 25 in somnis (om. et) P 26 et hoc V: hoc P

non arbitrans accidere nisi ex aliquo huius modi desiderio, quod procul dubio falsum est, numquid et solita mensuum peccata sunt feminarum ? a quibus tamen eadem legis uetustas praecipit expiari non nisi propter ipsam materialem informi5 tatem, quae facto conceptu tamquam in aedificationem corporis additur. ac per hoc, cum informiter fluit, significari per illam lex uoluit animum sine disciplinae forma indecenter fluidum ac dissolutum, quem formari oportere significat, cum

talem fluxum corporis iubet purificari. postremo numquid et 10 mori peccatum est aut mortuum sepelire non etiam bonum

opus humanitatis est? et tamen purificatio et inde mandata est, quia et mortuum corpus uita deserente non peccatum est, sed peccatum significat animae desertae a iustitia.

CCCXVI.

15 DE VIRTVTE ANIMI VEL LATENTE VEL MANIFESTA. EX EODEM

LIBRO DE BONO CONIVGALI.

Continentia non corporis, sed animi uirtus est. uirtus autem 341 animi aliquando in opere manifestatur, aliquando in habitu

latet: sicut martyrii uirtus eminuit apparuitque tolerando 20 passiones. sed quam multi sunt in eadem uirtute animi, quibus

temtatio deest, qua id quod intus est in conspectu dei, etiam in hominum procedat ?

Et Timotheo ita relaxata est corporis utilitas uinum bibendi, ut maneret in habitu animus continendi. ipse est enim habi25 tus, quo aliquid agitur, cum opus est. cum autem non agitur,

potest agi, sed non opus est.

3 cf. Leu. 15, 19

11 cf. Num. 19, 11

23 cf. I Tim. 5, 23

1 accidere V: accedere P 2 solita V: soluta P mensuum PV (cf. Rönsch p. 265): menstrua a 3 eadem V: eas eadem P 4 praecepit P 5 conceptu a: concepto PV aedificatione P 8 fluidum V: fluuidum P 14 cap. CCCXXXI P CCCXXVIII G CCCXXXIII v 15 bel latente (b in v corr. m. 2) V 16 bono] bo" (no add. m. 2) V 20 uirtutem V 21 deest GP: deesse V qua P: quam V quia G 24 habitu animus V: animo habitus P anima hominis (uirtus add. m. 2) G VIIII.

64

« PredošláPokračovať »