Obrázky na stránke
PDF
ePub

omnia quae habere cupientes non recte uiuebamus carendo uilefecit; omnia quae uitare cupientes ab studio deuiabamus (ueritatis) perpetiendo deiecit. non enim ullum peccatum committi potest nisi dum appetuntur ea quae ille contemsit 5 aut fugiuntur quae ille sustinuit. tota itaque uita eius in terris per hominem, quem suscipere dignatus est, disciplina morum fuit. resurrectio uero eius a mortuis nihil hominis perire naturae, cum omnia salua sunt deo, satis indicauit, et

quemadmodum cuncta seruiant creatori suo siue ad uindictam 10 peccatorum siue ad hominis liberationem quamque facile cor

pus animae seruiat, cum ipsa subicitur deo. quibus perfectis non solum nulla substantia malum est, quod fieri numquam potest, sed etiam nullo malo afficitur, quod fieri per peccatum

et uindictam potuit. et haec est disciplina naturalis christianis 15 minus intellegentibus plena fide digna, intellegentibus autem omni errore purgata.

Iam uero ipse totius doctrinae modus partim apertissimus partim similitudinibus in dictis, in factis, in sacramentis

ad omnem animae instructionem exercitationemque accommo20 datus quid aliud quam rationalis disciplinae regulam im

pleuit? nam et mysteriorum expositio ad ea dirigitur quae apertissime dicta sunt; et si ea tantum essent quae facillime intelleguntur, nec studiose quaereretur nec suauiter

inueniretur ueritas. neque si essent in scripturis sacramenta 25 et in sacramentis non essent signacula ueritatis, satis cum

cognitione actio conueniret. nunc uero quoniam pietas timore inchoatur, caritate perficitur, populus timore constrictus tem

X

[ocr errors]

h

2 diuiabamus Gi 3 ueritatis a: om. libri perendo P iecit Gʻpi elegit G?v 4 quae— fugiuntur v2 in marg. inf. 5 sustenuit D uita eius T 6 disciplinam orum T 7 nihilominus DGʻPv 9 quemammodum DT siue - peccatorum om. Go 13 modo efficitur G'Plv 14 ante et haec add. Pl heri; expunxit

ad haec D 15 autem om. D 17 potius DG Ply 18 post partim add. To: apertissimis param; del. in. 2

20 impliuit D 21 expositi G 22 facillimae D'T 24 scribturis DT sacramenta T: om. DGPv

m. 2

pore seruitutis in uetere lege multis sacramentis onerabatur. hoc enim utile talibus erat ad desiderandam gratiam dei, quae per prophetas uentura canebatur. quae ubi uenit ab ipsa dei sapientia homine assumto et in libertatem uocati sumus, pauca sacramenta saluberrima constituta sunt, quae societatem 5 christiani populi, hoc est sub uno deo liberae multitudinis continerent. multa uero quae populo Hebraeo, hoc est sub eodem uno deo compeditae multitudini imposita erant, ab actione remota sunt, in fide atque interpretatione manserunt; ita nec seruiliter alligant, sed exercent liberaliter animum.

10

ARGVIT VOLVPTVOSOS, CURIOSOS, SVPERBOS. EX EODEM LIBRO

DE VERA RELIGIONE.

21 Nego esse quemquam istorum qui nihil colendum existimant,

qui non aut carnalibus gaudiis subditus sit aut potentiam uanam foueat aut aliquo spectaculo delectatus insaniat. ita 15 nescientes diligunt temporalia, ut inde beatitudinem expectent. his autem rebus, quibus quisque beatus uult effici, seruiat necesse est, uelit nolit; nam quocumque duxerint sequitur, et quisquis ea uisus fuerit auferre posse metuitur. possunt autem auferri ista et scintilla ignis et aliqua parua bestiola; postremo, 20 ut omittam innumerabiles aduersitates, tempus ipsum auferat necesse est omnia transeuntia. itaque cum omnia temporalia mundus iste concludit, omnibus mundi partibus seruiunt qui propterea putant nihil colendum esse ne seruiant. uerum tamen quamquam in hac rerum extremitate miseri iaceant, 25 ut uitia sua sibi dominari patiantur uel libidine uel superbia

