Obrázky na stránke
PDF
ePub

fateantur esse ueracem, Septuaginta uero interpretes in multis errasse, tamen ecclesia Christi tot hominum auctoritati ab Eleazaro tunc pontifice ad hoc tantum opus electorum neminem iudicat praeferendum, quia, etsi non in eis unus apparuisset spiritus sine dubitatione diuinus, sed inter se uerba interpre- 5 tationis suae septuaginta docti more hominum contulissent, ut quod placuisset omnibus hoc maneret, nullus eis unus interpres debuit anteponi; cum uero tantum in eis signum diuinitatis apparuit, profecto quisquis alius illarum scripturarum ex hebraea in quamlibet aliam linguam interpres est 10 uerax, aut congruit illis septuaginta interpretibus aut, si non congruere uidetur, altitudo ibi prophetica esse credenda est. spiritus enim, qui in prophetis erat, quando illa dixerunt, idem ipse erat etiam in septuaginta uiris, quando illa interpretati sunt; qui profecto auctoritate diuina et aliud dicere 15 potuit, tamquam propheta ille utrumque dixisset, quia utrumque idem spiritus diceret, et hoc ipsum aliter, ut non eadem uerba, idem tamen sensus bene intellegentibus dilucesceret et aliquid praetermitteret et aliquid adderet, ut etiam hinc ostenderetur non humanam fuisse in illo opere seruitutem, so quam uerbis debebat interpres, sed diuinam potius potestatem, quae mentem releuabat et regebat interpretis. nonnulli autem codices graecos interpretationis Septuaginta ex hebraicis codicibus emendandos putarunt, nec tamen ausi sunt detrahere quod hebraei non habent et Septuaginta posuerunt, sed tantum- 25 modo addiderunt, quae in hebraeis inuenta apud Septuaginta non erant, eaque signis quibusdam in stellarum modum factis ad capita eorundem uersuum notauerunt, quae signa asteriscos uocant. illa uero quae non habent hebraei, habent autem

2 errasse MV: errasse contendant G e. contendunt P

3 tantum opus GP: tempus tantum MV 5 spiritus GP: sanctus MV 10 ex hebraeam MV 15 qui a: quis MPV

19 et aliquid praetermitteret GP: om. MV aliquid ******* add. (et aliquid ras.) P etiam] eniam v 22 releuabat V?: relebabat MV replebat GP 23 hebraicis MV: hebraeis GP 26 quae MV: quod P

27 eaque) ea quę P 28 eorumdem (sic) V

LXX, similiter ad capita uersuum iacentibus uirgulis, sicut scribuntur unciao, signauerunt; et multi codices has notas habentes usquequaque diffusi sunt et latini. quae autem non praetermissa aut addita, sed aliter dicta sunt, siue alium 5 sensum faciunt etiam ipsum non abhorrentem, siue alio modo eundem sensum explicare monstrentur, nisi utrisque codicibus inspectis nequeunt reperiri. si ergo, ut oportet, nihil aliud intueamur in scripturis illis, nisi quid per homines dixerit

dei spiritus, quidquid est in hebraeis codicibus et non est 10 aput interpretes LXX, noluit ea per istos, sed per illos pro

phetas dei spiritus dicere. quidquid uero est apud LXX, in hebraeis autem codicibus non est, per istos ea maluit quam per illos idem spiritus dicere, sic ostendens utrosque fuisse

prophetas. isto enim modo alia per Esaiam, alia per Hiere15 miam, alia per alium aliumque prophetam, uel aliter eadem

per hunc ac per illum dixit, ut uoluit. quidquid porro aput utrosque inuenitur, per utrosque dicere uoluit unus atque idem spiritus, sed ita, ut illi praecederent prophetando, isti seque

rentur prophetice illos interpretando: quia sicut in illis uera 20 et concordantia dicentibus pacis spiritus fuit, sic et in istis

non secum conferentibus et tamen tamquam ore uno cuncta interpretantibus idem spiritus unus apparuit.

HOC EX SPECVLO SANCTI AVGVSTINI.

