Obrázky na stránke
PDF
ePub

340

sarium. ac per hoc, sicut plures antiquorum patrum uxores significauerunt futuras nostras ex omnibus gentibus ecclesias uni uiro subditas Christo, ita noster antistes unius uxoris uir significat ex omnibus gentibus unitatem uni uiro subditam Christo; quae tunc perficietur, cum reuelauerit occulta tene- 5 brarum et cetera. nunc autem sunt manifestae, sunt latentes dissensiones, etiam salua caritate inter eos qui in unum et unum futuri sunt; quae tunc utique nullae erunt. itaque sicut duobus dominis pluribusue seruire, sic a uiuo uiro in alterius transire conubium nec tunc licuit nec nunc licet nec 10 umquam licebit. apostatare quippe ab uno deo et ire in alterius adulterinam superstitionem semper est malum. nec causa ergo numerosioris prolis fecerunt sancti nostri quod Cato dicitur fecisse Romanus, ut traderet uiuus uxorem etiam alterius domum filiis impleturam. in nostrarum quippe nuptiis 15 plus ualet sanctitas sacramenti quam fecunditas uteri.

CCCXV.

DE NOCTVRNA INLVSIONE, EX EODEM LIBRO.

Multa lex ponit in sacramentis et umbris futurorum. quaedam ergo in semine materialis informitas, quae formata 20 corpus hominis redditura est, in significatione posita est uitae informis et ineruditae. a qua informitate quoniam oportet hominem doctrinae forma et eruditione mundari, in huius rei signum illa purificatio praecepta est post seminis emissionem. neque enim et in somnis peccato fit, et tamen etiam ibi prae- 25 cepta est purificatio. aut si et hoc peccatum quisquam putat,

5 I Cor. 4, 5

8 nullae P:

14 uiuus GP: uiuos G1 uiuis

7 in unum et unum PV: unum et in unum GP1 nulla V 10 nunc V: tunc P V unius P1 17 cap. CCCXXX P CCCXXVII G CCCXXXII v 18 ex eodem V: item ex P libro] 1. de bono 22 quoniam oportet hominem GP: op. h. quoniam ▼ (om. et) P

26 et hoc V: hoc P

coniugali P

25 in somnis

non arbitrans accidere nisi ex aliquo huius modi desiderio, quod procul dubio falsum est, numquid et solita mensuum peccata sunt feminarum? a quibus tamen eadem legis uetustas praecipit expiari non nisi propter ipsam materialem informi5 tatem, quae facto conceptu tamquam in aedificationem corporis additur. ac per hoc, cum informiter fluit, significari per illam lex uoluit animum sine disciplinae forma indecenter fluidum ac dissolutum, quem formari oportere significat, cum talem fluxum corporis iubet purificari. postremo numquid et 10 mori peccatum est aut mortuum sepelire non etiam bonum opus humanitatis est? et tamen purificatio et inde mandata est, quia et mortuum corpus uita deserente non peccatum est, sed peccatum significat animae desertae a iustitia.

CCCXVI.

15 DE VIRTVTE ANIMI VEL LATENTE VEL MANIFESTA. EX EODEM LIBRO DE BONO CONIVGALI.

Continentia non corporis, sed animi uirtus est. uirtus autem 341 animi aliquando in opere manifestatur, aliquando in habitu latet: sicut martyrii uirtus eminuit apparuitque tolerando 20 passiones. sed quam multi sunt in eadem uirtute animi, quibus temtatio deest, qua id quod intus est in conspectu dei, etiam in hominum procedat?

Et Timotheo ita relaxata est corporis utilitas uinum bibendi, ut maneret in habitu animus continendi. ipse est enim habi25 tus, quo aliquid agitur, cum opus est. cum autem non agitur, potest agi, sed non opus est.

3 cf. Leu. 15, 19 11 cf. Num. 19, 11

23 cf. I Tim. 5, 23

2 solita V: soluta P

mensuum

1 accidere V: accedere P PV (cf. Rönsch p. 265): menstrua a 3 eadem V: eas eadem P 4 praecepit P 5 conceptu a concepto PV aedificatione P 8 fluidum V: fluuidum P 14 cap. CCCXXXI P CCCXXVIII G 15 bel latente (b in v corr. m. 2) V 16 bono]

CCCXXXIII v

no

bo" (no add. m. 2) V

20 uirtutem V

21 deest GP: deesse V qua P: quam V quia G 24 habitu animus V: animo habitus P

uirtus

anima hominis (uirtus add. m. 2) G

VIIII.

64

342

Num igitur non erat in Christo continentiae uirtus a cibo et potu, quanta erat in Iohanne baptista, ut diceretur: ecce homo uorax et potator uini? numquid non talia dicuntur in domesticos eius, patres nostros, ex alio genere utendi terrenis, quantum ad concubitum pertinet: ecce homines libidinosi et immundi, amatores feminarum et lasciuiarum?

Et iustificata est sapientia a filiis suis, qui uident continentiae uirtutem in habitu animi semper esse debere, in opere autem pro rerum ac temporum opportunitate manifestari.

10

Cum ergo colloquiis malis dicitur continenti et nuptias recusanti: „tu ergo melior quam Abraham?" dicat: „ego quidem non sum melior quam Abraham; melior est castitas caelibum quam castitas nuptiarum: quarum Abraham unam habebat in usu, ambas in habitu. caste quippe coniugaliter uixit; 15 esse autem caste sine coniugio potuit, sed tunc non oportuit. ego uero facilius non utor nuptiis, quibus est usus Abraham, quam sic utor nuptiis, quemadmodum est usus Abraham. quod enim ego nunc ago, melius ille egisset, si tunc agendum esset."

