Obrázky na stránke
PDF
ePub

qui christiani catholici uel orthodoxi nominantur, id est integritatis custodes et recta sectantes.

Haec enim ecclesia catholica per totum orbem ualide lateque diffusa omnibus errantibus utitur ad prouectus suos et ad eorum 5 correctionem, cum euigilare uoluerint. utitur enim gentilibus ad materiam operationis suae, haereticis ad probationem doctrinae suae, schismaticis ad documentum stabilitatis suae, Iudaeis ad comparationem pulchritudinis suae. alios ergo inuitat, alios excludit, alios relinquit, alios antecedit; omnibus tamen gratiae 10 dei participandae dat potestatem, siue illi formandi sint adhuc siue reformandi siue recolligendi siue admittendi. carnales autem suos, id est uiuentes aut sentientes carnaliter, tamquam paleas tolerat, quibus in area frumenta tutiora sunt, donec talibus tegminibus exuantur.

15

QVAM CONGRVE HOMINIBVS SAPIENTIA DEI CHRISTVS HVMANITATE SVBVENERIT. ITEM EX EODEM LIBRO DE VERA RELIGIONE.

Nullo modo beneficientius consuluit generi humano, quam 20 cum ipsa dei sapientia, id est unicus filius consubstantialis 20 patri et coaeternus, totum hominem suscipere dignatus est et uerbum caro factum est et habitauit in nobis. ita enim demonstrauit carnalibus et non ualentibus intueri mente ueritatem corporeisque sensibus deditis quam excelsum locum inter creaturas habeat humana natura, quod non solum uisi25 biliter nam id poterat et in aliquo aetherio corpore ad nostrorum aspectuum tolerantiam temperato sed hominibus

[blocks in formation]
[ocr errors]

2 integritates G1

gentibus D1

5 uigilare G1v; eui 6 operationes

G1 8 comparationem T: comprobationem DPv 11 ammittendi

T amittendi GPv

m. 2; teominibus T

14 tegminibus P; t et ga

uoluerunt D

carnalis D1

16 subueniret Gv
beneficiis DG1

[blocks in formation]
[blocks in formation]

ficentius T beneficius Gv

num v

21 habitabit G1 26 tollerantiam GTv

VIIII.

in uero homine apparuit. ipsa enim natura suscipienda erat quae liberanda. et ne quis forte sexus a suo creatore se contemtum putaret, uirum suscepit, natus ex femina est. nihil egit ui, sed omnia suadendo et monendo, [licet ementes et uendentes flagellando eiecerit e templo. sed quid hoc aut 5 quantum est, quamuis et daemones nolentes ab hominibus non sermone suasionis, sed ui potestatis eiecerit?] uetere quippe seruitute transacta tempus libertatis inluxerat et opportune iam homini suadebatur atque salubriter quam libero esset creatus arbitrio. miraculis conciliauit fidem deo, qui erat, 10 passione homini, quem gerebat. itaque loquens ad turbas ut deus nuntiatam sibi matrem negauit; et tamen, ut euangelium loquitur, puer parentibus subditus erat; doctrina enim deus apparebat, aetatibus homo. item aquam in uinum conuersurus ut deus dicit: recede a me, mulier; mihi et tibi quid 15 est? nondum uenit hora mea. cum autem uenisset hora, qua ut homo moreretur, de cruce cognitam matrem commendauit discipulo, quem prae ceteris diligebat. satellites uoluptatum diuitias perniciose populi appetebant: pauper esse uoluit; honoribus et imperiis inhiabant: rex fieri noluit; car- 20 nales filios magnum bonum putabant: tale coniugium prolemque contemsit; contumelias superbissime horrebant: omne genus contumeliarum sustinuit; iniurias intolerabiles esse arbitrabantur: quae maior iniuria quam iustum innocentemque damnari? dolores corporis execrabantur: flagellatus atque 25 cruciatus est; mori metuebant: morte multatus est; ignominiosissimum mortis genus crucem putabant: crucifixus est;

[blocks in formation]

omnia quae habere cupientes non recte uiuebamus carendo uilefecit; omnia quae uitare cupientes ab studio deuiabamus (ueritatis) perpetiendo deiecit. non enim ullum peccatum committi potest nisi dum appetuntur ea quae ille contemsit 5 aut fugiuntur quae ille sustinuit. tota itaque uita eius in terris per hominem, quem suscipere dignatus est, disciplina morum fuit. resurrectio uero eius a mortuis nihil hominis perire naturae, cum omnia salua sunt deo, satis indicauit, et quemadmodum cuncta seruiant creatori suo siue ad uindictam 10 peccatorum siue ad hominis liberationem quamque facile corpus animae seruiat, cum ipsa subicitur deo. quibus perfectis non solum nulla substantia malum est, quod fieri numquam potest, sed etiam nullo malo afficitur, quod fieri per peccatum et uindictam potuit. et haec est disciplina naturalis christianis 15 minus intellegentibus plena fide digna, intellegentibus autem omni errore purgata.

