Obrázky na stránke
PDF
ePub

5

additum est: neque corruptio incorruptionem possidebit, sicut satis, quantum arbitror, disseruimus.

CCCXXXV.

VTRVM SINGILLATIM A CREATORE DEO CORPORVM LINIAMENTA FORMENTVR. EX EPISTVLA SVPRA SCRIPTA.

Quod autem quaeris, utrum singillatim a creatore deo 371 corporum liniamenta formentur, non te mouebit, si, quantum potest humana mens, potentiam diuinae operationis intellegas. quomodo enim negare poterimus deum etiam nunc operari 10 cuncta, quae creantur, cum dominus dicat: pater meus usque nunc operatur? unde illa cessatio septimi diei ab ipsis naturis condendis intellegenda est facta, non ab earum administratione quae conditae referuntur. cum ergo natura rerum a creatore administratur et per ordines praefinitis locis 15 et temporibus suis cuncta nascuntur, deus usque nunc operatur. nam si deus nunc ista non format, quomodo legitur: priusquam te formarem in utero, noui te? quomodo etiam accipi potest: quod si faenum agri, quod hodie est et cras in clibanum mittitur, deus sic uestit? 20 nisi forte credendum est faenum a deo uestiri et a deo corpora non formari. cum enim dixit: uestit, non de praeterita ordinatione, sed de praesenti operatione satis indicat. unde est etiam illud apostoli de seminibus, quod supra commemoraui: non, inquit, corpus, quod futurum est, seminas, 25 sed nudum granum fere tritici aut alicuius ceterorum; déus autem dat illi corpus, quomodo uoluerit. non dixit: „dedit" aut „disposuit", sed dat, ut creatorem intellegas efficaciam sapientiae suae rebus, quae cotidie suis

10 Io. 5, 17 24 I Cor. 15, 37 sq.

17 Hier. 1, 5

18 Matth. 6, 30

3 cap. CCCXXXV MV: om. GP 11 unde (u ex o uel e corr. m. 1) V V 25 fere MV: ut puta a

10 dicat a: om. MV 14 administratur a: ministratur

temporibus oriuntur, condendis adhibere. de qua sapientia dictum est: pertendit a fine usque ad finem fortiter et, non dixit: disposuit, sed: disponit omnia suauiter. multum est enim uel tenuiter sapere, quomodo commutabilia et temporalia non commutabilibus et temporalibus creatoris s motibus, sed aeterna, stabili uirtute condantur.

CCCXXXVI.

DE ANIMAE QVAESTIONE.

EX EPISTVLA SVPRA SCRIPTA.

372 Vis etiam per me scire, utrum dei flatus ille in Adam

idem ipse sit anima. breuiter respondeo: aut ipse est aut 10 ipso anima facta est. sed et si ipse est, factus est. de anima quippe loquitur per Esaiam prophetam deus, ubi dicit: omnem flatum ego feci. quod sequentia satis indicant; sequitur enim: propter peccatum modicum quid contristaui illum, id est ipsum flatum, et cetera, quae nisi de anima 15 humana intellegi nequeant. in hac enim quaestione maxime cauendum est, ne anima non a deo facta natura, sed ipsius dei substantia, tamquam unigenitus dei filius, quod est uerbum eius, aut aliqua eius particula esse credatur. tamquam illa natura atque substantia, qua deus est quidquid est, 20 commutabilis esse possit; quod esse animam nemo non sentit, qui se habere animam sentit. nam quod attinet ad eius originem, qua fit, ut sit in corpore, utrum de illo uno sit qui primum creatus est, quando factus est homo in animam uiuam, an similiter fiant singulis singulae, nec tunc sciebam nec 25 adhuc scio.

[blocks in formation]

EX EPISTVLA AD OPTATVM PRIMA.

Non erubescendum est homini confiteri se nescire quod 372" nescit, ne, dum se scire mentitur, numquam scire mereatur. quis autem negat non unius tantum, sed omnis animae crea5 torem deum atque factorem, nisi qui eius eloquiis apertissime refragatur? sine ulla quippe ambiguitate per prophetam dicit: omnem flatum ego feci, animas uidelicet intellegi uolens, quod uerba consequentia manifestant. non utique unum, quem facto ex terra homini primo inspirauit, sed omnem flatum ipse 10 fecit, ipse adhuc facit. quaeritur tamen, utrum omnem flatum ex illo uno flatu, sicut omne corpus hominis ex illo uno corpore faciat, an uero noua quidem corpora faciat ex uno, animas autem nouas ex nihilo. quis enim congrua suis originibus genera rerum etiam de seminibus facit, nisi qui ipsa semina 15 sine seminibus fecit? sed ubi res naturaliter obscura nostrum modulum uincit et aperta diuina scriptura non subuenit, temere hinc aliquid definire humana coniectura praesumit. secundum uitas autem, quas proprias habere incipiunt, nouos homines dicimus nasci siue anima siue corpore. at uero secun20 dum originale peccatum ueteres nascuntur; ideo baptismate renouantur.

