Obrázky na stránke
PDF
ePub

erimus, quoniam uidebimus eum sicuti est. nunc uero quamdiu corpus quod corrumpitur adgrauat animam et uita humana super terram tota temtatio est, non iustificatur in conspectu eius omnis uiuens in comparatione iustitiae, qua aequabimur angelis, et gloriae, quae reuelabitur in nobis. de morte autem 5 animae a morte corporis distinguenda quid plura commemorem, cum dominus in euangelica sententia utramque mortem cuiuis facile discernendam posuerit, ubi ait: sine mortuos sepelire mortuos suos? sepeliendum quippe corpus mortuum erat; sepultores autem eius per infidelitatem impietatis 10 in anima mortuos intellegi uoluit, quales excitantur cum dicitur: surge qui dormis et exsurge a mortuis, et inluminabit te Christus. detestatur autem quandam mortem apostolus dicens de uidua: quae autem in deliciis agit uiuens mortua est. anima igitur iam pia, quae fuit impia, 15 propter iustitiam fidei dicitur ex morte reuixisse atque uiuere. corpus autem non tantum moriturum propter animae abscessum qui futurus est, sed propter tantam infirmitatem carnis et sanguinis quodam loco in scripturis etiam mortuum dicitur loquente apostolo: corpus quidem, inquit, mortuum est 20 propter peccatum, spiritus autem uita est propter iustitiam. haec uita ex fide facta est, quoniam iustus ex fide uiuit. sed quid sequitur? si autem spiritus eius qui suscitauit Iesum ex mortuis babitat in uobis, qui suscitauit Iesum Christum a mortuis uiuificabit 25 et mortalia corpora uestra per inhabitantem spiritum eius in uobis. huic ergo duplae morti nostrae saluator

[blocks in formation]

impendit simplam suam et ad faciendam utramque resurrectionem nostram in sacramento et exemplo praeposuit et proposuit unam suam. neque enim fuit peccator aut impius, ut ei tamquam spiritu mortuo in interiore homine renouari opus s esset et tamquam resipiscendo ad uitam iustitiae reuocari; sed indutus carne mortali et sola moriens, sola resurgens, ea sola nobis ad utrumque concinuit, cum in ea fieret interioris hominis sacramentum, exterioris exemplum. interioris enim hominis nostri sacramento data est uox illa pertinens ad mortem 10 animae nostrae significandam non solum in psalmo uerum etiam in cruce: deus meus, deus meus, ut quid me dereliquisti? cui uoci congruit apostolus dicens: scientes quia uetus homo noster simul crucifixus est, ut euacu etur corpus peccati, ut ultra non seruiamus peccato. 15 crucifixio quippe interioris hominis paenitentiae dolores intelleguntur et continentiae quidam salubris cruciatus, per quam mortem mors impietatis perimitur, in qua nos non relinquit deus. et ideo per talem crucem euacuatur corpus peccati, ut iam non exhibeamus membra nostra arma iniquitatis peccato, 20 quia et interior homo si utique renouatur de die in diem, profecto uetus est antequam renouetur. intus namque agitur quod idem apostolus dicit: exuite uos ueterem hominem et induite nouum. quod ita consequenter exponit: quapropter deponentes mendacium loquimini ueri25 tatem. ubi autem deponitur mendacium nisi intus, ut habitet in monte sancto dei qui loquitur ueritatem in corde suo?

13

11 Ps. 21, 1. Matth. 27, 46 12 Rom. 6, 6
20 cf. II Cor. 4, 16

proposuit om. P interiorem D

22 Eph. 4, 22 sqq.

19 cf. Rom. 6, 26 cf. Ps. 14, 1 sq.

1 resuscitationem T 2 et prius om. DG1v; et exemplo om. P1 proposuit GT: pposuit DG'v 4 in om. G'v hominem D homini T renouare DG1P1 renouari G'PTv renouare D1 6 intus D interiores D1G1

et

5 resi

7 con

8 enim om. T 9 illa uox T 12 uoce D

13 euacueretur T

15 do

17 perimetur Pv perhimetur D'G' derelinquet D2

21 renouatur v pr.

