Obrázky na stránke
PDF
ePub

Num igitur non erat in Christo continentiae uirtus a cibo et potu, quanta erat in Iohanne baptista, ut diceretur: ecce homo uorax et potator uini? numquid non talia dicuntur in domesticos eius, patres nostros, ex alio genere, utendi terrenis, quantum ad concubitum pertinet: ecce homines libi- í dinosi et immundi, amatores feminarum et lasciuiarum?

Et iustificata est sapientia a filiis suis, qui uident continentiae uirtutem in habitu animi semper debere, in opere autem pro rerum ac temporum opportunitate manifestari.

Cum ergo colloquiis malis dicitur continenti et nuptias recusanti: „tu ergo melior quam Abraham ?“ dicat: „ego quidem non sum melior quam Abraham; melior est castitas caelibum quam castitas nuptiarum: quarum Abraham unam habebat in usu, ambas in habitu. caste quippe coniugaliter uixit; 15 esse autem caste sine coniugio potuit, sed tunc non oportuit. ego uero facilius non utor nuptiis, quibus est usus Abraham, quam sic utor nuptiis, quemadmodum est usus Abraham. quod enim ego nunc ago, melius ille egisset, si tunc agendum esset."

10

CCCXVII.

NEMO ASCENDIT IN CAELVM ET CETERA, ET: SICVT MOSES EXALTAVIT SERPENTEM IN HEREMO. EX LIBRO

DE BAPTISMO PARVVLORVM PRIMO.

342 Nemo, inquit, ascendit in caelum, nisi qui de

caelo descendit, filius hominis, qui est in caelo.25 sic, inquit, fiet generatio spiritalis, ut sint caelestes homines ex terrenis, quod adipisci non poterunt, nisi membra mea

2 (et 7) Matth. 11, 19

21 (et 24) Io. 3, 13 sq.

om. V

1 num GP: nam V 11 et nuptias recusanti (recussanti P) GP:

12 ego GV: exgo (r ras.) P 13 melior est V: sed melior est GP castitas GP?: caritas V; om. P1 15 castae V 16 sine GPV: nisi P2 supr, uers. 18 usus (om. est) P CCCXXXII PCCCXXVIIII G CCCXXXIIII v 22 moyses GP haeremo v 24 inquit V: om. P

20 cap.

efficiantur, ut ipse ascendat qui descendit, quia nemo ascendit nisi qui descendit, nisi ergo in unitatem Christi omnes mutandi leuandique concurrant, ut Christus, qui descendit, ipse ascen

dat, non aliud deputans corpus suum, id est ecclesiam suam, 5 quam se ipsum – quia de Christo et ecclesia uerius intellegitur: erunt duo in carne una; de qua re ipsa dixit: igitur iam non duo, sed una caro – ascendere omnino non poterunt, quia nemo ascendit in caelum, nisi qui

de caelo descendit, filius hominis, qui est in caelo. 10 quamuis enim in terra factus est filius hominis, diuinitatem

tamen suam, qua in caelo manens descendit ad terram, non indignam censuit nomine filii hominis, sicut carnem suam dignatus est nomine filii dei, ne quasi duo Christi accipian

tur, unus deus et alter homo, sed unus atque idem deus et 15 homo: deus, quia in principio erat uerbum et deus

erat uerbum, homo, quia uerbum caro factum est et habitauit in nobis. ac per hoc per distantiam diuinitatis et infirmitatis filius dei manebat in caelo, filius hominis am

bulabat in terra; per unitatem uero personae, qua utraque 20 substantia unus Christus est, et filius dei ambulabat in terra

et idem ipse filius hominis manebat in caelo. fit ergo credibiliorum fides ex incredibilioribus creditis. si enim diuina substantia longe distantior atque incomparabili diuersitate

sublimior potuit propter nos ita suscipere humanam substan25 tiam, ut una persona fieret ac sic filius hominis, qui erat in

terra per carnis infirmitatem, idem ipse esset in caelo per participatam carnis diuinitatem: quanto credibilius alii homines sancti et fideles eius fiunt cum homine Christo unus Christus,

ut omnibus per eius hanc gratiam societatemque ascendentibus 30 ipse unus Christus ascendat in caelum, qui de caelo descendit?

