Obrázky na stránke
PDF
ePub

humilitatem Christi nec ipsi intellegere nec ab aliis intellegi uolebant.]

347

CCCXXI.

QVA DISPENSATIONE PROVIDENTIAE DEI SCRIPTVRAE VETERIS TESTAMENTI EX HEBRAEO IN GRAECVM ELOQVIVM TRANSLATAE 5 SINT, VT VNIVERSIS GENTIBVS INNOTESCERENT. EX LIBRO DE CIVITATE DEI XVIII T. XLII.

Sacras litteras etiam unus Ptolomaeorum regum Aegypti nosse studuit et habere. nam post Alexandri Macedonis, qui etiam Magnus cognominatus est, mirificentissimam minimeque 10 diuturnam potentiam, qua uniuersam Asiam, immo paene totum orbem partim ui et armis partim terrore subegerat - quando inter cetera orientis etiam Iudaeam ingressus obtinuit eo mortuo comites eius, cum regnum illud amplissimum non pacifice inter se possessuri diuisissent, sed potius dissipassent 15 bellis omnia uastaturi, Ptolomaeos reges coepit habere Aegyptus; quorum primus, Lagi filius, multos ex Iudaea captiuos in Aegyptum transtulit. huic autem succedens alius Ptolomaeus, qui est appellatus Philadelphus, omnes, quos ille adduxerat subiugatos, liberos redire permisit, insuper et dona regia in 20 templum dei misit petiuitque ab Eleazaro tunc pontifice dari sibi scripturas, quas profecto audierat fama praedicante diuinas, et ideo concupierat habere in bybliotheca, quam nobilissimam fecerat. has ei cum idem pontifex misisset hebraeas, post ille etiam interpretes postulauit, et dati sunt LXXII, de 25 singulis duodecim tribubus seni homines linguae utriusque doctissimi, hebraeae scilicet atque graecae, quorum interpretatio

1 intellegere] intellere P V CCCXXXVII P CCCXLIII 6 sint V: sunt P

[ocr errors]

Р

[blocks in formation]

7 XVIII t. XLII V: XVII titulo XIII 12 terrore

8 ptolomeorum V; sic ubique 9 machedonis V

[blocks in formation]

ut Septuaginta uocetur, iam optinuit consuetudo. traditur sane tam mirabilem ac stupendum planeque diuinum in eorum uerbis fuisse consensum, ut, cum ad hoc opus separatim singuli sederent- ita enim eorum fidem Ptolomaeo placuit ex5 plorare - in nullo uerbo, quod idem significaret et tantundem ualeret, uel in uerborum ordine alter ab altero discreparet, sed tamquam unus esset interpres, ita quod omnes interpretati sunt unum erat, quoniam re uera spiritus erat unus in omnibus. et ideo tam mirabile dei munus acceperant, ut illarum 10 scripturarum non tamquam humanarum, sed, sicut erant, tamquam diuinarum etiam isto modo commendaretur auctoritas, credituris quandoque gentibus profutura, quod iam uidemus effectum.

CCCXXII.

15 DE AVCTORITATE LXX INTERPRETVM, QVAE SALVO HONORE HEBRAEI STILI OMNIBVS SIT INTERPRETIBVS PRAEFERENDA.

EX LIBRO S. S.

Nam cum fuerint et alii interpretes, qui ex hebraea lingua 348 in graecam sacra illa eloquia transtulerunt, sicut Aquila, 20 Symmachus, Theodotion, sicut etiam illa interpretatio, cuius auctor non apparet et ob hoc sine nomine interpretis quinta editio nuncupatur: hanc tamen quae Septuaginta est, tamquam sola esset, sic recepit ecclesia eaque utuntur graeci populi christiani, quorum plerique utrum alia sit aliqua ignorant. 25 ex hac Septuaginta interpretatione etiam in latinam linguam interpretatum est quod ecclesiae latinae tenent, quamuis non defuerit temporibus nostris presbyter Hieronymus, homo doctissimus et omnium trium linguarum peritus, qui non ex graeco, sed ex hebraeo in latinum eloquium easdem scripturas 30 conuerterit. sed eius tam litteratum laborem quamuis Iudaei

2 mirabile PV 4 sederent PV: sederint P1 7 ita V: om. P 9 acciperant V 14 cap. CCCXXII* V CCCXXXVIII P CCCXLIII G 20 illa MPV: illa est 23 esset GMP: esse V

a

15 auctoritate] om. M1

21 quinta GMP: quanta V

fateantur esse ueracem, Septuaginta uero interpretes in multis errasse, tamen ecclesia Christi tot hominum auctoritati ab Eleazaro tunc pontifice ad hoc tantum opus electorum neminem iudicat praeferendum, quia, etsi non in eis unus apparuisset spiritus sine dubitatione diuinus, sed inter se uerba interpre- 5 tationis suae septuaginta docti more hominum contulissent, ut quod placuisset omnibus hoc maneret, nullus eis unus interpres debuit anteponi; cum uero tantum in eis signum diuinitatis apparuit, profecto quisquis alius illarum scripturarum ex hebraea in quamlibet aliam linguam interpres est 10 uerax, aut congruit illis septuaginta interpretibus aut, si non congruere uidetur, altitudo ibi prophetica esse credenda est. spiritus enim, qui in prophetis erat, quando illa dixerunt, idem ipse erat etiam in septuaginta uiris, quando illa interpretati sunt; qui profecto auctoritate diuina et aliud dicere 15 potuit, tamquam propheta ille utrumque dixisset, quia utrumque idem spiritus diceret, et hoc ipsum aliter, ut non eadem uerba, idem tamen sensus bene intellegentibus dilucesceret et aliquid praetermitteret et aliquid adderet, ut etiam hinc ostenderetur non humanam fuisse in illo opere seruitutem, 20 quam uerbis debebat interpres, sed diuinam potius potestatem, quae mentem releuabat et regebat interpretis. nonnulli autem codices graecos interpretationis Septuaginta ex hebraicis codicibus emendandos putarunt, nec tamen ausi sunt detrahere quod hebraei non habent et Septuaginta posuerunt, sed tantum-25 modo addiderunt, quae in hebraeis inuenta apud Septuaginta non erant, eaque signis quibusdam in stellarum modum factis ad capita eorundem uersuum notauerunt, quae signa asteriscos uocant. illa uero quae non habent hebraei, habent autem

