Obrázky na stránke
PDF
ePub

EX EPISTVLA AD OPTATVM PRIMA.

Non erubescendum est homini confiteri se nescire quod 372" nescit, ne, dum se scire mentitur, numquam scire mereatur. quis autem negat non unius tantum, sed omnis animae crea5 torem deum atque factorem, nisi qui eius eloquiis apertissime refragatur? sine ulla quippe ambiguitate per prophetam dicit: omnem flatum ego feci, animas uidelicet intellegi uolens, quod uerba consequentia manifestant. non utique unum, quem

facto ex terra homini primo inspirauit, sed omnem flatum ipse 10 fecit, ipse adhuc facit. quaeritur tamen, utrum omnem flatum

ex illo uno flatu, sicut omne corpus hominis ex illo uno corpore faciat, an uero noua quidem corpora faciat ex uno, animas autem nouas ex nihilo. quis enim congrua suis originibus genera rerum etiam de seminibus facit, nisi qui ipsa semina sine seminibus fecit? sed ubi res naturaliter obscura nostrum modulum uincit et aperta diuina scriptura non subuenit, temere hinc aliquid definire humana coniectura praesumit. secundum uitas autem, quas proprias habere incipiunt, nouos

homines dicimus nasci siue anima siue corpore. at uero secun20 dum originale peccatum ueteres nascuntur; ideo baptismate renouantur.

Aliquid ergo certum de animae origine nondum in scripturis canonicis repperi. nam qui nouas sine ulla propagatione

asserunt animas fieri, inter testimonia, quibus id nituntur 25 ostendere, proponunt etiam illa duo quae paulo ante comme

moraui: qui fingit spiritum hominis in ipso, et: qui fingit singillatim corda hominum. de quibus uides quemadmodum possit a resistentibus

resistentibus responderi: utrum enim, cum fingit, ex aliquo fingat an ex nibilo, incertum est. so illud tamen inter cetera testimonium uidetur esse praecipuum,

quod in libro Salomonis Ecclesiaste legitur: et reuertetur

7 Es. 57,

16

26 Zach. 12, 1

Ps. 32, 15

31 Eccle. 12,7

a:

2 nescire) i ex e corr. m. 1 V 11 omne

omnem v 20 originale a: originalem V 23 canhonicis V repperi MV: comperi a 28 possit a a: posita MV 31 ecclesiaste a: ecclesiasten V

puluis in terram, sicut erat, et spiritus reuertetur ad deum, qui dedit eum. sed facillime respondetur: corpus in terram, de qua factum est primum hominis corpus, et spiritus ad deum, a quo facta est prima hominis anima. „sicut enim nostrum corpus“ inquiunt , (quamuis) ex primo 5 illo corpore propagatum sit, eo tamen redit unde ipsum primum corpus effectum est, sic anima nostra, quamuis ex illa anima propagata, non ad nihilum, quia immortalis est, sed ad illum redit a quo ipsa prima anima facta est.“ ac per hoc illud quod scriptum est de spiritu cuiusque hominis, quod 10 redeat ad deum, qui dedit eum, non soluit istam obscurissimam quaestionem, quia, siue ex illo uno siue ex nullo alio, deus utique dedit eum.

Itemque illi qui propaginem animarum inconsiderata temeritate defendunt, inter alia testimonia, quae suae causae suffra- 15 gari arbitrantur, nullum quasi manifestius et expressius pro se possunt putare proferendum, quam id quod in Genesi scriptum est: omnes autem animae, quae introierunt cum Iacob in Aegyptum, qui exierunt de femoribus eius. hoc enim uelut euidentissimo testimonio possunt credi 29 animae in filios ex parentibus propagari, quoniam satis aperte dictum uidetur animas etiam de femoribus Iacob, non sola exisse corpora filiorum, ut eo modo etiam illud intellegi uelint a parte totum, quod dixit Adam, cum illi mulier eius ostenderetur: hoc nunc os ex ossibus meis et caro de 25 carne mea; non enim dixit: et anima de anima mea. sed ita fieri potest, ut carne nominata utrumque intellegatur, sicut hic animas nominauit et tamen etiam corpora in filiis intellegi uoluit.

Sed hoc testimonium certe quasi tam clarum atque mani- so festum enodandae huic quaestioni non sufficit, nec si ita legeretur

18 Gen. 46, 26

25 Gen. 2, 23

5 quamuis a:
om. MV

17 proferendum a: praeferendum MV 21 aperte a: apparet MV 24 a parte a: aperte V 25 caro de de carne V

genere feminino: quae exierunt de femoribus eius, ut animas intellegeremus, quae exierunt. ideo autem non sufficeret, quoniam et animae nomine corpus solum posse significari modo quodam locutionis ostenditur, quo significatur per 5 id quod continetur id quod continet, sicut ait quidam: uina coronant, cum coronarentur uasa uinaria; uinum enim continetur, uas continet. sicut ergo appellamus ecclesiam basilicam, qua continetur populus, qui uere appellatur ecclesia, ut per

nomen ecclesiae, id est populi, qui continetur, significemus 10 locum, qui continet: ita, quod animae corporibus continentur,

intellegi corpora filiorum per nominatas animas possunt. sic enim melius accipitur etiam illud, quod lex inquinari dicit eum qui intrauerit super animam mortuam, hoc est super

defuncti cadauer, ut nomine animae mortuae mortuum corpus 15 intellegatur, quod animam continebat, quia et absente populo,

id est ecclesia, locus tamen ille nihilominus ecclesia dicitur. haec responderentur, si, ut dixi, feminino genere positum esset: quae exierunt de femoribus Iacob, id est quae

animae. nunc uero cum masculinum genus sit positum, id 20 est qui exierunt de femoribus Iacob, quis non ita

intellegere malit: omnes animae eorum qui exierunt ex femoribus eius, id est animae hominum, ut etiam sic possint intellegi secundum corpus tantummodo exisse de femoribus patris,

quorum erant illae animae, per quarum numerum intellegun25 tur tot homines ?

