Obrázky na stránke
PDF
ePub

nisi talia essent testimonia, quae paruis magna uiderentur, non crederetur, ut magnos faceret magnus qui ad paruos missus est paruus. incomparabiliter enim maiora filii dei facta sunt caelum et terra et omnia quae in eis sunt, quia omnia 5 per ipsum facta sunt, quam signa atque portenta, quae in eius testimonium proruperunt.

ITEM DE EODEM MEDIATORIS SACRAMENTO. EX LIBRO DE

CONSENSV EVANGELISTARVM PRIMO.

Quapropter cum sit ipse Christus sapientia dei, per quam 18 10 creata sunt omnia, cumque nullae mentes rationabiles siue

angelorum siue hominum nisi participatione ipsius sapientes fiant, cui per spiritum sanctum, per quem caritas in cordibus nostris diffunditur, inbaeremus, quae trinitas unus deus est:

consultum est diuina prouidentia mortalibus, quorum tempo15 ralis uita in rebus orientibus et occidentibus occupata tene

batur, ut eadem ipsa dei sapientia ad unitatem personae suae homine adsumto, in quo temporaliter nasceretur, uiueret, moreretur, resurgeret, congrua saluti nostrae dicendo et faciendo,

patiendo et sustinendo fieret et deorsum hominibus exemplum 20 redeundi, qui sursum est angelis exemplum manendi. nisi

enim in animae rationalis natura temporaliter aliquid oriretur, id est inciperet esse quod non erat, numquam ex uita pessima et stulta ad sapientem atque optimam perueniret. ac per hoc

cum rebus aeternis contemplantium ueritas perfruatur, rebus 25 autem ortis fides credentium debeatur, purgatur homo per

rerum temporalium fidem, ut aeternarum percipiat ueritatem. nam et quidam eorum nobilissimus philosophus Plato in eo

magnos Gv

eis (om.

1 magni Di uidentur T 2 crederitur D crederentur T magnus D'Gv magna P

5 portentia G in) D

9 sit om. D; esse Gesset (om. ipse) G?v 10 rationales T rationabilis D' 11 sapientis Di 14 prudentia DGv 16 eandem D 18 moriretur G'P salute D salutis Pi patiendo v in marg. inf. 21 anima DGV rationali DGʻPTO oreretur T 23 optimum P 25 mortis T debetur G'v 26 ut) uita G pr. 27 et om. T nobilis DGv

libro, quem Timaeum uocant, sic ait: quantum ad id quod ortum est aeternitas ualet, tantum ad fidem ueritas. duo illa sursum sunt, aeternitas et ueritas ; duo ista deorsum, quod ortum est et fides. ut ergo ab imis ad summa reuocemur atque id quod ortum est recipiat aeternitatem, per fidem 5 ueniendum est ad ueritatem. et quia omnia quae in contrarium pergunt per aliquid medium reducuntur et ab aeterna iustitia temporalis iniquitas nos alienabat, opus ergo erat media iustitia temporali, quae medietas temporalis esset de imis, iusta de summis, atque ita se nec abrumpens a sum-10 mis et contemperans imis ima redderet summis. ideo Christus mediator dei et hominum dictus est inter deum immortalem et hominem mortalem deus et homo, reconcilians hominem deo, manens id quod erat, factus quod non erat. ipse est nobis fides in rebus ortis qui est ueritas in aeternis. 15 hoc magnum et inenarrabile sacramentum, hoc regnum et sacerdotium antiquis per prophetiam reuelabatur, posteris eorum per euangelium praedicatur. oportebat enim ut aliquando in omnibus gentibus redderetur quod diu per unam gentem promittebatur. proinde qui prophetas ante descensionem suam 20 praemisit, ipse et apostolos post ascensionem suam misit.

QVID PLATO POSSET, SI VIVENS INTERROGARETVR, DE CHRISTIANA RELIGIONE RESPONDERE. EX LIBRO DE VERA

RELIGIONE.