1 ueteri G’v legem D honerabatur Dpi 2 utili tabus Gi utilitatis v utilitatib; DP 3 quae] at G?v ab om. G'v; ad D ipsam D 4 et libri: a quo a

libertate T 5 et ante pauca add. G? 7 haebreo T 9 renouata p? 10 set Pse et DGU 11 uoluptuosus DP1T1 curiosos om. P1 superbus P1 15 uanum DGP1 aliquando expectaculo Gv specta saeculo (sae add. m. 2) D dilectatus P 16 expetent D’Tv expetenti G 18 quoque G 20 oferri T auferre DG Ply 21 aduersitatis DG 26 sibi a m. 2 in ras. P domina T

uel curiositate damnati uel duobus horum uel omnibus: quamdiu sunt in hoc stadio uitae humanae, licet eis congredi et uincere, si prius credant quod intellegere nondum ualent et non diligant mundum; quoniam omne quod in mundo 5 est, sicut diuinitus dictum est, concupiscentia carnis est et concupiscentia oculorum et ambitio saeculi. hoc modo tria illa sunt notata; nam concupiscentia carnis uoluptatis infimae amatores significat, concupiscentia oculorum

curiosos, ambitio saeculi superbos. triplex etiam temtatio in 10 homine, quem ueritas ipsa suscepit, cauenda monstrata est.

die, inquit temtator, lapidibus istis ut panes fiant. at ille unus et solus magister: non in pane solo uiuit homo, sed in omni uerbo dei. ita enim domitam docuit esse

oportere cupiditatem uoluptatis, ut nec fami cedendum sit. 15 sed forte dominationis temporalis fastu decipi poterat qui

carnis uoluptate non potuit; omnia ergo mundi regna monstrata sunt et dictum est: omnia tibi dabo, si prostratus adoraueris me. cui responsum est: dominum deum

tuum adorabis et illi soli seruies. ita calcata superbia 20 est. subiecta est autem extrema etiam curiositatis inlecebra ;

non enim ut se de fastigio templi praecipitaret urgebat nisi causa tantum aliquid experiendi. sed neque hic uictus est. et ideo sic respondit, ut intellegeremus non opus esse ad co

gnoscendum deum temtationibus uisibiliter diuina explorare 25 molientibus : non temtabis, inquit, dominum deum

tuum. quam ob rem quisquis intus dei uerbo pascitur, non quaerit in ista heremo uoluptatem ; qui uni deo tantum subiectus est, non quaerit in monte, id est in terrena elatione iactantiam; quisquis aeterno spectaculo incommutabilis ueritatis adhaerescit, non per fastigium huius corporis, id est per oculos praecipitatur, ut temporalia et inferiora cognoscat.

4 I Io. 2, 16

11 Matth. 4, 1-10 et Luc. 4, 2–12

et post

1 hominibus G‘P 2 sum v studio P2 3 intellere P non T

4 omnem D 7 notata sunt DG Pv nam add. P2

8 uoluntatis P1 infirmę P1 amatoris G‘P significet P1 9 curiosus et superbus DG‘P1 10 cauendū pi 11 inquid G at ille) ait illi G’v 12 solu’ P solo

15 decepi D 16 uoluptatem Di uoluntate P2 17 prostratis T 19 ille T 20 incelebra T

21 se om. Go praecipitarit G precipitare P 23 intelligerimus G

pane P

QVOD MELIVS SIT AB HOMINE QVAM A VITIO VINCI. EX

EODEM LIBRO DE VERA RELIGIONE.

22 Nos in terra laboramus et cum magno dedecore superamur

ab omnibus quae nos commouere ac perturbare potuerint. itaque nolumus ab hominibus uinci et iram non possumus uincere. qua turpitudine quid execrabilius dici potest? fatemur hominem hoc esse quod nos sumus, qui tametsi habeat 10 uitia non est tamen ipse uitium. quanto igitur honestius homo nos uincit quam uitium ? quis autem dubitet immane uitium esse inuidentiam? qua necesse est torqueatur et subiciatur qui non uult in rebus temporalibus uinci. melius est ergo ut homo nos uincat quam inuidentia uel quodlibet aliud 15 uitium.

