Obrázky na stránke
PDF
ePub

iactantiam; quisquis aeterno spectaculo incommutabilis ueritatis adhaerescit, non per fastigium huius corporis, id est per oculos praecipitatur, ut temporalia et inferiora cognoscat.

QVOD MELIVS SIT AB HOMINE QVAM A VITIO VINCI. EX
EODEM LIBRO DE VERA RELIGIONE.

22 Nos in terra laboramus et cum magno dedecore superamur ab omnibus quae nos commouere ac perturbare potuerint. itaque nolumus ab hominibus uinci et iram non possumus uincere. qua turpitudine quid execrabilius dici potest? fatemur hominem hoc esse quod nos sumus, qui tametsi habeat 10 uitia non est tamen ipse uitium. quanto igitur honestius homo nos uincit quam uitium? quis autem dubitet immane uitium esse inuidentiam? qua necesse est torqueatur et subiciatur qui non uult in rebus temporalibus uinci. melius est ergo ut homo nos uincat quam inuidentia uel quodlibet aliud 15 uitium.

Sed nec ab homine uinci potest qui uitia sua uicerit. non enim uincitur nisi cui eripitur ab aduersario quod amat. qui ergo id amat solum quod amanti eripi non potest, ille indubitanter inuictus est nec ulla cruciatur inuidia. id enim 20 diligit ad quod diligendum et percipiendum quanto plures uenerint, tanto eis uberius gratulatur. diligit enim deum ex toto corde et ex tota anima et ex tota mente; et diligit proximum tamquam se ipsum. non illi ergo inuidet ut sit quod ipse est; immo adiuuat etiam quantum potest. nec potest 25 amittere proximum, quem diligit tamquam se ipsum, quia neque in se ipso ea diligit quae oculis subiacent aut ullis aliis corporis sensibus; ergo apud se ipsum habet quem diligit

1 speculo T cipipitatur P

3 hos oculos D osoculos G1 hosculos v
cognuscat D 4 quod] quia GP1 7 qui D1
turbidine v exercibilius DG1 15 quolibet v

9 turpidine G1
17 homini G1v 18 ad ante ab add. G1
pere G1v

inuidit DG'P1

uersario G1

prae

19 eri

20 cruciatus Pi 21 pcipiendum P1 24 ille DP
26 ammittere T 27 quem G1pi

mus.

tamquam se ipsum. ea est autem regula dilectionis, ut quae sibi uult bona prouenire et illi uelit, quae accidere sibi mala non uult et illi nolit. hanc uoluntatem erga omnes homines seruat; nam erga neminem operandum est malum et dilectio 5 proximi malum non operatur. diligamus ergo, ut praeceptum est, etiam inimicos nostros, si uere inuicti esse uolunon enim per se ipsum quisquam hominum inuictus est, sed per illam incommutabilem legem, cui quicumque seruiunt soli sunt liberi; sic enim eis quod diligunt auferri non 10 potest; quae res una inuictos facit et perfectos uiros. nam si uel ipsum hominem homo dilexerit non tamquam se ipsum, sed tamquam iumentum aut balneas aut auiculam pictam uel garrulam, id est ut ex eo aliquid temporalis uoluptatis aut commodi capiat, seruiat necesse est non homini, sed, quod est 15 turpius, tam foedo et detestabili uitio, quo non amat hominem sicut homo amandus est. quo uitio dominante usque ad extremam uitam uel potius mortem perducitur. sed ne sic quidem ab homine homo diligendus est, ut diliguntur carnales fratres uel filii uel coniuges uel quique cognati aut affines 20 aut ciues; nam et ista dilectio temporalis est. itaque ad pristinam perfectamque naturam nos ipsa ueritas uocans praecipit ut carnali consuetudini resistamus, docens neminem aptum esse regno dei qui non istas carnales necessitudines oderit. neque hoc cuiquam inhumanum uideri debet. magis 25 enim est inhumanum non amare in homine quod homo est, sed amare quod filius est; hoc est enim non in eo amare

[blocks in formation]
[ocr errors]

accedere DP1

malo

DP1

6 noster D1

13 uoluntatis P1

12 balnea G1v
15 foeto G1

auinquod

homine

P2; om.

si v

22 consue

24 oderet DG1P1

amandus DGv; ab P2; b in ras. 4 litt.
ad om. P 17 ne] nec DGPv

DGv 16 amandu P2

19 quinque T ut adfines v 21 praecepit Gv

tudine DG'T consuetudinis P1 23 aptum] acceptum P1 regnu necessetudines T1 necessitudinis v

[ocr errors]
[blocks in formation]

