Obrázky na stránke
PDF
ePub

quoque per quos id agitur quod ignorant, non iustitiae, quae refertur ad deum, sed maliuolentiae suae mercedem accipiunt. quemadmodum nec bonis imputatur, quod ipsis prodesse uolentibus nocetur alicui, sed bono animo beniuolentiae prae5 mium tribuitur: ita etiam cetera creatura pro meritis animarum rationalium uel sentitur uel latet uel molesta uel commoda est. summo enim deo cuncta bene administrante, quae fecit, nihil inordinatum in uniuerso nihilque iniustum est siue scien

tibus siue nescientibus nobis. sed in parte offenditur anima 10 peccatrix: tamen, quia pro meritis ibi est ubi esse talem

decet et ea patitur quae talem pati aequum est, uniuersum dei regnum nulla sua foeditate deformat. quam ob rem quoniam non omnia nouimus, quae de nobis bene agit ordo diuinus, in

sola bona uoluntate secundum legem agimus, in ceteris autem 15 secundum legem agimur, cum lex ipsa incommutabilis maneat

et omnia mutabilia pulcherrima gubernatione moderetur. gloria igitur in excelsis deo et in terra pax hominibus bonae uoluntatis.]

CCCXXV.

20 DE EO QVOD SCRIPTVM EST: ET HABITV INVENTVS VT

HOMO. EX LIBRO QVAESTIONVM LXXXIIII.

Multis modis habitum dicimus: uel habitum animi, sicuti 356 est cuiusque disciplinae perceptio usu roborata atque firmata;

17 Luc. 2, 14

20 Philipp. 2, 7

2 deum GT: dominum P 4 alicui GT: aliqui P beneuolentiae P 5 cetera GP: ceteris a T animarum GP: animalum T 6 rationabilium GP molesta GʻT: modesta G'P commoda GT: commodata P 7 amministrante GT: aministrante P fecit, nihil] nihil fecit P 8 inordinato P in uniuerso G: uniuerso G‘PT 9 in T: om. GP 10 pro GT: per P tale T 12 foeditate GT: uidet a te P 13 ordo G’T: credo GʻP

15 agimur PT: agimus G 18 sequitur cap. 137 (P. 448) in T, cap. 356 de alimentis (p. 1038) in GP 19 cap. CCCXLVIII PCCCLIIII G 20 de eo] deo P et V: om. GP 21 ex libro - LXXXIIII V: om. P 23 cuiusque V: cuiuscumque GP

[ocr errors]

nel babitum corporis, secundum quem dicimus alium alio esse suculentiorem et ualidiorem, quae magis proprie habitudo dici solet; uel habitus eorum quae membris nostris commodantur extrinsecus, secundum quem dicimus uestitum, calciatum, armatum et si quid eius modi est. in quibus omnibus gene- 5 ribus - si quidem nomen hoc dictum est ab illo uerbo, quod est habere manifestum est in ea re dici habitum, quae accidit alicui, ita ut iam possit etiam non habere. nam et doctrina accidit animo et sucus ac robur corporis et vestis atque arma non dubium est quod accidant membris nostris, ita ut et 10 imperitus possit esse animus, si ei doctrina non accederet, exile atque languidum corpus sine suco uiscerum et robore et nudus sine ueste et inermis sine armis et pede nudus sine

alciamentis esse bomo potest. habitus ergo in ea re dicitur, quae nobis ut habeatur accedit. uerum tamen hoc interest, 15 quod quaedam eorum quae accidunt nobis, ut habitum faciant, non mutantur a nobis, sed ipsa nos mutant in se ipsa integra et inconcussa manentia: sicuti sapientia cum accidit homini, non ipsa mutatur, sed hominem mutat, quem de stulto sapientem facit. quaedam uero sic accidunt, ut et mutent et 20 mutentur: sicuti cibus et ipse amittens speciem suam in corpus nostrum uertitur, et nos refecti cibo ab exilitate atque languore in robur atque ualentiam commutamur. tertium genus est, cum ipsa quae accidunt mutantur, ut habitum faciant, et quodam modo formantur ab eis quibus habitum 25 faciunt, sicuti est uestis. nam cum proiecta uel proposita est, non habet eam formam, quam sumit, cum induitur atque inducitur membris. inducta ergo accipit formam, quam non habebat exuta, cum ipsa membra, et cum induuntur et cum exuuntur, in suo statu manent. potest esse etiam quartum 30 genus, cum ea quae accidunt ad faciendum habitum nec mutant quibus accidunt nec ab eis ipsa mutantur, sicut anulus digito, si non nimis subtiliter attendatur. uerum tamen hoc genus aut nullum est, si diligenter discutias, aut omnino 5 rarissimum.

10 quod

3 commodantur V: accommodantur GP 4 calceatum P 5 in quibus GP: se in quibus V 7 accidit PV: accedit Pi GPV: quin a

accidant PV: accedant G et V: om. P 11 posset P 12 exile V: et exile P 13 pede nudus scripsi: p. nudos V p. nudo P 24 ut V: et P 26 proposita PV: reposita