Quis ignorat in scripturis sanctis, id est legitimis propheticis 348 25 et euangelicis et apostolicis auctoritate canonica praeditis

quaedam sic esse posita, ut tantum scirentur et crederentur, ut est quod in principio fecerit deus caelum et terram et quod in principio erat uerbum et quaecumque facta

27 Gen. 1, 1

28 Io. 1, 1

1 uersuum MV: uersum P 4 aut MV: uel GP 5 faciunt MV: faciant GP 10 (et 16) apud GMP 14 isto* (s ras.) M esaiam alia PV: esaiam aliam M 17 atque idem spiritus GP: om. MV 19 propheticae MPV quia GPV: qua M in illis GP: om. MV 20 pacis GMPV: unus pacis a

23 hoc ex speculo et quae secuntur desunt in GPU 25 canhonica V

diuina uel humana tantummodo cognoscenda narrantur; quaedam uero sic esse iussa, ut obseruarentur et fierent, uel prohibita, ne fierent, ut est: honora patrem et matrem et: non moechaberis ? horum autem quae iubendo et uetando scripta sunt alia sunt sacramentorum uelata mysteriis, quae multa 5 ueteris testamenti populo illi facienda mandata sunt neque a populo christiano nunc fiunt, sed tantummodo intellegenda requiruntur atque tractantur: sicuti est sabbatum ad uisibilem uacationem, sicut azyma in pane sine fermento, pascha in ouis occisione, sicut tot genera sacrificiorum uitandorum et 19 neomeniae et annuae sollemnitates, quas obseruant nunc usque Iudaei, et illae iustificationes, quae non ad opera iustitiae proprie pertinent, sed aliquid significare intelleguntur, quis enim christianus septimo anno cogitur seruum reddere libertati et, si discedere ille noluerit, eius auriculam subula pertundere 15 ad postem et cetera huius modi ? alia uero etiam nunc facienda sunt, si facienda praecepta sunt, nec facienda, si prohibita: qualia sunt illa quae dixi: honora patrem et matrem et: non moechaberis. de his igitur quae ita sunt posita in litteris sacris uel iubendo uel uetando uel sinendo, ut etiam so nunc, id est tempore noui testamenti, ad uitam piam exercendam moresque pertineant, hoc opus, quod in manus sumsi, componere aggressus sum, ut, quantum me deus adiuuat, omnia talia de canonicis libris colligam atque, ut facile inspici possint, in unum tamquam speculum congeram. oportuit enim 25 sic ea poni ab auctoribus nostris, quemadmodum posita sunt, ut praecepta narrationibus uel disputationibus, propriis figurata et [si] figuratis propria miscerentur, dum rerum gestarum ordo seruatur aut respondetur aduersis aut qui docendi sunt instruuntur aut occultorum inuentione quodam modo reno-so uantur hi qui promta et aperta fastidiunt.

8 cf. Deut.

3 (et 18) Ex, 20, 12 sq. Matth. 15, 4 et 5, 27

9 cf. Ex. 12, 8 et 5 15 cf. Ex. 21, 2 et 6

5, 12

2 prohibita ne fierent] V' in ras. 9 azima V 10 ouis) obis V sacrificiorum V: s. ciborumque a

11 annue V 20 iubendo (b ex u corr. m. 2) V ut a: uel (?) V 24 canhonicis V

26 ea a: eam V

28 si V, inclusi; fort. scribendum: et, si figurata, figuratis ? 31 hi a: his V

CCCXXIII.

QVID INTELLEGENDVM SIT DE NINEVITARVM EXCIDIO, CVIVS DENVNTIATIO IN HEBRAEO XL DIERVM SPATIO TENDITVR, IN SEPTUAGINTA AVTEM TRIDVI BREVITATE CONCLVDITVR. EX

LIBRO DE CIVITATE DEI XVIII T. XLIIII.