illud quod ad deum pertinet, sed amare illud quod ad se pertinet. quid ergo mirum, si ad regnum non peruenit qui non communem, sed priuatam rem diligit? immo utrumque, ait quispiam; immo illud unum, dicit deus. dicit enim uerissime ueritas: nemo potest duobus dominis ser- 5 uire; nemo enim potest perfecte diligere quo uocamur, nisi oderit unde reuocamur. uocamur autem ad perfectam naturam humanam, qualem ante peccatum nostrum deus fecit; reuocamur autem ab eius dilectione, quam peccando meruimus. quare oderimus oportet, unde ut liberemur optamus. oderimus 10 ergo temporales necessitudines, si aeternitatis caritate flagramus. diligat homo proximum tamquam se ipsum. certe enim sibi ipse nemo est pater aut filius aut affinis aut aliquid huius modi, sed tantum homo. qui ergo diligit aliquem tamquam se ipsum, hoc in eo debet diligere quod sibi ipse est. 15 corpora uero non sunt quod nos sumus; non ergo in homine corpus est expetendum aut desiderandum. ualet ad hoc etiam quod praeceptum est: ne concupiscas rem proximi tui. quapropter quisquis in proximo aliud diligit quam sibi ipse est, non eum diligit tamquam se ipsum. ipsa igitur natura 20 humana sine carnali condicione diligenda est, siue sit perficienda siue perfecta. omnes sub uno deo patre cognati sunt qui eum diligunt et faciunt uoluntatem ipsius, et inuicem sibi sunt et patres, cum sibi consulunt, et filii, cum sibi obtemperant, et fratres maxime, quia eos unus pater testa-25 mento suo ad unam hereditatem uocat.

Quapropter cur iste non sit inuictus hominem diligendo, cum in eo nihil praeter hominem diligat, id est creaturam dei ad eius imaginem factam, nec ei possit deesse perfecta natura,

[blocks in formation]

quam diligit, cum ipse perfectus est? sicut enim uerbi gratia, si quisquam diligat bene cantantem, non hunc aut illum, sed tantum bene cantantem quemlibet, cum sit cantator ipse perfectus, ita uult omnes tales esse, ut tamen non ei desit quod 5 diligit, quia ipse bene cantat. nam si cuiquam inuidet bene cantanti, non iam illud diligit, sed laudem aut aliquid aliud quo bene cantando uult peruenire, et potest ei minui uel auferri, si et alius bene cantauerit. qui ergo inuidet bene cantanti, non amat bene cantantem; sed rursus qui eo indiget, non cantat bene. 10 quod multo accommodatius de bene uiuente dici potest, quia et inuidere nulli potest; quo enim perueniunt bene uiuentes, tantundem est omnibus nec minus fit, cum plures habuerint. et potest esse tempus, quo bonus cantator cantare non decenter queat et indigeat uoce alterius, qua sibi exhibeatur quod dili15 git; tamquam si alicubi conuiuetur ubi eum cantare turpe sit, sed deceat audire cantantem. bene uiuere autem semper decet. quare quisquis hoc diligit et facit, non solum non inuidet imitantibus, sed eis se praebet libentissime atque humanissime, quantum potest; nec eis tamen indiget. nam quod 20 in illis diligit, in se ipso habet totum atque perfectum. ita cum diligat proximum tamquam se ipsum, non inuidet ei, quia nec sibi ipsi; praestat ei quod potest, quia et sibi ipsi; non eo indiget, quia nec se ipso; tantum deo indiget, cui adhaerendo beatus est. nemo autem illi eripit deum. ille ergo 25 uerissime atque certissime inuictus homo est qui cohaeret deo, non ut ab eo aliquid boni extra mereatur, sed cui nihil aliud quam ipsum adhaerere deo bonum est. hic uir quamdiu est in hac uita, utitur amico ad rependendam gratiam, utitur

[blocks in formation]

G'P'v

11 enim] eum Gv

cantante G1Pi cantantem 7 auferre P1 8 talius 10 adcommodatius D

dici] dicipi D decipi G1 quia — potest in marg. inf. v

cantante

D

preueniunt G2v

cantor

T 14 queat] quae ait D qua sibi] quasi T exibeatur T 15 conuiuitur P turpos sit D

22 quia] qui G1P1v ipse G1 25 uirissime Pi

13 quod D

16 sep P

potet P

18 humanisse v 24 illi D

inimico ad patientiam, utitur quibus potest ad beneficientiam, utitur omnibus ad beniuolentiam. et quamquam temporalia non diligat, ipse recte utitur temporalibus et pro eorum sorte hominibus consulit, si aequaliter non potest omnibus. quare si aliquem familiarium suorum promtius quam quemlibet 5 alloquitur, non eum magis diligit, sed ad eum habet maiorem fiduciam et apertiorem temporis ianuam. tractat enim tempori deditos tanto melius, quanto ipse minus obligatus est tempore. cum itaque omnibus quos pariter diligit prodesse non possit, nisi coniunctioribus prodesse malit, iniustus est. animi autem 10 coniunctio maior est quam locorum aut temporum, quibus in hoc corpore iungimur; sed ea maxima est quae omnibus praeualet. non ergo iste affligitur morte cuiusquam, quoniam qui toto animo deum diligit, nouit nec sibi perire quod deo non perit. deus autem dominus est et uiuorum et mortuorum. 15 non cuiusquam miseria miser est, quia nec cuiusquam iniustitia fit iniustus. et ut nemo illi iustitiam et deum, sic nemo aufert beatitudinem. et si quando forte alicuius periculo uel errore uel dolore commouetur, usque ad illius auxilium aut correctionem aut consolationem, non usque ad suam sub-20 uersionem ualere patitur. in omnibus autem officiosis laboribus futurae quietis certa expectatione non frangitur. quid enim ei nocebit qui bene uti etiam inimico potest? eius enim praesidio atque munimento inimicitias non pertimescit, cuius praecepto et dono diligit inimicos. huic uiro in tribulationibus 25parum est non contristari, nisi etiam gaudeat, sciens quod tribulatio patientiam operatur, patientia probatio

[blocks in formation]
« PredošláPokračovať »