Obrázky na stránke
PDF
ePub

praui homines abundare possunt, sed firma et sempiterna, pro quibus accipiendis omnia, quae in hoc mundo bona putantur et mala, penitus contemnenda sunt. hic praestantissimum illud

et unicum exemplum dominici hominis proponendum est, qui 5 cum se tot miraculis tantam rerum potestatem habere monstraret, et ea spreuit quae magna bona, et ea sustinuit quae magna mala imperiti putant. quos mores et disciplinam ne tanto minus quisquam aggredi audeat, quanto illud magis honorat,

et de pollicitationibus atque hortationibus eius et de imi10 tantium multitudine apostolorum, martyrum sanctorumque innumerabilium, quam non sint illa desperanda, ostendendum est.

At ubi fuerint carnalium uoluptatum inlecebrae superatae, cauendum est, ne subrepat atque succedat cupiditas placendi hominibus aut per aliqua facta mirabilia aut per difficilem continentiam siue patientiam aut per aliquam largitionem aut nomine scientiae uel eloquentiae. in eo genere est et cupiditas honoris. contra quae omnia proferantur ea quae scripta sunt de laude caritatis et de inanitate iactantiae doceaturque,

quam sit pudendum eis placere uelle quos nolles imitari. aut 20 enim boni non sunt et nihil magnum est a malis laudari,

aut boni sunt et eos oportet imitari. sed qui boni sunt, uirtute boni sunt. uirtus autem non appetit quod in aliorum hominum potestate est. qui ergo imitatur bonos, nullius hominis appetit laudem; qui malos, non dignus est laude. si autem placere hominibus ideo uis, ut eis prosis ad diligendum deum, non iam hoc, sed aliud cupis. qui autem placere cupit,

15

25

den

1 praui) eras. in Q; parui Gi habundare G 3 contenenda Q hic MQ: his G 4 dominici hominis M: domini GQ 5 tantum GQ 8 audeat GQ: audeant M quanto illud GQ: quantum illum M 9 ortacionibus & honorationibus G de imitantium M: imitantium G de imitantia @ 10 multitudine G: multitudinem M a multitudine Q 11 disperanda GM ostendum (den ada. m. 2) G

12 at] ad Q. superatae GM: supante Q 13 atque]

16 nominae G est] om. G: 19 putendum G1 uelle GM: uellet Q nolles MQ: nolis G 23 imitantur M 24 qui MQ: quia G malos Q: malus GM 26 cupis GM: cupit @ cupit GM: om. &

que G

necessarium adhuc habet timorem, primum, ne occulte peccando inter hypocritas a domino computetur, deinde, si benefactis placere appetit, ne hanc mercedem aucupans perdat quod daturus est deus.

Sed deuicta ista cupiditate cauenda superbia est. difficile est s enim, ut dignetur consociari hominibus qui eis non placere desiderat et plenum se uirtutibus putat. itaque adhuc necessarius est timor, ne illud etiam quod uidetur habere auferatur ab eo et manibus ac pedibus ligatis mittatur in tenebras exteriores. quapropter dei timor non solum inchoat, sed etiam sa perficit sapientem; est autem qui summe diligit deum et proximum tamquam se ipsum. quae autem in hoc itinere pericula difficultatesque metuendae sint et quibus remediis uti oporteat, alia quaestio est.

CCCXLVIII.

SERMO DE LAVDE CARITATIS.