INTER CETERA.

Si ergo ita potes animarum asserere sine ulla propagine nouitatem, ut ratione iusta et a fide catholica non aliena

etiam peccato primi hominis ostendantur obnoxiae, assere 30 quod sentis, ut potes. si autem non eas aliter potes a propagatione facere alienas, nisi ut simul facias ab omni peccati uinculo liberas, cohibe te ab huius modi disputatione omni modo. non est enim falsa in baptismate remissio peccatorum nec uerbo tenus dicitur, sed ueraciter agitur.

1 (18. 20) Gen. 46, 26

5 Verg. Aen. I, 724

13 Num. 6,6

8 per nomen scripsi: nomen V nomine a

10 locum a: per locum V 12 enī (uirgulam add. m. 2) V 14 cadaber V 17 si ut a: sicut MV 23 exisse MV: exisse homines a 26 inter cetera scripsi: cetera MV 27 si a: sic MV 30 potes a: potest V

5

INTER CETERA. Vt autem et a me tua dilectio de hac quaestione aliquid audiat definitum, non parui aestimandum, immo praecipue necessarium atque retinendum, quomodolibet se origo habeat animarum, siue ex illa una siue ex nulla alia propagentur, mediatoris tamen animam nullum ex Adam traxisse peccatum 10 dubitare fas non est. si enim nulla propagatur ex altera, ubi omnes tenentur propagata carne peccati, quanto minus credendum est ex propagine peccatrici animam uenire non potuisse, cuius caro uenit ex uirgine, non libidine concepta, sed fide, ut esset in similitudine carnis peccati, non in carne 15 peccati. Si autem peccato primae animae peccatricis ideo ceterae tenentur obnoxiae, quia ex illa sunt propagatae, profecto illa quam sibi unigenitus coaptauit aut peccatum inde non traxit aut omnino inde non tracta est. neque enim non potuit animam sibi trahere sine peccato qui soluit nostra 20 peccata, aut qui nouam creauit ei carni, quam sine parente fecit ex terra, non potuit nouam creare carni, quam sine uiro sumsit ex femina.

INTER CETERA. Ego enim adhuc, fateor, non inueni, quemadmodum anima 25 et peccatum ex Adam trahat unde dubitare fas non est – et ipsa ex Adam non trabatur. quod mihi diligentius inquirendum quam inconsultius asserendum est.

372

INTER CETERA. Quando autem nos aliquae causae in aliqua quaestione non so immerito dubitare compellunt, non etiam hinc dubitare debe

15 cf. Rom. 8, 3

3 in baptismate V: etiam in paruulorum baptismate a 5 inter addidi: om. V 13 peccatrici V: peccatricis a. 24 (et 29) inter addidi: om. V

mus, utrum dubitare debeamus. de dubiis quippe rebus sine dubitatione dubitandum est. uides, quemadmodum apostolus de se ipso dubitare non dubitet, utrum in corpore an extra corpus raptus sit in tertium caelum; siue hoc siue 5 illud, nescio, inquit, deus scit. cum ergo mihi, quamdiu nescio, dubitare non liceat, utrum anima mea in istam uitam ex propagine an sine propagine uenerit, cum eam utrolibet modo a summo et uero deo factam esse non dubitem, cur

mihi non sit fas dicere: scio animam meam ex opere dei 10 subsistere et prorsus opus dei esse, siue ex propagine, sicut

(corpus, siue extra propaginem, sicut) illa quae primo homini data est, nescio, deus scit? unum horum uis ut confirmom. possem, si nossem. quod si ipse nosti, en habes me cupidi

orem discere quod nescio, quam docere quod nescio. si autem 15 nescis sicut ego, ora sicut et ego, ut siue per quemlibet

seruum suum siue per se ipsum magister ille nos doceat, qui dixit discipulis suis: ne uelitis dici ab hominibus rabbi; unus est enim magister uester, Christus; si

tamen scit expedire nobis, ut etiam talia nouerimus, qui nouit 20 non solum quid doceat, uerum etiam quid nobis discere expediat.

Nam confiteor dilectioni tuae cupiditatem meam: cupio quidem et hoc scire quod quaeris; sed multo magis cuperem

scire, si fieri posset, quando praesentetur desideratus omnibus 25 gentibus et quando regnum sanctorum futurum sit, quam

unde in hanc terram uenire coeperim. et tamen illud cum ab illo qui scit omnia discipuli sui, nostri apostoli, quaererent, responsum acceperunt: non est uestrum scire tem

pora, quae pater in sua posuit potestate. quid, si 30 et hoc scit non esse nostrum scire, sicut et tempora, quae

3 II Cor. 12,

2 sq.

17 Matth. 23, 8

28 Act. 1, 7

om.

10 et prorsus) et et prorsus V 11 corpus siue - sicut a: MV 12 unum V: utrum a ut|ut confirmem V 28 acciperunt V 30 post nostrum scire add, a: qui profecto scit quid nobis sit utile scire ? et illud quidem per illum scio, non esse nostri scire; om. MV sicut et MV: om, a

« PredošláPokračovať »