19 Fidentissime dixerim pace horum omnium, qui eorum libros 25

peruicaciter diligunt, christianis temporibus quaenam religio potissimum tenenda sit et quae ad ueritatem ac beatitudinem

1 Plat. Tim. p. 29c Cic. Tim. 3

12 cf. I Tim. 2, 5

reuo

que Gu

assum

1 thimaeum G thimeum DPU 4 ab Gin ras. caremur G'PTv reuocarimur D

7 et a:
om. libri

9 temporalis DGTv temporales P!

10 himis DG’Po mis DP 14 •ē. post factus add. P 16 est post magnum add. DGV et prius om. DG’pi 18 aliquanto D 20 discensionem DPły 21 ipsi P1 apostolus DP'T'y1 apostoł G

22 possit P si uiuens possit DGv

uia non esse dubitandum. si enim Plato ipse uiueret et me interrogantem non aspernaretur, uel potius si quis eius discipulus eo ipso tempore quo uiuebat, cum sibi ab illo persuaderetur non corporeis oculis, sed pura mente ueritatem uideri; 5 cui quaecumque anima inhaesisset, eam beatam fieri atque perfectam; ad quam percipiendam nihil magis impedire quam uitam libidinibus deditam et falsas imagines rerum sensibilium, quae nobis ab hoc sensibili mundo per corpus impressae uarias opiniones erroresque generarent; quam ob rem sanandum esse 10 animum ad intuendam incommutabilem rerum formam et

eodem modo semper se habentem atque undique sui similem pulchritudinem, nec distentam locis nec tempore uariatam, sed unum atque idem omni ex parte seruantem, quam non

crederent esse homines, cum ipsa uere summeque sit; cetera 15 nasci, occidere, fuere, labi, et tamen in quantum sunt ab

illo aeterno deo per eius ueritatem fabricata constare; in quibus animae tantum rationali et intellectuali datum, ut eius aeternitatis contemplatione perfruatur atque afficiatur ex ea

aeternamque uitam possit mereri; sed dum nascentium atque 20 transeuntium rerum amore ac dolore sauciatur et dedita con

suetudini huius uitae atque sensibus corporis inanibus uanescit imaginibus, inridet eos qui dicunt esse aliquid quod neque istis uideatur oculis nec ullo phantasmate cogitetur, sed mente

sola et intellegentia cerni queat; cum haec ergo sibi a ma25 gistro persuaderentur, si ex eo quaereret ille discipulus, utrum,

si quisquam exsisteret uir magnus atque diuinus, qui talia populis persuaderet credenda saltem, si uere percipere non ualerent, ut, si qui possent percipere, non prauis opinionibus multitudinis implicati uulgaribus obruerentur erroribus, eum diuinis honoribus dignum iudicaret: responderet, credo, ille non posse hoc ab homine fieri nisi quem forte ipsa dei uirtus atque sapientia ab ipsa rerum natura exceptum nec hominum magisterio, sed intima inluminatione ab incunabulis inlustratum 5 tanta honestaret gratia, tanta firmitate roboraret, tanta denique maiestate subueheret, ut omnia contemnendo quae praui homines cupiunt et omnia perpetiendo quae horrescunt et omnia faciendo quae mirantur genus humanum ad tam salubrem fidem summo amore atque auctoritate conuerteret ; 10 de honoribus uero eius frustra se consuli, cum facile possit existimari quanti honores debeantur sapientiae dei, qua gestante ille et gubernante pro uera salute generis humani magnum aliquid proprium et quod supra homines esset mereretur. quae si facta sunt, si litteris monumentisque cele- 15 brantur, si ab una regione terrarum, in qua sola unus colebatur deus et ubi talem nasci oportebat, per totum orbem terrarum missi electi uiri uirtutibus atque sermonibus diuini amoris incendia concitarunt; si confirmata saluberrima disciplina inluminatas terras posteris reliquerunt; et ne de prae- 20 teritis loquar, quae licet cuique non credere, si hodie per gentes populosque praedicatur: in principio erat uerbum, et uerbum erat apud deum et deus erat uerbum; hoc erat in principio apud deum; omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil; si ad hoc 25 percipiendum, diligendum, perfruendum, ut anima sanetur et tantae luci hauriendae mentis acies conualescat, dicitur auaris : nolite uobis condere thesauros in terra, abi tinea