3 tan

2 errasse MV: errasse contendant G e. contendunt P tum opus GP: tempus tantum MV 5 spiritus GP: sanctus MV 10 ex hebraeam MV 15 qui a: quis MPV 19 et aliquid praetermitteret GP: om. MV aliquid ******* add. (et aliquid ras.) P etiam] eniam V 22 releuabat V2: relebabat MV replebat GP hebraeis GP

23 hebraicis MV: ea que P

28 eorumdem (sic) V

26 quae MV: quod P

27 eaque]

LXX, similiter ad capita uersuum iacentibus uirgulis, sicut scribuntur unciae, signauerunt; et multi codices has notas habentes usquequaque diffusi sunt et latini. quae autem non praetermissa aut addita, sed aliter dicta sunt, siue alium 5 sensum faciunt etiam ipsum non abhorrentem, siue alio modo eundem sensum explicare monstrentur, nisi utrisque codicibus inspectis nequeunt reperiri. si ergo, ut oportet, nihil aliud intueamur in scripturis illis, nisi quid per homines dixerit dei spiritus, quidquid est in hebraeis codicibus et non est 10 aput interpretes LXX, noluit ea per istos, sed per illos prophetas dei spiritus dicere. quidquid uero est apud LXX, in hebraeis autem codicibus non est, per istos ea maluit quam per illos idem spiritus dicere, sic ostendens utrosque fuisse prophetas. isto enim modo alia per Esaiam, alia per Hiere15 miam, alia per alium aliumque prophetam, uel aliter eadem. per hunc ac per illum dixit, ut uoluit. quidquid porro aput utrosque inuenitur, per utrosque dicere uoluit unus atque idem spiritus, sed ita, ut illi praecederent prophetando, isti sequerentur prophetice illos interpretando: quia sicut in illis uera 20 et concordantia dicentibus pacis spiritus fuit, sic et in istis non secum conferentibus et tamen tamquam ore uno cuncta interpretantibus idem spiritus unus apparuit.

HOC EX SPECVLO SANCTI AVGVSTINI.

Quis ignorat in scripturis sanctis, id est legitimis propheticis 348° 25 et euangelicis et apostolicis auctoritate canonica praeditis quaedam sic esse posita, ut tantum scirentur et crederentur, ut est quod in principio fecerit deus caelum et terram et quod in principio erat uerbum et quaecumque facta

[blocks in formation]

MV: faciant GP 10 (et 16) apud GMP 14 isto* (s ras.) M
esaiam alia PV: esaiam aliam M

MV 19 propheticae MP1V
GP: om. MV 20 pacis GMPV:
culo et quae secuntur desunt in GPv

17 atque idem spiritus GP: om. quia GPV: qua M in illis unus pacis a 23 hoc ex spe

25 canhonica V

diuina uel humana tantummodo cognoscenda narrantur; quaedam uero sic esse iussa, ut obseruarentur et fierent, uel prohibita, ne fierent, ut est: honora patrem et matrem et: non moechaberis? horum autem quae iubendo et uetando scripta sunt alia sunt sacramentorum uelata mysteriis, quae multa s ueteris testamenti populo illi facienda mandata sunt neque a populo christiano nunc fiunt, sed tantummodo intellegenda requiruntur atque tractantur: sicuti est sabbatum ad uisibilem uacationem, sicut azyma in pane sine fermento, pascha in ouis occisione, sicut tot genera sacrificiorum uitandorum et 10 neomeniae et annuae sollemnitates, quas obseruant nunc usque Iudaei, et illae iustificationes, quae non ad opera iustitiae proprie pertinent, sed aliquid significare intelleguntur. quis enim christianus septimo anno cogitur seruum reddere libertati et, si discedere ille noluerit, eius auriculam subula pertundere 15 ad postem et cetera huius modi? alia uero etiam nunc facienda sunt, si facienda praecepta sunt, nec facienda, si prohibita: qualia sunt illa quae dixi: honora patrem et matrem et: non moechaberis. de his igitur quae ita sunt posita in litteris sacris uel iubendo uel uetando uel sinendo, ut etiam 20 nunc, id est tempore noui testamenti, ad uitam piam exercendam moresque pertineant, hoc opus, quod in manus sumsi, componere aggressus sum, ut, quantum me deus adiuuat, omnia talia de canonicis libris colligam atque, ut facile inspici possint, in unum tamquam speculum congeram. oportuit enim 25 sic ea poni ab auctoribus nostris, quemadmodum posita sunt, ut praecepta narrationibus uel disputationibus, propriis figurata et [si] figuratis propria miscerentur, dum rerum gestarum ordo seruatur aut respondetur aduersis aut qui docendi sunt instruuntur aut occultorum inuentione quodam modo reno-30 uantur hi qui promta et aperta fastidiunt.

[blocks in formation]
« PredošláPokračovať »