22 item DGv

25 in

piscendam T

cinnuit PT

11 ut ante in add. D

loris D'G'

19 arma om. Gv

habitet G'T

resurrectio uero corporis domini ad sacramentum interioris resurrectionis nostrae pertinere ostenditur, ubi postquam resurrexit ait mulieri: noli me tangere; nondum enim ascendi ad patrem meum. cui mysterio congruit apostolus dicens: si autem resurrexistis cum Christo, quae s sursum sunt quaerite, ubi Christus est ad dexteram dei sedens; quae sursum sunt sapite. hoc est enim Christum non tangere nisi cum ascenderit ad patrem, non de Christo carnaliter sapere. iam uero ad exemplum mortis exterioris hominis nostri dominicae carnis mors pertinet, quia 10 per talem passionem maxime hortatus est seruos suos, ut non timeant eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere. propter quod dicit apostolus: ut suppleam quae desunt pressurarum Christi in carne mea. et ad exemplum resurrectionis exterioris hominis nostri pertinere 15 inuenitur resurrectio corporis domini, quia discipulis ait: palpate et uidete, quia spiritus ossa et carnem non habet, sicut me uidetis habere. et unus ex discipulis etiam cicatrices eius contrectans exclamauit dicens: dominus meus et deus meus! et cum illius carnis tota 20 integritas appareret, demonstratum est in eo quod suos exhortans dixerat: capillus capitis uestri non peribit. unde enim primo: noli me tangere; nondum enim ascendi ad patrem meum? et unde antequam ascendat ad patrem a discipulis tangitur, nisi quia illic insinuabatur 25 interioris hominis sacramentum, hic praebebatur exterioris exemplum? anne forte quisquam ita est absurdus atque auersus a uero, ut audeat dicere a uiris eum tactum antequam ascenderet, a mulieribus autem cum ascendisset? propter hoc

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

exemplum futurae nostrae resurrectionis in corpore, quod praecessit in domino, dicit apostolus: initium Christus, deinde qui sunt Christi. de corporis enim resurrectione illo loco agebatur, propter quam etiam dicit: transfigurabit 5 corpus humilitatis nostrae conforme corpori gloriae suae. una ergo mors nostri saluatoris duabus mortibus nostris saluti fuit et una eius resurrectio duas nobis resurrectiones praestitit, cum corpus eius in utraque re, id est et in morte et in resurrectione, et sacramento interioris ho10 minis nostri et exemplo exterioris medicinali quadam conuenientia ministratum est.

DE

DIABOLO ET

MEDIATORE AD

MEDIATORE AD MORTEM
VITAM CHRISTO IESV. EX EODEM LIBRO IIII T. X.

Deinde id ipsum quod mediator est, per quem reconciliamur 13 15 deo, sic indicat: ego, inquit, in eis et tu in me, ut sint consummati in unum. haec est uera pax et cum creatore nostro nobis firma conexio purgatis et reconciliatis per mediatorem uitae, sicut maculati et alienati ab eo recesseramus per mediatorem mortis. sicut enim diabolus superbus hominem 20 superbientem perduxit ad mortem, ita Christus humilis hominem oboedientem reduxit ad uitam; quia sicut ille elatus. cecidit et deiecit consentientem, sic iste humiliatus surrexit et erexit credentem. quia enim non peruenerat diabolus quo ipse perduxerat-mortem quippe spiritus in impietate gestabat, 25 sed mortem carnis non subierat, quia nec indumentum susceperat magnus homini uidebatur princeps in legionibus daemonum, per quos fallaciarum regnum exercet, sic hominem

[ocr errors]
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

per elationis typhum potentiae quam iustitiae cupidiorem aut per falsam philosophiam magis inflans aut per sacra sacrilega inretiens, in quibus etiam magicae fallaciae curiosiores superbioresque animas deceptas inlusasque praecipitans subditum tenet, pollicens etiam purgationem animae per eas quas Teleràs appellant, transfigurando se in angelum lucis per multiformem machinationem in signis et prodigiis mendacii.

DE FACILITATE LVDIFICATIONVM, QVIBVS HOMINES IMMVNDI SPIRITVS FALLVNT. EX EODEM LIBRO III т. XI.

14 Facile est enim spiritibus nequissimis per aeria corpora 10 facere multa quae mirentur animae terrenis corporibus adgrauatae etiam melioris affectus. si enim corpora ipsa terrena nonnullis artibus et exercitationibus modificata in spectaculis theatricis tanta miracula hominibus exhibent, ut hi qui numquam talia uiderunt narrata uix credant, quid magnum est 15 diabolo et angelis eius de corporeis elementis per aeria corpora facere quae caro miretur aut etiam occultis inspirationibus ad inludendos humanos sensus phantasmata imaginum machinari, quibus uigilantes dormientesque decipiat uel furentes exagitet? sed sicut fieri potest ut homo uita ac moribus melior 20 spectet nequissimos homines uel in fune ambulantes uel multimodis motibus corporum multa incredibilia facientes nec ullo modo tale aliquid facere concupiscat nec eos propterea sibi

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
« PredošláPokračovať »