2 de eius discipulis P 4 sed] semper T uidiri D uidere Gv 6 at G1P1 7 insensibilium Gv 8 hac D impraesae DG1 9 oppiniones

generent DGP10 11 se om. T suis G?v 12 distantem Gv 13 unam DG'P 14 crederint D sit cetera G? in ras. 17 datam T 18 affeciatur D efficiatur Ply 19 meriri D merere G 20 consuetudine DG'P 22 imaginibus) in manibus T 23 phantasmatae T phantasmae P1 24 queant G 25 quaererent G1 26 existerit Pi 27 saltim GTV si uir Gv sibi Psi (om. uere) T ualeret Gv

28 par22 Io. 1, 1-3

28 Matth. 6, 19-21.

1 implicati uulgaribus PT: tumultuosi (Iti D) uulgi DGP'y; si a m. 2 in G 2 iudicarent PT illi D 6 infirmitate D roborarit P1 7 magestate G'T 8 orrescunt Torriscunt D in horrescunt P? 9 miratur DP 11 facili P 12 existimare Gv quae DG’P'T

13 illo T 14 mererentur Gív 15 monimentisque G?v 19 sic Piv confirma Pi 22 populusque DG principium D 26 percipiendo DG 27 auriendae G1 mentes D 28 abscondere P thesaurus D

et rubigo exterminat et ubi fures effodiunt et furantur; sed thesaurizate uobis thesauros in caelo, ubi neque tinea neque rubigo exterminat neque fures effodiunt; ubi enim est thesaurus tuus, ibi 5 est et cor tuum; dicitur luxuriosis: qui seminat in carne de carne metet corruptionem; qui seminat in spiritu de spiritu metot uitam aeternam; dicitur superbis: qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur; dicitur iracundis : accepisti 10 alapam, para et alteram maxillam; dicitur discordiosis: diligite inimicos uestros; dicitur superstitiosis: regnum dei intra uos est; dicitur curiosis: nolite qua erere quae uidentur, sed quae non uidentur; quae

enim uidentur temporalia sunt; quae autem non 15 uidentur aeterna sunt; postremo dicitur omnibus : nolite diligere mundum; quoniam ea quae in mundo sunt concupiscentia carnis est et concupiscentia oculorum et ambitio saeculi; si haec per totum orbem

iam populis leguntur et cum ueneratione libentissime au20 diuntur; si post tantum sanguinem, tantos ignes, tot cruces martyrum tanto fertilius et uberius usque ad barbaras nationes ecclesiae pullularunt; si tot iuuenum et uirginum milia contemnentium nuptias casteque uiuentium iam nemo miratur;

quod cum fecisset Plato, usque adeo peruersam temporum 25 suorum timuit opinionem, ut perhibeatur sacrificasse naturae,

tamquam peccatum illud aboleretur; si haec sic accipiuntur, ut quomodo antea talia disputare, sic nunc contra disputare monstruosum sit; si tali pollicitationi atque sponsioni per

5 Gal. 6, 8

Luc, 17, 21

8 Luc. 14, 11

12 II Cor. 4, 18

9 Matth. 5, 39 11 Ibid.

15 I Io. 2, 15 et 16

44

1 exterminant G'v furis Di effodiant P1

et] ef Gi 3 tinea neque om. T exterminant G'v 4 effodiant pi thesauros G1

5 luxoriosis Gép 9 accipisti D 11 dilegite D 13 sed — uidentur om. V 16 dilegire D 18 urbem Di 22 pulularunt DG'PU 24 peruersa v persam Gi

25 perhibebatar ol 26 ut post tamquam add. G? 27 talia disputasse

28 talia T pollicitatione et sponsiono DGU

Go

« PredošláPokračovať »