28 inducta V: induta GP accipit P?V: accepit P1 30 mane«nt (a ras.) P

Cum igitur apostolus de unigenito filio loqueretur, quantum pertinet ad diuinitatem eius, secundum id, quod uerissime deus est, aequalem esse dixit patri, quod non ei fuit tamquam rapina,

id est quasi alienum appetere, si semper manens in ea aequali10 tate nollet homine indui et hominibus ut homo apparere; sed

semet ipsum exinaniuit, non formam suam mutans, sed formam serui accipiens, neque conuersus aut transmutatus in hominem amissa incommutabili stabilitate, sed

tamquam uerum hominem suscipiendo ipse susceptor in 15 similitudine hominum factus, non sibi, sed eis quibus

in homine apparuit, et habitu inuentus est ut homo, id est habendo hominem inuentus ut homo est. non enim poterat inueniri ut homo ab his qui cor immundum habebant,

et uerbum apud patrem uidere non poterant nisi hoc suscipi20 endo quod possent uidere et per quod ad illud lumen interius

ducerentur. iste autem habitus non est ex primo genere; non enim manens in se natura hominis naturam dei commutauit. neque ex secundo; non enim immutauit homo deum, ut

mutatus ab illo est. neque ex quarto; non enim sic assumtus 25 est homo, ut neque ipse mutaret deum nec ab illo mutaretur.

sed potius ex tertio; sic enim assumtus est, ut commutaretur ineffabiliter et excellentius atque coniunctius quam uestis ab homine, cum induitur. hoc ergo nomine babitus satis significauit

apostolus, quemadmodum dixerit: in similitudinem homi30 num factus, quia non transfiguratione in hominem, sed habitu

11 Philipp. 2, 7

6 filio V: dei filio GP 7 uerissime PV: uerissimum P. 10 homine V: hominem P appareret V 13 homine V 14 tamquam V: quamquam P 20 posset P 23 ut V: et P 26 post commutaretur add. a: in melius et ab eo formaretur; om. PV 30 quia V: qui P transfigurationem P

hominem GP: homine V

factus est, cum indutus est homine, quem sibi uniens quodam modo atque conformans immortalitati aeternitatique sociaret. sed illum habitum, qui est in perceptione sapientiae et disciplinae, Graeci Elv uocant, hunc autem, secundum quem dicimus uestitum uel armatum, oxñua potius appellant. ex quo intellegitur 3 de isto genere habitus locutum apostolum, quando quidem in graecis exemplaribus oxñua scriptum est, quod nos in latinis habitum habemus. quo nomine oportet intellegi non mutatum esse uerbum susceptione hominis, sicuti nec membra ueste induta mutantur, quamquam illa susceptio ineffabiliter 10 susceptum suscipienti copulauerit; sed, quantum uerba humana rebus ineffabilibus coaptari possunt, ne mutatus intellegatur deus humanae fragilitatis assumtor, electum est, ut graece oxqua et latine habitus diceretur illa susceptio.

[blocks in formation]

356* Quid est, quod accipit eam rem, quam commutat, ut animal

cibum ? quid, quod et accipitur et commutatur ut idem cibus? quid est, quod accipitur et non commutatur, ut oculis lax, sonus auribus? sed haec per corpus accipit anima. quid est autem, quod per se ipsam accipit et commutat in se ut aliam » animam, quam recipiendo in amicitiam sui similem facit? et quid est, quod per se ipsam accipit et non commutat, ut ueritatem ? quare cognoscendum est et quid sit Petro dictum : macta et manduca, et quid in euangelio: et uita erat lux hominum.

24 Act. 10, 13

Io. 1, 4

1 hominem P 2 conformans V: confirmans P

4 ZELV] EZIN V NIZIN P 5 (7. 14) CXHNA V CXNXA P 9 nec a: in hac PV 14 sequitur cap. CCCXXVII in GP 15 cap. 356* sine numero fertur in V; CCCXLVI PCCCLII G 16 accepit P

17 quid quod et Pit: quid est quod GP et commutatur GP': quod mutatur V mutatur p? ut idem - non commutatur) om. P 20 per V: pro P 24 quid in V: quid est in

CCCXXVI.

DE EO QVOD DICTUM EST: PAENITET ME HOMINEM

FECISSE.

Diuinae scripturae a terreno et humano sensu ad diuinum 357 5 et caelestem nos erigentes usque ad ea uerba descenderunt, quibus inter se stultissimorum etiam utitur consuetudo. itaque etiam earum affectionum nomina, quas animus noster patitur, quas longissime a deo esse seiunctas iam qui melius sapit

intellegit, non dubitauerunt illi uiri, per quos locutus est 10 spiritus sanctus, opportunissime in libris ponere. ut uerbi

causa, quoniam difficillimum est, ut homo aliquid uindicet sine ira, uindictam dei, quae omnino sine ista perturbatione fit, iram tamen uocandam iudicauerunt. item quia coniugii

castitatem zelando uiri custodire consueuerant, illam dei pro15 uidentiam, per quam praecipitur atque agitur, ne anima cor

rumpatur et deos alienos atque alios sequens quodam modo meretricetur, zelum dei appellauerunt. sic et manum dei uim, qua operatur, et pedes dei uim, qua omnia custodienda

et gubernanda pertendit, et aures dei uel oculos dei uim, qua 20 omnia percipit atque intellegit, et faciem dei uim, qua se

manifestat atque dinoscitur, et cetera in hunc modum, propterea scilicet, quia nos, ad quos sermo dei fit, et manibus solemus operari et pedibus incedere et quo fert animus perue

nire et auribus atque oculis ceterisque sensibus corporis 25 corporalia percipere et facie innotescere, et si quid aliud ad

hanc tamquam regulam pertinet. hoc modo igitur, quoniam mutare coeptum aliquod et in aliud transferre non fere solemus nisi paenitendo, quamquam diuina prouidentia serena mente

intuentibus appareat cuncta certissimo ordine administrare, 30 accommodatissime tamen ad humilem humanam intellegentiam

2 Gen, 6, 7

1 cap. CCCXLVII PCCCLIII G 16 alienos atque alios V: alios atque alios GP 18 qua operatur PV: qui operatur P1 19 guuernanda V 20 faciem dei P: faciendi GV 22 nos PV: et nos pi

dei V: om. P 29 administrasse P

« PredošláPokračovať »