Sed nec ab homine uinci potest qui uitia sua uicerit. non enim uincitur nisi cui eripitur ab aduersario quod amat. qui ergo id amat solum quod amanti eripi non potest, ille indubitanter inuictus est nec ulla cruciatur inuidia. id enim 20 diligit ad quod diligendum et percipiendum quanto plures uenerint, tanto eis uberius gratulatur. diligit enim deum ex toto corde et ex tota anima et ex tota mente; et diligit proximum tamquam se ipsum. non illi ergo inuidet ut sit quod ipse est; immo adiuuat etiam quantum potest. nec potest 25 amittere proximum, quem diligit tamquam se ipsum, quia neque in se ipso ea diligit quae oculis subiacent aut ullis aliis corporis sensibus; ergo apud se ipsum habet quem diligit

1 speculo T 3 hos oculos D osoculos Ghosculos v praecipipitatur P cognuscat D 4 quod] quia GP 7 qui Di 9 turpidine Gi turbidine v exercibilius DG 15 quolibet v 17 homini G'v 18 ad ante ab add. Gi uersario Gi 19 eripere Glo

20 cruciatus Pi 21 pcipiendum P 24 ille DP inuidit DG’P 26 ammittere T 27 quem Gip

tamquam se ipsum. ea est autem regula dilectionis, ut quae sibi uult bona prouenire et illi uelit, quae accidere sibi mala non uult et illi nolit. hanc uoluntatem erga omnes homines seruat; nam erga neminem operandum est malum et dilectio 5 proximi malum non operatur. diligamus ergo, ut praeceptum est, etiam inimicos nostros, si uere inuicti esse uolumus. non enim per se ipsum quisquam hominum inuictus est, sed per illam incommutabilem legem, cui quicumque ser

uiunt soli sunt liberi; sic enim eis quod diligunt auferri non 10 potest; quae res una inuictos facit et perfectos uiros. nam si

uel ipsum hominem homo dilexerit non tamquam se ipsum, sed tamquam iumentum aut balneas aut auiculam pictam uel garrulam, id est ut ex eo aliquid temporalis uoluptatis aut

commodi capiat, seruiat necesse est non homini, sed, quod est 15 turpius, tam foedo et detestabili uitio, quo non amat hominem

sicut homo amandus est. quo uitio dominante usque ad extremam uitam uel potius mortem perducitur. sed ne sic quidem ab homine homo diligendus est, ut diliguntur carnales

fratres uel filii uel coniuges uel quique cognati aut affines 20 aut ciues; nam et ista dilectio temporalis est. itaque ad

pristinam perfectamque naturam nos ipsa ueritas uocans praecipit ut carnali consuetudini resistamus, docens neminem aptum esse regno dei qui non istas carnales necessitudines

oderit. neque hoc cuiquam inhumanum uideri debet. magis 25 enim est inhumanum non amare in homine quod homo est,

sed amare quod filius est; hoc est enim non in eo amare

6 cf. Matth. 5, 44

2 cf. Tob. 4, 15 4 Rom. 13, 10 23 cf. Luc. 9, 60. 62 et 14, 26

[ocr errors]

2 uellit Givi accedere DP malo DP 6 noster Di 9 auferi T 10 inuictus P1

si] se D

12 balnea Glv auincula o

uictam Gv 13 uoluntatis P1 15 foeto G1 quod

amandus DGv; ab P?; b in ras. 4 litt. homine P?; om. DGV 16 amandū P? ad om. P 17 ne) nec DG Pv 19 quinque T ut adfines v 21 praecepit Gv

22 consuetudine DGT consuetudinis P1 23 aptum] acceptum P1 regnū Pi necessetudines T necessitudinis v 24 oderet DGP1 uidere Gi decet DGPO

si v

« PredošláPokračovať »