5

Sed ait aliquis: „quomodo sciam, quid Ionas propheta dixerit 349 Nineuitis, utrum: triduo, et Nineue euertetur, an: XL dies?“ quis enim non uideat non potuisse utrumque

tunc dici a propheta, qui missus fuerat terrere comminatione 10 imminentis exitii ciuitatem ? cui si tertio die fuerat futurus

interitus, non utique quadragesimo die, si autem quadragesimo, non utique tertio. si ergo a me quaeritur, quid horum Ionas dixerit, hoc puto potius quod legitur in hebraeo: XL dies,

et Nineue euertetur. LXX quippe longe posterius inter15 pretati aliud dicere potuerunt, quod tamen ad rem pertineret

et in unum eundemque sensum, quamuis sub altera significatione, concurreret admoneretque lectorem, utraque auctoritate non spreta ab historia sese attollere ad ea requirenda propter quae significanda historia ipsa conscripta est. gesta quippe sunt illa in Nineue ciuitate, sed aliquid etiam significauerunt, quod modum illius ciuitatis excedat; sicut gestum est, quod ipse propheta in uentre ceti triduo fuit, et tamen alium significauit in profundo inferni triduo futurum, qui dominus

est omnium prophetarum. quapropter si per illam ciuitatem 25 recte accipitur ecclesia gentium prophetice figurata, euersa

scilicet per paenitentiam, ut qualis fuerat iam non esset, hoc quoniam per Christum factum est in ecclesia gentium, cuius

20

7 (et 13) Ion. 3, 4

1 cap. CCCXXXVIIII PCCCXLV G 5 de ciuitate dei] om. P XVIII V: secundo P t. XLIIII P: t. XXIIII V 7 niniuitis Pi triduo PV: triduum Pi niniue P 9 comminationem G1 commi**natione* P 10 exitii GPV?: exctii (sic) V 14 (et 20) niniue P euertetur V: subuertetur P 18 propter quae GP: qui propter quae V 22 coeti V 23 futurum V: pfuturum P

illa Nineue figuram gerebat, siue per XL dies siue per triduum idem ipse significatus est Christus: per XL scilicet, quia tot dies peregit cum discipulis suis post resurrectionem et ascendit in caelum; post triduum uero, quia die tertio resurrexit; tamquam lectorem nihil aliud quam historiae rerum gestarum 5 inhaerere cupientem de somno excitauerint LXX interpretes idemque prophetae ad perscrutandum altitudinem prophetiae et quodam modo dixerint in XL diebus ipsum quaerere, in quo et triduum potueris inuenire: illud in ascensione, hoc in eius resurrectione reperies. propter quod utroque numero significari 10 conuenientissime potuit, quorum unum per Ionam prophetam, alterum per LXX interpretum prophetiam, tamen unus atque idem spiritus dixit. longitudinem fugio, ut non haec per multa demonstrem, in quibus ab hebraica ueritate putantur LXX interpretes discrepare et bene intellecti inueniuntur esse 15 concordes. unde etiam ego pro meo modulo uestigia sequens apostolorum, quia et ipsi ex utrisque, id est ex hebraeis et ex LXX, testimonia prophetica posuerunt, utraque auctoritate utendum putaui, quoniam utraque una atque diuina est.

CCCXXIIII.

DE EO QUOD AIT APOSTOLVS: OMNE PECCATVM, QVODCVMQVE FECERIT HOMO, EXTRA CORPVS EST; QVI AV TEM FORNICATVR, IN CORPVS SVYM PECCAT. EX

SERMONE DE EADEM RE.

350 Quaestio de epistula Corinthiorum beati Pauli apostoli, ubi 25

dicit: omne peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus

21 (et 26) I Cor. 6, 18

4 post PV: per a 8 quaerere V: quaere P (cf. p. 558, 3 not. 796, 18) 10 repperies V 12 alterum - prophetiam] add. P2 in mg.

14 ab V: ad P 17 ex hebraeis V: et ex hebraeis GP 20 cap. CCCXL P CCCXLVI G 23 qum V: pr

im GP 24 sermone de eadem re P: eodem libro V 25 epistola GP

« PredošláPokračovať »