Obrázky na stránke
PDF
ePub

praeponendos existimet: sic anima fidelis et pia non solum si uideat uerum etiam si propter fragilitatem carnis exhorreat miracula daemonum, non ideo tamen aut non se posse talia dolebit aut ob hoc illos meliores esse iudicabit, cum sint 5 praesertim in societate sanctorum qui per uirtutem dei, cui cuncta subiecta sunt, et minime fallacia et multo maiora fecerunt, siue homines siue angeli boni.

DE FALSIS ET DECEPTORIIS PVRGATIONIBVS. EX EODEM
LIBRO III T. XII.

10 Nequaquam igitur per sacrilegas similitudines et impias 15
curiositates et magicas consecrationes animae purgantur et
reconciliantur deo, quia falsus mediator non traicit ad superiora,
sed potius obsidens intercludit uiam per affectus, quos tanto
maligniores quanto superbiores suae societati inspirat, qui non
15 possunt ad euolandum pinnas nutrire uirtutum, sed potius ad
demergendum pondera exaggerare uitiorum, tanto grauius
anima ruitura, quanto sibi uidetur erecta sublimius.

DE HIS QVI SIBI PVRGATIONEM DE VIRTVTE PROPRIA POLLICENTVR. EX EODEM LIBRO IIII T. XV.

20 Sunt autem qui se putant ad contemplandum deum et 16 inhaerendum deo uirtute propria posse purgari; quos ipsa superbia maxime maculat. nullum enim uitium est, cui magis diuina lege resistitur et in quod magis accipiat dominandi ius ille superbissimus spiritus, ad ima mediator, ad summa inter

[blocks in formation]

23 resistatur G3

societatis

17 ani

erectae

18 Ex eod. 1. IIII. de his cetera DGv 20 quidam ante qui

[ocr errors]
[blocks in formation]

quo D

clusor, nisi occulte insidians alia uia deuitetur aut per populum deficientem, quod interpretatur Amalech, aperte saeuiens et ad terram repromissionis repugnando transitum negans per crucem domini, quae Moysi manibus extentis est praefigurata, superetur. hinc enim sibi purgationem isti uirtute propria 5 pollicentur, quia nonnulli eorum potuerunt aciem mentis ultra omnem creaturam transmittere et lucem incommutabilis ueritatis quantulacumque ex parte contingere, quod christianos multos ex fide interim sola uiuentes nondum potuisse derident. sed quid prodest superbienti et ob hoc erubescenti lignum 10 ascendere, de longinquo prospicere patriam transmarinam? aut quid obest humili de tanto interuallo non eam uidere in illo ligno, ad eam uenienti, quo dedignatur ille portari?

QVOD TESTIMONIA QVAEDAM VENTVRVM CHRISTVM PRAENVNTIAVERINT, QUAEDAM VENISSE TESTATA SINT. EX EODEM 15 LIBRO T. XVIII.

17 Ecce ad quod missus est filius dei, immo uero ecce quod est missum esse filium dei. quaecumque propter faciendam fidem, qua mundaremur, ad contemplandam ueritatem in rebus ortis ab aeternitate prolatis et ad aeternitatem relatis tempora- 20 liter gesta sunt, aut testimonia missionis huius fuerunt aut ipsa missio filii dei. at testimonia quaedam uenturum praenuntiauerunt, quaedam uenisse testata sunt. factum quippe creaturam per quem facta est omnis creatura, omnem creaturam testem habere oportebat. nisi enim multis missis 25 praedicaretur unus, non multis dimissis teneretur unus. et

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

nisi talia essent testimonia, quae paruis magna uiderentur, non crederetur, ut magnos faceret magnus qui ad paruos missus est paruus. incomparabiliter enim maiora filii dei facta sunt caelum et terra et omnia quae in eis sunt, quia omnia 5 per ipsum facta sunt, quam signa atque portenta, quae in eius testimonium proruperunt.

ITEM DE EODEM MEDIATORIS SACRAMENTO. EX LIBRO DE

CONSENSV EVANGELISTARVM PRIMO.

Quapropter cum sit ipse Christus sapientia dei, per quam 18 10 creata sunt omnia, cumque nullae mentes rationabiles siue angelorum siue hominum nisi participatione ipsius sapientes fiant, cui per spiritum sanctum, per quem caritas in cordibus nostris diffunditur, inhaeremus, quae trinitas unus deus est: consultum est diuina prouidentia mortalibus, quorum tempo15 ralis uita in rebus orientibus et occidentibus occupata tenebatur, ut eadem ipsa dei sapientia ad unitatem personae suae homine adsumto, in quo temporaliter nasceretur, uiueret, moreretur, resurgeret, congrua saluti nostrae dicendo et faciendo, patiendo et sustinendo fieret et deorsum hominibus exemplum 20 redeundi, qui sursum est angelis exemplum manendi. nisi enim in animae rationalis natura temporaliter aliquid oriretur, id est inciperet esse quod non erat, numquam ex uita pessima et stulta ad sapientem atque optimam perueniret. ac per hoc cum rebus aeternis contemplantium ueritas perfruatur, rebus 25 autem ortis fides credentium debeatur, purgatur homo per rerum temporalium fidem, ut aeternarum percipiat ueritatem. nam et quidam eorum nobilissimus philosophus Plato in eo