sic et apostolus ait: sicut in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra corporis, cum sint multa, unum corpus, ita et Christus. non dixit: ita et Christi, id est corpus Christi uel membra Christi, sed: ita et Christus, unum Christum appellans caput et corpus.

8 Io. 3, 13

15 Io.

6 Gen. 2, 24

16 Io. 1, 14

7 Marc. 10,

8
31 I Cor. 12, 12

1, 1

3 leuandique V: lauandique P 6 ipsa V: ipse GP 10 est PV: sit GP 13 dei GP: hominis V accipiantur PV: ista accipiantur a 30 ascendit P

Magna haec et mira dignatio. quae quoniam fieri non potest 5 nisi per remissionem peccatorum, sequitur et dicit: et sicut Moses exaltauit serpentem in deserto, ita exaltari oportet filium hominis, ut omnis, qui crediderit in eum, non pereat, sed habeat uitam aeternam. quid tunc in deserto factum sit nouimus: serpentum morsibus 10 multi moriebantur; tunc populus peccata sua confitens per Mosen deprecatus est dominum, ut hoc ab eis uirus auferret. ac sic Moses ex praecepto domini exaltauit in deserto aeneum serpentem admonuitque populum, ut illum exaltatum quisquis a serpente morderetur attenderet; hoc facientes continuo sana - 15 bantur. quid est exaltatus serpens nisi mors Christi eo significandi modo, quo per efficientem id quod efficitur significatur? a serpente quidem mors uenit, qui peccatum, quo moreretur, homini persuasit. dominus autem in carnem suam non peccatum transtulit tamquam uenenum serpentis, sed tamen trans- 20 tulit mortem, ut esset in similitudine carnis peccati poena sine culpa, unde in carne peccati et culpa solueretur et poena. sicut ergo tunc qui conspiciebat exaltatum serpentem, et a ueneno sanabatur et a morte liberabatur, sic nunc qui conformatur similitudini mortis Christi per fidem baptismumque 25 eius, et a peccato per iustificationem et a morte per resurrectionem liberatur. hoc est enim quod ait: ut omnis, qui creditin eum, non pereat, sed habeat uitam aeternam.

6 Io. 3, 14 sq.

10 cf. Num. 21, 6 sqq.

27 Io. 3, 15

1 omni" (a add. m. 2) P 2 unum V: unum est GP 5 et mira V: mira (om. et) P miraque a

7 moyses GP 11 confitens PV: confitenter P: 12 moysen GP 18 quidem V: quippe GP 21 similitudine* (m ras.) P 23 conspiciebat GP: concupiscebat V 26 a peccato GP: peccato V (cf. p. 191, 13. 870, 19. 929, 29)

CCCXVIII.

RESVRRECTIONI FVTVRAE VTRVM LAZARI AN CHRISTI RESVRRECTIO CONGRVAT. EX LIBRO RESPONSIONIS CONTRA SEX

QVAESTIONES PAGANORVM.

5

Ideo non Lazari resurrectio, sed potius Christi congruit 343 promissae resurrectioni, quia Lazarus ita resurrexit, ut iterum moreretur, Christus autem, sicut de illo scriptum est, surgens a mortuis iam non moritur et mors ei

ultra non dominabitur. quod etiam promissum est resur10 recturis in fine saeculi et cum illo regnaturis in aeternum.

sic autem non pertinet ad resurrectionem differentia natiuitatis Christi et nostrae, quod ille sine uiri semine, nos autem ex uiro et femina creati sumus, sicut non pertinet ad ipsius

mortis differentiam. non enim propterea illius non uera mors 15 fuit, quia sine uiri semine natus est, sicut nec ipsius primi

hominis aliter exorta caro quam nostra quando quidem ille sine parentibus de terra creatus est, nos uero ex parentibus aliquid attulit ad differentiam mortis, ut aliter ille

moreretur, aliter nos. sicut autem ad mortis, sic nec ad re20 surrectionis differentiam ualet diuersa natiuitas.