Aliquid ergo certum de animae origine nondum in scripturis canonicis repperi. nam qui nouas sine ulla propagatione asserunt animas fieri, inter testimonia, quibus id nituntur 25 ostendere, proponunt etiam illa duo quae paulo ante commemoraui: qui fingit spiritum hominis in ipso, et: qui fingit singillatim corda hominum. de quibus uides quemadmodum possit a resistentibus responderi: utrum enim, cum fingit, ex aliquo fingat an ex nihilo, incertum est. 30 illud tamen inter cetera testimonium uidetur esse praecipuum, quod in libro Salomonis Ecclesiaste legitur: et reuertetur

7 Es. 57, 16 26 Zach. 12, 1

2 nescire] i ex e corr. m. 1 V 20 originale a: originalem V

comperi a asten V

Ps. 32, 15 31 Eccle. 12, 7

11 omne a: omnem V
repperi MV:

23 canhonicis V

28 possit a a: posita MV 31 ecclesiaste a: ecclesi

[ocr errors]

puluis in terram, sicut erat, et spiritus reuertetur ad deum, qui dedit eum. sed facillime respondetur: corpus in terram, de qua factum est primum hominis corpus, et spiritus ad deum, a quo facta est prima hominis anima. „sicut enim nostrum corpus" inquiunt (quamuis) ex primo s illo corpore propagatum sit, eo tamen redit unde ipsum primum corpus effectum est, sic anima nostra, quamuis ex illa anima propagata, non ad nihilum, quia immortalis est, sed ad illum redit a quo ipsa prima anima facta est." ac per hoc illud quod scriptum est de spiritu cuiusque hominis, quod 10 redeat ad deum, qui dedit eum, non soluit istam obscurissimam quaestionem, quia, siue ex illo uno siue ex nullo alio, deus utique dedit eum.

Itemque illi qui propaginem animarum inconsiderata temeritate defendunt, inter alia testimonia, quae suae causae suffra- 15 gari arbitrantur, nullum quasi manifestius et expressius pro se possunt putare proferendum, quam id quod in Genesi scriptum est: omnes autem animae, quae introierunt cum Iacob in Aegyptum, qui exierunt de femoribus eius. hoc enim uelut euidentissimo testimonio possunt credi 20 animae in filios ex parentibus propagari, quoniam satis aperte dictum uidetur animas etiam de femoribus Iacob, non sola exisse corpora filiorum, ut eo modo etiam illud intellegi uelint a parte totum, quod dixit Adam, cum illi mulier eius ostenderetur: hoc nunc os ex ossibus meis et caro des carne mea; non enim dixit: et anima de anima mea. sed ita fieri potest, ut carne nominata utrumque intellegatur, sicut hic animas nominauit et tamen etiam corpora in filiis intellegi uoluit.

Sed hoc testimonium certe quasi tam clarum atque mani- 30 festum enodandae huic quaestioni non sufficit, nec si ita legeretur

18 Gen. 46, 26

5 quamuis a: om. MV

25 Gen. 2, 23

MV 21 aperte a: apparet MV 25 caro de de carne V

17 proferendum a: praeferendum 24 a parte a aperte V

genere feminino: quae exierunt de femoribus eius, ut animas intellegeremus, quae exierunt. ideo autem non sufficeret, quoniam et animae nomine corpus solum posse significari modo quodam locutionis ostenditur, quo significatur per s id quod continetur id quod continet, sicut ait quidam: uina coronant, cum coronarentur uasa uinaria; uinum enim continetur, uas continet. sicut ergo appellamus ecclesiam basilicam, qua continetur populus, qui uere appellatur ecclesia, ut per nomen ecclesiae, id est populi, qui continetur, significemus 10 locum, qui continet: ita, quod animae corporibus continentur, intellegi corpora filiorum per nominatas animas possunt. sic enim melius accipitur etiam illud, quod lex inquinari dicit eum qui intrauerit super animam mortuam, hoc est super defuncti cadauer, ut nomine animae mortuae mortuum corpus 15 intellegatur, quod animam continebat, quia et absente populo, id est ecclesia, locus tamen ille nihilominus ecclesia dicitur. haec responderentur, si, ut dixi, feminino genere positum esset: quae exierunt de femoribus Iacob, id est quae animae. nunc uero cum masculinum genus sit positum, id 20 est qui exierunt de femoribus Iacob, quis non ita intellegere malit: omnes animae eorum qui exierunt ex femoribus eius, id est animae hominum, ut etiam sic possint intellegi secundum corpus tantummodo exisse de femoribus patris, quorum erant illae animae, per quarum numerum intellegun25 tur tot homines?

INTER CETERA.

Si ergo ita potes animarum asserere sine ulla propagine nouitatem, ut ratione iusta et a fide catholica non aliena etiam peccato primi hominis ostendantur obnoxiae, assere so quod sentis, ut potes. si autem non eas aliter potes a propa

1 (18. 20) Gen. 46, 26 5 Verg. Aen. I, 724

8 per nomen scripsi: nomen V nomine a locum V 12 enī (uirgulam add. m. 2) V

17 si ut a: sicut MV
cetera scripsi: cetera MV
potest V

13 Num. 6, 6

10 locum a: per 14 cadaber V 23 exisse MV: exisse homines a 26 inter 27 si u: sic MV 30 potes a:

« PredošláPokračovať »