1 magni D1 uidentur T magnus D'Gv magna P in) D 9 sit om. D; T rationabilis D1 16 eandem D

2 crederitur D crederentur T magnos Gv 5 portentia G1 eis (om. esse G1 esset (om. ipse) Gv 10 rationales 11 sapientis D1 14 prudentia DGv 18 moriretur G1P salute D salutis P1 etrationali DG1PTv debetur G

patiendo v in marg. inf. 21 anima DGv oreretur T 23 optimum P1

26 ut] uita G pr. 27 et om. T

25 mortis T

nobilis DGv

libro, quem Timaeum uocant, sic ait: quantum ad id quod ortum est aeternitas ualet, tantum ad fidem ueritas. duo illa sursum sunt, aeternitas et ueritas; duo ista deorsum, quod ortum est et fides. ut ergo ab imis ad summa reuocemur atque id quod ortum est recipiat aeternitatem, per fidem 5 ueniendum est ad ueritatem. et quia omnia quae in contrarium pergunt per aliquid medium reducuntur et ab aeterna iustitia temporalis iniquitas nos alienabat, opus ergo erat media iustitia temporali, quae medietas temporalis esset de imis, iusta de summis, atque ita se nec abrumpens a sum-10 mis et contemperans imis ima redderet summis. ideo Christus mediator dei et hominum dictus est inter deum immortalem et hominem mortalem deus et homo, reconcilians hominem deo, manens id quod erat, factus quod non erat. ipse est nobis fides in rebus ortis qui est ueritas in aeternis. 15 hoc magnum et inenarrabile sacramentum, hoc regnum et sacerdotium antiquis per prophetiam reuelabatur, posteris eorum per euangelium praedicatur. oportebat enim ut aliquando in omnibus gentibus redderetur quod diu per unam gentem promittebatur. proinde qui prophetas ante descensionem suam 20 praemisit, ipse et apostolos post ascensionem suam misit.

19

QVID PLATO POSSET, SI VIVENS INTERROGARETVR, DE CHRISTIANA RELIGIONE RESPONDERE. EX LIBRO DE VERA RELIGIONE.

Fidentissime dixerim pace horum omnium, qui eorum libros 25 peruicaciter diligunt, christianis temporibus quaenam religio potissimum tenenda sit et quae ad ueritatem ac beatitudinem

[blocks in formation]

DGv

DP1v

P

12 cf. I Tim. 2, 5

4 ab G2 in ras.
om. libri
10 himis DG1Pv

7 et a:

14 post factus add. P

reuo

9 tempo

assum

16 est post magnum add.

et prius om. DG1P1 18 aliquanto D 20 discensionem

21 ipsi P1 apostolus DP1T'y apostol G si uiuens possit DGv

22 possit

uia non esse dubitandum. si enim Plato ipse uiueret et me interrogantem non aspernaretur, uel potius si quis eius discipulus eo ipso tempore quo uiuebat, cum sibi ab illo persuaderetur non corporeis oculis, sed pura mente ueritatem uideri; 5 cui quaecumque anima inhaesisset, eam beatam fieri atque perfectam; ad quam percipiendam nihil magis impedire quam uitam libidinibus deditam et falsas imagines rerum sensibilium, quae nobis ab hoc sensibili mundo per corpus impressae uarias opiniones erroresque generarent; quam ob rem sanandum esse. 10 animum ad intuendam incommutabilem rerum formam et eodem modo semper se habentem atque undique sui similem pulchritudinem, nec distentam locis nec tempore uariatam, sed unum atque idem omni ex parte seruantem, quam non crederent esse homines, cum ipsa uere summeque sit; cetera 15 nasci, occidere, fluere, labi, et tamen in quantum sunt ab illo aeterno deo per eius ueritatem fabricata constare; in quibus animae tantum rationali et intellectuali datum, ut eius aeternitatis contemplatione perfruatur atque afficiatur ex ea aeternamque uitam possit mereri; sed dum nascentium atque 20 transeuntium rerum amore ac dolore sauciatur et dedita consuetudini huius uitae atque sensibus corporis inanibus uanescit imaginibus, inridet eos qui dicunt esse aliquid quod neque istis uideatur oculis nec ullo phantasmate cogitetur, sed mente sola et intellegentia cerni queat; cum haec ergo sibi a ma25 gistro persuaderentur, si ex eo quaereret ille discipulus, utrum, si quisquam exsisteret uir magnus atque diuinus, qui talia populis persuaderet credenda saltem, si uere percipere non ualerent, ut, si qui possent percipere, non prauis opinionibus multi

2 de eius discipulis P 4 sed] semper T

6 at G1pi

7 insensibilium Gv

uidiri D uidere 8 hac D1 impraesae 11 se om. T 14 crederint 18 affeciatur D

Gv

[blocks in formation]

generent DGP1v

[blocks in formation]

13 unam DG1P

D

sit cetera G in ras. 17 datam T

efficiatur P1y 19 meriri D merere G1 20 consuetudine DG1P

22 imaginibus] in manibus T

23 phantasmatae T phantasmae P1

24 queant G1 25 quaererent G1 26 existerit Pi
si uir Gv sibi P si (om. uere) T ualeret Gu

GT

uis DG

27 saltim

28 par

« PredošláPokračovať »