Sed ne hoc ipsum quod scriptum est de primo homine similiter infideles nolint credere, quaerant uel animaduertant, si uel hoc possunt, quam multorum animalium genera sine

parentibus ex terra procreantur, quae tamen coheundo pariunt 25 etiam ipsa sui similem prolem, nec propter diuersitatem

natiuitatis interest aliquid ad naturam eorum quae procreata sunt ex terra et eorum quae illis coheuntibus orta sunt. similiter enim uiuunt similiterque moriuntur, quamuis dissimiliter

[blocks in formation]

1 cap. CCCXXXIII PCCCXXX G CCCXXXV v 2 resurrectioni GP: resurrectionis P1V 6 promissa V 10 fine GP: finem V 12 uiri PV: uirili GP 15 uiri PV: uirili GP1 primi GP: uiri V 24 coeundo GP 26 interest Piv: intersit P?

27 coeuntibus GP 28 similiterque) similiter*** (que ras.) P

nati sunt. ita non est absurdum, ut similiter resurgant corpora, quae dissimiliter orta sunt. huius modi autem homines non ualentes intueri, ad quam rem intersit aliquid diuersum et ad quam non intersit, ubi aduerterint aliquam distantiam primordiorum, etiam omnia consequentia distare oportere con- 5 tendunt. possunt tales putare oleum ex adipibus non debere natare super aquam sicut illud quod ex oliua est, quoniam longe est utriusque naturae origo dissimilis, quando illud er ligno, hoc ex carne profluxerit.

Quantum autem attinet ad illam differentiam, quod Christi 10 corpus non dissolutum tabe atque putredine die tertio resurrexit, nostra uero post longum tempus ex quadam qua soluta discesserint confusione reparabuntur, humanae facultati utrumque impossibile est, diuinae autem potestati utrumque facillimum. ut enim radius oculi nostri non citius peruenit ad 15 propinquiora, tardius ad longiora, sed utraque interualla parili celeritate contingit: ita cum in ictu oculi, sicut apostolus dicit, fit resurrectio mortuorum, omnipotentiae dei et ineffabili nutu facile est quaeque recentia quam diuturno tempore dilapsa cadauera suscitare. incredibilia sunt haec 20 quibusdam, quia inexperta, cum omnis natura rerum tam sit plena miraculis, ut non quasi facili peruestigatione rationis, sed uidendi consuetudine mira non sint quae ob hoc nec consideratione nec inquisitione digna uidentur. nam ego et mecum quicumque inuisibilia dei per ea quae facta sunt intellecta 25 conspiciunt, aut non minus aut amplius admiramur in uno seminis tam paruulo grano omnia, quae laudamus in arbore, tamquam liciata latuisse, quam mundi huius tam ingentem sinum quae de corporibus humanis, dum dilabuntur, absumit resurrectione futura et tota et integra redditurum.

30

17 I Cor. 15, 52

25 cf. Rom. 1, 20

19 et

4 aduerterint (i ex e corr, m. 2) P 8 naturae V: om. GP 13 raparabuntur vi 16 longiora V: longinquiora GP ineffabili (et del. m. 2) P nutu GPV (cf. Kühner Ausf. Gr. I p. 264): nutui a facile PV: ita facile G 29 absumit V: adsumit P 30 resurrectioni pi futura et V: futurae** (et ras.) P et integra redditurum. Quomodo] add. P in mg.

« PredošláPokračovať »