384 Diuinarum scripturarum multiplicem abundantiam latissi

mamque doctrinam sine ullo errore comprehendit et sine ullo labore custodit cuius cor plenum est caritate dicente apostolo: plenitudo autem legis caritas, et alio loco: finis autem praecepti est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta. quid est autem praecepti finis nisi praecepti adimpletio? et quid est praecepti

8 cf. Matth. 25, 29 I Tim. 1, 5

9 cf. Matth. 22, 13

20 Rom. 13, 10

1 ne] nec G 2 ypocritas Q computemur &

6 non placere M: placere iam non GQ 7 uirtutibus G’M: uirtus & uirtutis G'Q? 10 (qua)propter dei timor non) om. Q

incoat 11 est M: is est GQ 12 ipso 14 oporteat M: porteat G oportet & 15 cap. CCCXLVIII M: CCCLXVI G; num. om. & 16 sermo M: incipit sermo (semo Q) GQ 17 **** multiplicem (quod (?) ras.) Q habundantiam GP 18 conprehendat G 20 autem MQ: om. G 22 quid GMP: quis Q

23 nisi praecepti) nisi praeceptis P nisi praecepit

adimpletio nisi legis plenitudo? quod ergo ibi dixit: plenitudo legis caritas, hoc etiam hic dixit: finis praecepti est caritas. nec dubitari ullo modo potest, quod templum dei sit homo, in quo habitat caritas. dicit enim et Iohannes : 5 deus caritas est. haec autem dicentes apostoli et nobis caritatis excellentiam commendantes non utique aliud nisi quod comederant ructuare potuerunt. ipse quippe dominus pascens eos uerbo salutis, uerbo caritatis, quod est ipse panis uiuus, qui de caelo descendit: mandatum, inquit, nouum 10 do uobis, ut uos inuicem diligatis, et iterum: in hoc scient omnes, quia discipuli mei estis, si uos inuicem dilexeritis. ille enim qui uenit per crucis irrisionem carnis perimere corruptionem et uetustatem uinculi mortis

nostrae suae mortis nouitate dissoluere, mandato nouo fecit 15 hominem nouum. res enim uetus erat, ut homo moreretur.

quod ne semper ualeret in homine, res noua facta est, ut deus moreretur, sed quia in carne mortuus est, non in diuinitate, per sempiternam uitam diuinitatis non permisit esse sempiter

num interitum carnis. itaque, sicut dicit apostolus, mortuus 20 est propter delicta nostra et resurrexit propter

iustificationem nostram. qui ergo contra mortis uetustatem attulit uitae nouitatem, ipse contra uetus peccatum opponit nouum mandatum. quapropter quisquis uetus pecca

tum uis extinguere, mandato nouo extingue cupiditatem et 25 amplectere caritatem. sicut enim radix omnium malorum cupiditas, ita radix omnium bonorum caritas.

Totam latitudinem et magnitudinem diuinorum eloquiorum secura possidet caritas, qua deum proximumque diligimus. docet enim nos caelestis unus magister et dicit: diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua; et diliges prorimum tuum tamquam te ipsum: in his duobus prae- 5 ceptis tota lex pendet et prophetae. si ergo non uacat omnes paginas sanctas perscrutari, omnia inuolucra sermonum euoluere, omnia scripturarum secreta penetrare, tene caritatem, ubi pendent omnia: ita tenebis quod ibi didicisti, tenebis etiam quod nondum didicisti. si enim nosti caritatem, aliquid nosti, 10 unde et illud pendet quod forte non nosti: et in eo quod in scripturis intellegis caritas patet et in eo quod non intellegis caritas latet. ille ita optinet et quod patet et quod latet in diuinis sermonibus qui caritatem tenet in moribus.

5 I 10. 4, 8

9 Io. 13, 34

10 Io. 13, 35

19 Rom. 4, 25

1 adimpletio nisi GM: adimpletionis Q 3 potest GM: potest homo Q 6 excellentiae. Q 7 ructuare (u ras.) Mructare & eructure G 8 ipse GM: om. Q 9 inquid Q 12 enim M Q: ergo G 13 perimere GM: perhibere Q 15 moreretur (o ex i corr.) G 16 homines G- 17 moriretur G carne (om. in) Q ** diuinitate (in ras.) Q 20 resurrexit GM: resurrexit a mortuis @ 24 cupiditate @ 25 amplecte (re add. m. 2) G malorum-omnium] om. G 27 latitudinem et magnitudinem M: magnitudinem et latitudinem (altitudinem G) GQ