Iam uero ipse totius doctrinae modus partim apertissimus partim similitudinibus in dictis, in factis, in sacramentis ad omnem animae instructionem exercitationemque accommo20 datus quid aliud quam rationalis disciplinae regulam impleuit? nam et mysteriorum expositio ad ea dirigitur quae apertissime dicta sunt; et si ea tantum essent quae facillime intelleguntur, nec studiose quaereretur nec suauiter inueniretur ueritas. neque si essent in scripturis sacramenta. 25 et in sacramentis non essent signacula ueritatis, satis cum cognitione actio conueniret. nunc uero quoniam pietas timore inchoatur, caritate perficitur, populus timore constrictus tem

2 diuiabamus G1

3 ueritatis a: om. libri

perendo Pi iecit GP elegit G1v 4 quae-fugiuntur v2 in marg. inf. uita eius T 6 disciplinam "orum T 7 nihilo9 quemammodum DT

5 sustenuit D

minus DG1Pv

Go

m. 2

%

h

siue peccatorum om.

13 modo efficitur G'P1v 14 ante et haec add. P1 heri; expunxit

[blocks in formation]

18 post partim add. T1:
D 21 expositi G1
sacramenta T: om. DGPv

3

17 potius DGP'v del. m. 2 20 impliuit

24 scribturis DT

21

pore seruitutis in uetere lege multis sacramentis onerabatur. hoc enim utile talibus erat ad desiderandam gratiam dei, quae per prophetas uentura canebatur. quae ubi uenit ab ipsa dei sapientia homine assumto et in libertatem uocati sumus, pauca sacramenta saluberrima constituta sunt, quae societatem 5 christiani populi, hoc est sub uno deo liberae multitudinis continerent. multa uero quae populo Hebraeo, hoc est sub eodem uno deo compeditae multitudini imposita erant, ab actione remota sunt, in fide atque interpretatione manserunt; ita nec seruiliter alligant, sed exercent liberaliter animum.

ARGVIT VOLVPTVOSOS, CVRIOSOS, SVPERBOS. EX EODEM LIBRO DE VERA RELIGIONE.

10

Nego esse quemquam istorum qui nihil colendum existimant, qui non aut carnalibus gaudiis subditus sit aut potentiam uanam foueat aut aliquo spectaculo delectatus insaniat. ita 15 nescientes diligunt temporalia, ut inde beatitudinem expectent. his autem rebus, quibus quisque beatus uult effici, seruiat necesse est, uelit nolit; nam quocumque duxerint sequitur, et quisquis ea uisus fuerit auferre posse metuitur. possunt autem auferri ista et scintilla ignis et aliqua parua bestiola; postremo, 20 ut omittam innumerabiles aduersitates, tempus ipsum auferat necesse est omnia transeuntia. itaque cum omnia temporalia mundus iste concludit, omnibus mundi partibus seruiunt qui propterea putant nihil colendum esse ne seruiant. uerum tamen quamquam in hac rerum extremitate miseri iaceant, 25 ut uitia sua sibi dominari patiantur uel libidine uel superbia

[blocks in formation]

uel curiositate damnati uel duobus horum uel omnibus: quamdiu sunt in hoc stadio uitae humanae, licet eis congredi et uincere, si prius credant quod intellegere nondum ualent et non diligant mundum; quoniam omne quod in mundo. sest, sicut diuinitus dictum est, concupiscentia carnis est et concupiscentia oculorum et ambitio saeculi. hoc modo tria illa sunt notata; nam concupiscentia carnis uoluptatis infimae amatores significat, concupiscentia oculorum curiosos, ambitio saeculi superbos. triplex etiam temtatio in 10 homine, quem ueritas ipsa suscepit, cauenda monstrata est. dic, inquit temtator, lapidibus istis ut panes fiant. at ille unus et solus magister: non in pane solo uiuit homo, sed in omni uerbo dei. ita enim domitam docuit esse oportere cupiditatem uoluptatis, ut nec fami cedendum sit. 15 sed forte dominationis temporalis fastu decipi poterat qui carnis uoluptate non potuit; omnia ergo mundi regna monstrata sunt et dictum est: omnia tibi dabo, si prostratus adoraueris me. cui responsum est: dominum deum tuum adorabis et illi soli seruies. ita calcata superbia 20 est. subiecta est autem extrema etiam curiositatis inlecebra; non enim ut se de fastigio templi praecipitaret urgebat nisi causa tantum aliquid experiendi. sed neque hic uictus est. et ideo sic respondit, ut intellegeremus non opus esse ad cognoscendum deum temtationibus uisibiliter diuina explorare 25 molientibus: non temtabis, inquit, dominum deum tuum. quam ob rem quisquis intus dei uerbo pascitur, non quaerit in ista heremo uoluptatem; qui uni deo tantum subiectus est, non quaerit in monte, id est in terrena elatione

[blocks in formation]
[ocr errors]

praecipitarit G1 precipitare P

11 inquid G1 at ille] ait illi Gv

pane P 15 decepi D 16 uoluptatem D' uoluntate P2 17 prostratis T 19 ille T1 Go

solo

12 solu' P

20 incelebra T

21 se om.

23 intelligerimus G1

« PredošláPokračovať »