CCCXVII.

NEMO ASCENDIT IN CAELVM ET CETERA, ET: SICVT MOSES EXALTAVIT SERPENTEM IN HEREMO. EX LIBRO

DE BAPTISMO PARVVLORVM PRIMO.

Nemo, inquit, ascendit in caelum, nisi qui de caelo descendit, filius hominis, qui est in caelo.25 sic, inquit, fiet generatio spiritalis, ut sint caelestes homines ex terrenis, quod adipisci non poterunt, nisi membra mea

2 (et 7) Matth. 11, 19

1 num GP:

nam V

12

om. V
melior est GP

21 (et 24) Io. 3, 13 sq.

11 et nuptias recusanti (recussanti P1) GP: ego GV: ego (r ras.) P 13 melior est V: sed castitas GP: caritas V; om. P1 15 castae V 16 sine GPV: nisi P' supr. uers. 18 usus (om. est) P CCCXXXII P CCCXXVIIII G CCCXXXIIII v 22 moyses GP haeremo V

24 inquit V: om. P

20 cap.

[ocr errors]

efficiantur, ut ipse ascendat qui descendit, quia nemo ascendit nisi qui descendit. nisi ergo in unitatem Christi omnes mutandi leuandique concurrant, ut Christus, qui descendit, ipse ascendat, non aliud deputans corpus suum, id est ecclesiam suam, 5 quam se ipsum quia de Christo et ecclesia uerius intellegitur: erunt duo in carne una; de qua re ipsa dixit: igitur iam non duo, sed una caro ascendere omnino non poterunt, quia nemo ascendit in caelum, nisi qui de caelo descendit, filius hominis, qui est in caelo. 10 quamuis enim in terra factus est filius hominis, diuinitatem tamen suam, qua in caelo manens descendit ad terram, non indignam censuit nomine filii hominis, sicut carnem suam dignatus est nomine filii dei, ne quasi duo Christi accipiantur, unus deus et alter homo, sed unus atque idem deus et 15 homo: deus, quia in principio erat uerbum et deus erat uerbum, homo, quia uerbum caro factum est et habitauit in nobis. ac per hoc per distantiam diuinitatis et infirmitatis filius dei manebat in caelo, filius hominis ambulabat in terra; per unitatem uero personae, qua utraque 20 substantia unus Christus est, et filius dei ambulabat in terra et idem ipse filius hominis manebat in caelo. fit ergo credibiliorum fides ex incredibilioribus creditis. si enim diuina substantia longe distantior atque incomparabili diuersitate sublimior potuit propter nos ita suscipere humanam substan25 tiam, ut una persona fieret ac sic filius hominis, qui erat in terra per carnis infirmitatem, idem ipse esset in caelo per participatam carnis diuinitatem: quanto credibilius alii homines. sancti et fideles eius fiunt cum homine Christo unus Christus, ut omnibus per eius hanc gratiam societatemque ascendentibus 30 ipse unus Christus ascendat in caelum, qui de caelo descendit? sic et apostolus ait: sicut in uno corpore multa mem

[blocks in formation]

3 leuandique V: lauandique P 6 ipsa V: ipse GP

[blocks in formation]

10 est

accipiantur PV: ista

bra habemus, omnia autem membra corporis, cum sint multa, unum corpus, ita et Christus. non dixit: ita et Christi, id est corpus Christi uel membra Christi, sed: ita et Christus, unum Christum appellans caput et corpus.

Magna haec et mira dignatio. quae quoniam fieri non potest 5 nisi per remissionem peccatorum, sequitur et dicit: et sicut Moses exaltauit serpentem in deserto, ita exaltari oportet filium hominis, ut omnis, qui crediderit in eum, non pereat, sed habeat uitam aeternam. quid tunc in deserto factum sit nouimus: serpentum morsibus 10 multi moriebantur; tunc populus peccata sua confitens per Mosen deprecatus est dominum, ut hoc ab eis uirus auferret. ac sic Moses ex praecepto domini exaltauit in deserto aeneum serpentem admonuitque populum, ut illum exaltatum quisquis a serpente morderetur attenderet; hoc facientes continuo sana- 15 bantur. quid est exaltatus serpens nisi mors Christi eo significandi modo, quo per efficientem id quod efficitur significatur? a serpente quidem mors uenit, qui peccatum, quo moreretur, homini persuasit. dominus autem in carnem suam non peccatum transtulit tamquam uenenum serpentis, sed tamen trans-20 tulit mortem, ut esset in similitudine carnis peccati poena sine culpa, unde in carne peccati et culpa solueretur et poena. sicut ergo tunc qui conspiciebat exaltatum serpentem, et a ueneno sanabatur et a morte liberabatur, sic nunc qui conformatur similitudini mortis Christi per fidem baptismumque 25 eius, et a peccato per iustificationem et a morte per resurrectionem liberatur. hoc est enim quod ait: ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat uitam aeternam.

6 Io. 3, 14 sq.

10 cf. Num. 21, 6 sqq.

27 Io. 3, 15

2 unum V: unum est GP
7 moyses GP

1 omni (a add. m. 2) P V: mira (om. et) P miraque a confitenter P1 12 moysen GP 21 similitudine (m ras.) P

[ocr errors]

5 et mira 11 confitens PV: : quippe GP

18 quidem 23 conspiciebat GP: concupiscebat

26 a peccato GP: peccato V (cf. p. 191, 13. 870, 19. 929, 29)

« PredošláPokračovať »