Quapropter, fratres, sectamini caritatem, dulce ac salubre 15 uinculum mentium, sine qua diues pauper est et in qua pauper diues est. haec in aduersitatibus tolerat, in prosperitatibus temperat, in duris passionibus fortis, in bonis operibus hilaris, in temtatione tutissima, in hospitalitate latissima, inter ueros fratres laetissima, inter falsos patientissima, in Abel sacrificio grata, in Noe per diluuium secura, in Abrahae peregrinatione fidelissima, in Mose inter iniurias lenissima, in Dauid tribulationibus mansuetissima, in tribus pueris blandos ignes innocenter exspectat, in Macchabaeis saeuos ignes fortiter tolerat. casta in Susanna erga

2 Matth. 22, 37 sqq.

1 possedet G' qua GM: quia Q 2 diligis M 4 diligis Q 7 pagines

8 euoluere GM: euolare Q tene) tenet @ caritate Q 9 pendet @

dedicisti M pr.

11 in eo GQ: ideo M 12 scripturis (om. in) Q patet GMQ: latet M et in eo — latet G: om. MQ 13 ita M: itaque GQ optinet M: tenet GQ 15 caritate M dulce ac MQ: dulcite

17 tollerat Q 19 hospitalitate) hospitate M latissima G’MQ: letissima G1 ueros) uiros M 20 laetissima) latissima @

habel Q 21 noæ & habrahae Q peregrinationem Q 22 moysen G lenissima GQ: laetissima M 23 blandos Q: blandus GM ignis G

exspectat M: spectat GQ 24 machabeis G saeuus G ignes M: igne & ignis G

uirum, in Anna post uirum, in Maria praeter uirum, libera in Paulo ad arguendum, humilis in Petro ad oboediendum, humana in christianis ad confitendum, diuina in Christo ad ignoscendum. sed quid ego de caritate maius aut uberius possum dicere, 5 quam quas per os apostoli laudes eius intonat dominus supereminentem uiam demonstrantis atque dicentis: si linguis hominum loquar et angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum aeramentum sonans aut

cymbalum tiniens. et si habuero prophetiam et 10 sciero omnia sacramenta et omnem scientiam, et

si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, caritatem autem non habeam, nihil mihi prodest. caritas magnanima est, caritas benigna est; cari

tas non a emulatur, non agit perperam, non infla15 tur, non dehonestatur, non quaerit quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, non gaudet super iniquitatem, congaudet autem ueritati, omnia tolerat, omnia credit, omnia sperat, omnia suffert.

caritas numquam cadit. quanta est ista? anima litterarum, 20 prophetiae uirtus, sacramentorum salus, scientiae solidamentum,

fidei fructus, diuitiae pauperum, uita morientium. quid tam magnanimum quam pro impiis mori? quid tam benignum quam et inimicos diligere? sola est, quam felicitas aliena non premit, quia non aemulatur; sola est, quam felicitas sua non 25 extollit, quia non inflatur; sola est, quam conscientia mala non pungit, quia non agit perperam. inter obprobria secura est, inter odia benifica est, inter iras placida est, inter insidias innocens, inter iniquitates gemens, in ueritate respirans. quid illa fortius non ad retribuendas, sed ad non

6 I Cor. 13, 1-8

1 praeter MQ: propter G 2 humanum @ 5 quam quas a: quam GMQ

6 uia @

9 cimbalum G tinniens GQ et si MQ: si G prophetiam Mi in ras. 13 caritas benigna MQ: benigna (om. caritas) G 19 ista GM: in ista Q perorum G

23 sola est quam - aemulatur M: om. GQ mit M 25 conscientia) conscienci Q 27 benefica G 29 sed (om. ad) @

21 pau24 prae

« PredošláPokračovať »